Glosa ordinaria : 01. Epistola Hieronimi ad Paulinum "Frater Ambrosius" [texte non glosé | achevé]

Printer-friendly version

 

© Martin Morard, Parisiis, in Epiphania Domini 2012, edidit ex Biblia cum glossa ordinaria Walafridi Strabonis aliorumque et interlineari Anselmi Laudunensis [Strasbourg, Adolf Rusch pro Antonio Koberger, 1480/1481], ex exemplari Erfurt-Gotha (DE), Universitätsbibliothek, Inc 83 (1) GW 4282, t. 1, f. 1ra-2vb ; Brepols, t. 1, p. 1-4.
 
 
|P1|Frater Ambrosius tua mihi munuscula perferens, detulit simul[i] et suavissimas litteras, que a principio amicitiarum, fidem probate iam fidei et veteris amicitie preferebant. Vera enim illa necessitudo est, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non presentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio; sed Dei timor et divinarum Scripturarum studia conciliant. Legimus in veteribus hystoriis, quosdam lustrasse provincias, novos adisse populos, maria transisse, ut eos quos ex libris noverant, coram quoque viderent. Sic Pithagoras Memphiticos vates; sic Plato Egiptum et Architam Tharentinum eamque oram Italie que quondam magna Grecia dicebatur, laboriosissime peragravit; ut qui Athenis magister erat et potens, cuiusque doctrinam Achademie[ii] gimnasia personabant, fieret peregrinus atque discipulus, malens aliena verecunde discere, quam sua impudenter ingerere. Denique cum litteras quasi toto fugientes orbe persequitur, captus a piratis et venundatus, etiam tiranno crudelissimo[1] paruit, captivus, vinctus, et servus. Tamen quia philosophus, maior emente se fuit. Ad Tytum Livium lacteo eloquentie fonte manantem, de ultimis Hispanie Galliarumque finibus quosdam venisse nobiles legimus; et quos ad contemplationem sui Roma non traxerat, unius hominis fama perduxit. Habuit illa aetas inauditum omnibus seculis celebrandumque miraculum, ut urbem tantam ingressi, aliud extra urbem quererent. Apollonius (sive ille magus, ut vulgus loquitur, sive philosophus, ut pitagorici tradunt) intravit Persas, pertransivit Caucasum, Albanos, Scithas, Massagethas, opulentissima Indie regna penetravit et ad extremum latissimo Physon amne[2] transmisso, pervenit ad Bragmanas; ut Hiarcam in throno sedentem aureo et de Tantali fonte potantem, inter paucos discipulos, de natura, de moribus ac cursu dierum et siderum[iii] audiret docentem. Inde per Elamitas, Babilonios, Chaldeos, Medos, Assyrios, Parthos, Syros, Phenices, Arabes, Palestinos, reversus ad[iv] Alexandriam, perexit ad[v] Ethiopiam, ut Gimnosophistas, et famosissimam[vi] solis mensam videret in sabulo. Invenit ille vir ubique quod disceret et semper proficiens, semper se melior fieret. Scripsit super hoc plenissime octo voluminibus Philostratus.
|P2|Quid loquar de seculi hominibus ? Cum Apostolus Paulus vas electionis[3] et magister gentium, qui de conscientia tanti in se hospitis loquebatur dicens[vii] : An experimentum queritis eius qui Erfurt, f. 1rb ; facsim. Brepols t. 1 p. 1b in me loquitur Christus ?[4] post Damascum Arabiamque lustratam, ascenderit Hierosolimam, ut videret Petrum et manserit apud eum diebus quindecim. Hoc enim misterio hebdomadis et ogdoadis, futurus Gentium predicator instruendus erat. Rursumque post annos quatuordecim, assumpto Barnaba et Tito exposuerit Apostolis Evangelium ne forte in vacuum curreret aut cucurrisset[5]. Habet nescio quid latentis energie viva vox et in aures discipuli de auctoris ore transfusa fortius sonat. Unde et Eschines, cum Rhodi exularet et legeretur illa Demostenis oratio quam adversus eum habuerat, mirantibus cunctis atque laudantibus, suspirans ait : Quid si ipsam audissetis bestiam, sua verba resonantem ?
|P3|Hec non dico quod sit aliquid in me tale, quod vel possis a me audire[viii], vel velis discere sed quod ardor tuus et[ix] discendi studium etiam absque nobis per se probari debeat. Ingenium docile et sine doctore laudabile est. Non quid invenias sed quid queras, consideramus. Mollis cera et ad formandum facilis, etiam si artificis et plaste cessent manus, tamen virtute[x] totum est, quidquid esse potest. Paulus apostolus ad pedes Gamalielis legem Moysi et prophetas didicisse se gloriatur, ut armatus spiritualibus telis, postea doceret[xi] confidenter: Arma enim nostre militie[xii] non carnalia sunt sed potentia Deo[xiii] ad destructionem munitionum et consilia[xiv] destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et captivantes omnem intellectum ad obediendum Christo et subiugare parati cunctam inobedientiam[6]. Ad Timotheum scribit, ab infantia sacris litteris eruditum; et hortatur ad studium lectionis ne negligat gratiam que data sit ei per impositionem manus presbyteri[xv]. Tito precipit ut inter ceteras virtutes episcopi quem brevi sermone depinxit, scientiam quoque non negligat[xvi] Scripturarum : Obtinentem, inquit, eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem ut potens sit exhortari in doctrina sana et contradicentes revincere[7]. Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest et quantum edificat ex vite merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat. Maalachias[xvii] propheta, imo per Malachiam[xviii] Dominus interrogavit sacerdotes legem[xix] in tantum sacerdotis officium est interrogatum respondere de lege[8]. Et in Deuteronomio legimus: Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, seniores tuos et dicent tibi[9]. In Psalmo quoque centesimo decimo octavo Cantabiles michi erant iustificationes tue in loco peregrinationis mee[10]. Et in descriptione iusti viri, cum eum arbori vite David que est in paradiso compararet, inter ceteras virtutes etiam[xx] hoc intulit: In lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte[11]. Daniel in fine sacratissime visionis ait iustos fulgere sicut[xxi] stellas et intelligentes id[xxii] est doctos quasi firmamentum. Vides quantum inter se distent iusta rusticitas et docta iustitia ? Alii stellis alii celo comparantur. Quanquam iuxta hebraicam veritatem, Erfurt, f. 1va ; facsim. Brepols t. 1 p. 2a utrumque de eruditis possit intelligi. Ita enim apud eos legimus : Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stelle in perpetuas eternitates[12]. Cur dicitur Paulus apostolus vas electionis[13]? Nempe quia legis et Scripturarum sanctarum armarium erat. Pharisei stupent in Domini doctrina[xxiii] et mirantur in Petro et Iohanne quomodo legem sciant, cum litteras non didicerint. Quidquid enim aliis exercitatio et quotidiana in Lege meditatio tribuere solet, illis hoc[xxiv] Spiritus Sanctus suggerebat. Et erant, iuxta quod scriptum est docibiles Deo[xxv]. Duodecim annos Salvator impleverat et in Templo sedens[xxvi] de questionibus legis interrogans, magis docet dum prudenter interrogat.
|P4|Nisi forte rusticum Petrum, rusticum Iohannem dicimus quorum uterque dicere poterat : Etsi imperitus sermone non tamen scientia[xxvii]. Iohannes rusticus, piscator, indoctus ? Et unde illa vox obsecro ? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ?[14] Logos[xxviii] enim Grece multa significat. Nam et verbum est et ratio et supputatio et causa uniuscuiusque rei per quam sunt singula que subsistunt. Que universa recte intelligimus in Christo. Hoc doctus Plato nescivit. Hoc Demosthenes eloquens ignoravit. Perdam, inquit, sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo[15]. Vera sapientia perdet falsam sapientiam et quanquam stultitia predicationis in cruce sit, tamen Paulus Sapientiam loquitur inter perfectos. Sapientiam autem non seculi huius, nec principum seculi istius, qui destruuntur sed loquitur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam predestinavit Deus ante secula[16]. Dei sapientia Christus est. Christus enim Dei virtus, et Dei sapientia[17]. Hec sapientia in mysterio abscondita est de qua et noni Psalmi titulus prenotatur : Pro occultis filii[18]. In quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi[19] et qui in mysterio absconditus erat, predestinatus est ante secula. Predestinatus autem et prefiguratus in Lege et prophetis. Unde et prophete appellabantur videntes quia videbant eum quem ceteri non videbant. Abraham vidit diem eius et letatus est[20]. Aperiebantur coeli Ezechieli; qui populo peccatori clausi[xxix] erant. Revela inquit David oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua[21]. Lex enim spiritualis est et revelatione opus est ut intelligatur ac revelata facie Dei gloriam contemplemur.
|P5|Liber in Apocalypsi septem sigillis signatus ostenditur[22] quem si dederis homini scienti litteras ut legat respondebit tibi : Non possum, signatus est enim. Quanti hodie putant se nosse litteras[xxx], tenent signatum librum nec aperire possunt nisi ille reseraverit qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit ?[23] In Actibus[xxxi] Apostolorum sanctus eunuchus, imo sanctus[xxxii] vir (sic enim eum Scriptura cognominat), cum legeret Esaiam prophetam[xxxiii], interrogatus a Philippo: «Putasne intelligis que legis?» respondit, Quomodo possum nisi Erfurt, f. 1vb ; facsim. Brepols t. 1 p. 2b aliquis me docuerit ?[24]Ego, ut de me loquar interim, nec sanctior sum hoc eunucho nec studiosior qui de Ethiopia id est de extremis finibus mundi venit ad Templum, reliquit aulam regiam et tantus amator Legis fuit divine[xxxiv] scientie ut etiam in vehiculo litteras legeret sacras. Et tamen cum librum teneret, et verba Domini cogitatione conciperet, lingua volveret, labiis personaret, ignorabat eum quem in libro nesciens venerabatur. Venit Philippus, ostendit ei Ihesum qui clausus latebat in littera. O mira doctoris virtus ! Eadem hora credit eunuchus, baptisatur, fidelis et sanctus magister efficitur de discipulo[xxxv], plus in deserto fonte Ecclesie quam in aurato synagoge Templo reperit.
|P6|Hec a me perstricta sunt breviter (neque enim epistolaris angustia evagari longius patiebatur) ut intelligeres te in Scripturis sacris[xxxvi], sine previo et monstrante semitam, non posse ingredi. Taceo de grammaticis, rhetoribus, philosophis, geometris, dialecticis, musicis, astronomicis[xxxvii], astrologis, medicis quorum scientia mortalibus satis[xxxviii] vel utilissima est. Et in tres partes scinditur in doctrina, rationem et usum[xxxix]. Ad minores artes veniam et que non tam lingua[xl] quam manu administrantur. Agricole, cementarii, fabri metallorum, lignorumve cesores, lanarii quoque et fullones et ceteri qui variam supellectilem et vilia opuscula fabricantur absque doctore esse non possunt quod cupiunt. Quod medicorum est promittunt medici, tractant fabrilia fabri[25].
|P7|Sola Scripturarum ars est quam sibi passim omnes vendicant[xli]. Scribimus indocti doctique poemata passim[26]. Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi presumunt, lacerant, docent, antequam discant. Alii abducto[xlii] supercilio, grandia verba trutinantes, inter mulierculas de sacris litteris philosophantur. Alii discunt proh pudor a feminis, quod viros doceant et ne parum hoc sit, quadam facilitate verborum, imo audacia edisserunt aliis, quod ipsi non intelligunt. Taceo de meis[xliii] similibus, qui si forte ad Scripturas sanctas, post seculares litteras venerint et sermone composito aures[xliv] populi mulserint, quidquid dixerint, hoc legem Dei putant. Nec scire dignantur, quid prophete, quid apostoli senserint sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia, quasi grande sit, et non vitiosissimum dicendi[xlv] genus, depravare sententias et ad voluntatem suam Scripturam trahere repugnantem. Quasi non legimus[xlvi] homerocentonas et virgiliocentonas ac non sic etiam et[xlvii] Maronem sine Christo possimus dicere Christianum quia[xlviii] scripserit : Iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna. Iam nova progenies coelo demittitur alto[27]. Et patrem loquentem ad filium : Nate mee vires mea magna potentia solus. Et post verba Salvatoris in cruce : Talia perstabat memorans, fixusque manebat. Puerilia sunt hec et circulatorum ludo similia, docere quod ignores immo ut cum stomacho loquar ne hoc quidem scire quod nescias. Erfurt, f. 2ra ; facsim. Brepols t. 1 p. 3a Videlicet manifestissima est Genesis, in qua de creatura[xlix] mundi, de exordio generis humani, de divisione terre, de confusione linguarum et gentium[l], descensione usque ad Egyptum[li] scribitur Hebreorum. Patet Exodus cum decem plagis, cum decalogo, cum mysticis divinisque preceptis. In promptu est Leviticus liber, in quo singula sacrificia, imo singule pene sillabe et vestes Aaron et totus ordo leviticus spirant celestia sacramenta. Numeri vero nonne totius arithmetice et prophetie Balaam et quadraginta duarum mansionum per heremum mysteria continent ? Deuteronomium vero[lii] secunda lex et Evangelice legis prefiguratio, nonne sic ea habet que priora sunt, ut tamen nova sint omnia de veteribus ? Hucusque Moyses, hucusque[liii] Pentateucus quibus quinque verbis, loqui se velle Apostolus in Ecclesia gloriatur[28]. Iob exemplar patientie que non mysteria suo sermone complectitur. Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur omnesque leges dialectice, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat. Singula in eo verba plena sunt sensibus. Et, ut de ceteris sileam, resurrectionem corporum sic prophetat ut nullus de ea[liv] manifestius, et[lv] cautius scripserit: Scio, inquit, quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra resurrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea; et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hec spes mea in sinu meo[29]. Veniam ad Ihesum Nave, qui typum[lvi] Domini non solum in gestis, verum[lvii] etiam in nomine prefert[lviii]. Transit Iordanem, hostium regna subvertit, divisit terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes atque confinia Ecclesie celestisque Hierusalem spiritualia regna describit. In Iudicum libro quot principes populi, tot figure sunt. Ruth Moabitis Esaie explet vaticinium dicentis : Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Sion[30]. Samuel in Heli mortuo et in occisione[lix] Saul veterem legem abolitam monstrat. Porro in Sadoch atque David, novi sacerdotii novique imperii sacramenta testatur. Malachim idest tertius et quartus Regum[lx], liber a Salomone usque ad Iechoniam et a Hieroboam filio Nabath usque ad Osee qui ductus est in Assyrios, regnum Iuda et regnum describit Israel. Si historiam respicias, verba simplicia sunt, si in litteris sensum latentem inspexeris, Ecclesie paucitas et hereticorum contra Ecclesiam bella narrantur. Duodecim prophete in unius voluminis angustias coartati, multo aliud quam sonant in littera prefigurant. Osee crebro nominat Ephraim. Samariam, Ioseph, Iezrahel et uxorem fornicariam et fornicationis filios, et adulteram cubiculo clausam mariti, multo tempore sedere viduam, et sub veste lugubri mariti[lxi] ad se reditum prestolari. Iohel filius Fatuel describit terram duodecim tribuum eruca, bruco, locusta, rubigine vastante consumptam[lxii] et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum sanctum super servos Dei et ancillas, idest super centum viginti credentium nomina, et effusum iri[lxiii] in cenaculo Sion. Erfurt, f. 2rb ; facsim. Brepols t. 1 p. 3b Qui centum viginti, ab uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in Psalterio mystice continentur. Amos pastor et rusticus et «ruborum mora distringens»[31] paucis verbis explicari non potest. Quis enim digne exprimat tria, et[lxiv] quatuor scelera Damasci et Gaze, Tyri et Idumee et filiorum Ammon et Moab et in septimo et octavo[lxv] gradu, Iude et Israel ? Hic loquitur ad vaccas pingues que sunt in Samarie monte et ruituram domum maiorem minoremque testatur. Ipse cernit victorem[lxvi] locuste et stantem Dominum super murum litum vel adamantinum et uncinum pomorum attrahentem supplicia peccatoribus et famem in terra[lxvii] non famem panis nec sitim aque sed audiendi verbum Dei. Abdias qui interpretatur servus Domini[lxviii] pertonat contra Edom et[lxix] sanguineum terrenumque hominem. Fratris quoque Iacob semper emulum hasta percutit spirituali. Ionas pulcherrima columba, naufragio suo passionem Domini prefigurans, mundum ad penitentiam revocat et sub nomine Ninive gentibus salutem nuntiat. Micheas de Moraschi, coheres Christi vastationem annuntiat filie latronis et obsidionem ponit contra eam quia maxillam percusserit iudicis Israel. Naum consolator orbis increpat civitatem sanguinum et post eversionem illius loquitur : Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem[32]. Abachuc luctator fortis et rigidus stat super custodiam suam et figit gradum super munitionem ut Christum in cruce contempletur et dicat : Operuit celos gloria eius et laudis eius plena est terra. Splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius[33]. Sophonias speculator et arcanorum Dei[lxx] cognitor, audit clamorem a porta piscium et eiulatum a secunda et contritionem a collibus. Indicit quoque ululatum habitatoribus pile quia conticuit omnis populus Chanaan dispersi sunt[lxxi] universi qui involuti erant argento. Aggeus festivus et letus qui seminavit in lachrimis ut in gaudio meteret, destructum Templum edificat[lxxii], Deumque[lxxiii] Patrem inducit loquentem : Adhuc unum modicumque[lxxiv] et ego commovebo celum et terram et mare et aridam et movebo omnes gentes et veniet desideratus cunctis gentibus[34]. Zacharias memor Domini sui, multiplex in prophetia, Ihesum vestibus sordidis indutum et lampadem[lxxv] oculorum septem, candelabrumque aureum cum totidem lucernis quot oculis, duas quoque olivas a sinistris lampadis cernit et a[lxxvi] dextris ut post equos rufos, nigros, varios et albos[lxxvii] et dissipatas quadrigas ex Ephraim et equum de Iherusalem, pauperem regem vaticinetur et predicet sedentem super pullum filium asine subiugalis[35]. Malachias aperte et in fine omnium prophetarum, de abiectione Israel et vocatione gentium: Non est mihi, ait, voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda[36]. Esaiam, Hieremiam, Ezechiel et Daniel[lxxviii] quis potest[lxxix] vel intelligere vel exponere? Quorum primus non prophetiam videtur mihi texere Erfurt, f. 2va ; facsim. Brepols t. 1 p. 4a sed Evangelium. Secundus virgam nuceam et ollam succensam a facie Aquilonis[37] et pardum spoliatum suis coloribus et quadruplex diversis metris nectit alphabetum[38]. Tertius principia et finem tantis habet obscuritatibus involuta, ut apud Hebreos ipse[lxxx] partes cum exordio Geneseos ante annos triginta non legantur. Quartus vero qui et extremus inter quattuor prophetas, temporum conscius et totius mundi philohystoricus[lxxxi], lapidem precisum de monte sine manibus[39], et regna omnia subvertentem, claro sermone pronuntiat. David, Simonides noster, Pindarus et Alcheus, Flaccus quoque, Catullus atque[lxxxii] Serenus, Christum lyra personat et in decachordo psalterio ab inferis excitat[lxxxiii] resurgentem. Salomon pacificus et amabilis Domini, mores corrigit, naturam docet, Ecclesiam iungit et Christum sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium. Esther in Ecclesie typo populum liberat de periculo et interfecto Aman qui interpretatur iniquitas, partes convivii et diem celebrem mittit in posteros. Paralipomenon liber idest Instrumenti veteris epitome[lxxxiv], tantus ac talis est ut absque illo, si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat. Per singula quippe nomina, iuncturasque verborum et pretermisse in Regum libris tanguntur hystorie et innumerabiles explicantur Evangelii questiones. Esdras et Neemias, adiutor videlicet et consolator a Domino in unum volumen artantur[lxxxv] instaurant Templum, muros extruunt civitatis omnisque illa turba populi redeuntis in patriam et descriptio sacerdotum, levitarum, Israelis proselitorum ac per singulas familias murorum ac turrium opera divisa, aliud in cortice preferunt, aliud in medulla retinent.
|P8|Cernis me Scripturarum amore raptum excessisse modum epistole et tamen non implesse quod volui. Audivimus tantum quid nosse, quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere: Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore[40]. Ceterum illud Socraticum impletur in nobis. Hoc tantum scio quod nescio. Tangam et novum breviter Testamentum. Matheus, Marcus, Lucas et Iohannes, quadriga Domini et verum cherub[lxxxvi] quod interpretatur scientie multitudo, per totum corpus oculati sunt, scintille emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos et in sublime tendentes, terga pennata et ubique volitantia. Tenent se mutuo, sibique perplexi sunt et quasi rota in rotam[lxxxvii] volvuntur et pergunt quocumque eos flatus Spiritus sancti perduxerit. Paulus apostolus ad septem scribit Ecclesias. Octava enim ad Hebreos a[lxxxviii] plerisque extra numerum ponitur. Timotheum instruit ac Tytum et[lxxxix] Philemonem pro fugitivo famulo deprecatur. Super quo tacere melius puto, quam pauca scribere. Actus Apostolorum nudam quidem videntur sonare hystoriam et nascentis Ecclesie infantiam texere sed si noverimus scriptorem eorum Lucam esse medicum, cuius Laus est in Evangelio[41] animadvertemus pariter omnia verba illius, anime languentis esse medicinam. Iacobus, Petrus, Ioannes, Iudas[xc], septem epistolas ediderunt tam mysticas quam succinctas et breves pariter et longas : breves in verbis, longas in sententiis, ut rarus sit qui non in earum cecutiat lectione. Apocalypsis Iohannis tot habet sacramenta quot verba. Parum dixi et[xci] pro merito voluminis. Laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentie.
|P9|Oro te, frater charissime, inter hec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihilque aliud[xcii] querere. Nonne videtur tibi iam hic in terris regni celestis habitaculum? Nolo ut[xciii] offendaris in Scripturis sanctis simplicitate et quasi vilitate verborum que vel vitio interpretum[xciv], vel de industria sic prolate[xcv] sunt ut rusticam concionem facilius instruerent et in una eademque sententia, aliter doctus, aliter sentiret[xcvi] indoctus. Non sum tam petulans et hebes, ut hec me nosse pollicear, et eorum fructus capere in terra, quorum radices in celo fixe sunt. Sed velle fateor sedenti me prefero, magistrum renuens, comitem spondeo. Petenti datur, pulsanti aperitur querens invenit. Discamus in terris quorum scientia nobis perseveret in celo.
|P10|          Obvius[xcvii] te manibus excipiam et ut inepte aliquid ac de Hermagore tumiditate effundam[xcviii], quidquid quesieris, tecum scire conabor. Habes hic amantissimum tui fratrem Eusebium, qui litterarum tuarum mihi gratiam duplicavit, referens honestatem morum tuorum, contemptum seculi, fidem amicitie, amorem Christi. Nam prudentiam et eloquii venustatem, etiam absque illo, ipsa Epistola preferebat. Festina, queso te, et herenti[xcix] in salo navicule funem magis precide quam solve. Nemo renuntiaturus seculo bene potest vendere que contempsit ut venderet. Quidquid in sumptus de tuo tuleris, pro lucro computa Antiquum dictum est. Avaro deest tam quod habet quam quod non habet. «Credenti totus mundus divitiarum est. Infidelis autem etiam obolo indiget.» Sic vivamus quasi[c] nil habentes et omnia possidentes. Victus atque[ci] vestitus, divitie Christianorum sunt. Si habes in potestate rem tuam vende, si non habes proiice. Tollenti tunicam et pallium relinquendum est. Nisi scilicet tu semper recrastinans et diem de die trahens, caute et pedetentim tuas possessiunculas vendideris, non habet Christus unde alat pauperes suos. Totum Deo dedit, qui se[cii] obtulit. Apostoli tantum navem et retia reliquerunt. Vidua duo era misit in[ciii] gazophylacium, et prefertur Cresi divitiis. Facile contemnit omnia qui se semper cogitat esse moriturum.

Epistola sancti Hieronimi presbyteri ad Paulinum presbyterum explicit.




Stegmüller, RB 284 : Hieronymus, Epist. 53, ad Paulinum [De studio Scripturarum], PL 22, 540-549.
[1] Dionysius Siciliae
[2] Gange
[3] Ac. 9, 15.
[4] 2 Cor. 13, 3.
[5] Gal. 2, 2.
[6] Cf. 2 Cor. 10, 4-6 : « Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad estructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. »
[7] Tim. 1, 9.
[8] Cf. Mal. 2, 7 : « Labia sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius » ; cf. Agg. 2, 12 «Hec dicit Dominus exercituum interroga sacerdotes legem, dicens …».
[9] Deut. 32, 7.
[10] Ps. 118, 54.
[11] Ps. 1, 2.
[12] Dan. 12, 3 : « Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas eternitates. »
[13] Ac. 9, 15.
[14] Ioh. 1, 1.
[15] 1 Cor. 1, 19.
[16] Cf. 1 Cor. 2, 6-7 : « Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non huius sæculi, neque principum huius sæculi, qui destruuntur 7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram. »
[17] 1 Cor. 1, 24.
[18] Ps. 9. 1.
[19] Col. 2, 3.
[20] Cf. Ioh. 8, 56 : « Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est. »
[21] Ps. 118, 18.
[22] Ap. 5, 1.
[23] Ap. 3, 7.
[24] Cf. Act. 8, 31 : « Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? »
[25] Horatius, Epist. lib. 1, Epist. 1.
[26] Horatius, Epist. lib. 1, Epist. 1.
[27] Virgilius, Eclog. 4.
[28] Cf. 1 Cor. 14, 19 : « Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem millia verborum in lingua. »
[29] Iob 19, 25-27.
[30] Is. 16, 1
[31] Expression récurrente sous la plume de saint Jérôme pour désigner Amos.
[32] Nah. 1, 15.
[33] Hab. 3, 3-4.
[34] Ag. 2, 7-8.
[35] Mat. 21, 5.
[36] Mal. 1, 10-11.
[37] Cf. Hier. 1, 11-13.
[38] Cf. Tren.
[39] Cf. Dan. 2, 34.45.
[40] Ps. 118, 20.
[41] 2 Cor. 8, 18.



PL = Patrologia latina t. 22, 540-549.
     [i] simul ] om. PL
     [ii] Achedemie ] scrips. achadmie Rusch
     [iii] cursu dierum et siderum ] siderum cursu PL
     [iv] ad ] om. PL
     [v] ad ] om. PL
     [vi] famosissimam ] famosissimam PL
     [vii] dicens ] om. PL
     [viii] a me audire ] om. PL
     [ix] et ] ac PL
     [x] virtute ] τͅδυνάμει PL
     [xi] doceret ] diceret PL
     [xii] enim nostre militie ] militie nostre PL
     [xiii] Deo ] Dei PL
     [xiv] et consilia] concilia PL
     [xv] presbyteri ] presbyterii PL
     [xvi] non negligat ] eligat PL
     [xvii] Malachias] Aggeus PL
     [xviii] Malachiam] Aggeum PL
     [xix] interrogavit…legem ] interroga, ait, Sacerdotes Legem. Sacerdotis officium. Paulus cur vas electionis PL
     [xx] etiam ] et PL
     [xxi] sicut ] quasi PL
     [xxii] id ] hoc PL
     [xxiii] in Domini doctrina ] ad doctrinam Domini PL
     [xxiv] hoc ] om. PL
     [xxv] docibiles Deo ] θεοδδακτοι PL
     [xxvi] sedens ] senes PL
     [xxvii] 2 Cor. 11, 6.
     [xxviii] Logos ] Λόγος PL
     [xxix] clausi ] om. PL
     [xxx] litteras ] + et PL
     [xxxi] Actibus ] Actis PL
     [xxxii] sanctus ] om. PL
     [xxxiii] prophetam ] om. PL
     [xxxiv] divine ] divineque PL
     [xxxv] magister efficitur de discipulo ] est ac de discipulo magister PL
     [xxxvi] sacris ] sanctis PL
     [xxxvii] astronomicis ] astronomis PL
     [xxxviii] satis ] om. PL
     [xxxix] in doctrina, rationem et usum ] τό δγμα τν μέθοδον τν μπειριαν PL
     [xl] lingua ] scrips., ligua Rusch, λογῳ PL
     [xli] vendicant Rusch ] vindicant PL
     [xlii] abducto ] adduco PL
     [xliii] meis ] mei PL
     [xliv] aures ] aurem PL
     [xlv] dicendi ] docendi PL
     [xlvi] legimus ] legerimus PL
     [xlvii] et ] om. PL
     [xlviii] quia ] qui PL
     [xlix] creatura ] natura PL
     [l] et gentium ] et PL
     [li] Egyptis ] + gentis PL
     [lii] vero ] quoque PL
     [liii] Moyses hucusque ] om. PL
     [liv] ea ] + vel PL
     [lv] et ] vel PL
     [lvi] typum ] –pus PL
     [lvii] verum ] sed PL
     [lviii] prefert ] om. PL
     [lix] occisione ] occisio PL
     [lx] tertius et quartus Regum ] Regum tertius et quartus PL
     [lxi] mariti ] viri PL
     [lxii] consumptam ] corruptam PL
     [lxiii] et effusum iri ] qui effundendus erat PL
     [lxiv] et ] aut PL
     [lxv] et octavo ] octavoque PL
     [lxvi] victorem ] fictorem PL
     [lxvii] terra ] terram PL
     [lxviii] Domini ] Dei PL
     [lxix] et ] om. PL
     [lxx] Dei ] Domini PL
     [lxxi] dispersi sunt ] disperierunt PL
     [lxxii] edificat ] reedificat PL
     [lxxiii] Deumque ] Dominumque PL
     [lxxiv] modicumque ] modicum PL
     [lxxv] lampadem ] lapidem PL
     [lxxvi] a ] om. PL
     [lxxvii] varios et albos ] et albos et varios PL
     [lxxviii] Ezechiel et Daniel ] Ezechielem et Danielem PL
     [lxxix] potest ] possit PL
     [lxxx] ipse ] iste PL
     [lxxxi] philohystoricus ] φιλοστωρ PL
     [lxxxii] atque ] et PL
     [lxxxiii] excitat ] suscitat PL
     [lxxxiv] epitome ] πιτομ PL
     [lxxxv] artantur ] coarctantur PL
     [lxxxvi] cherub ] Cherubim PL
     [lxxxvii] rotam ] PL
     [lxxxviii] a ] om. PL
     [lxxxix] et ] om. PL
     [xc] Iudas ] + Apostoli PL
     [xci] et ] om. PL
     [xcii] nihilque aliud ] nihil PL
     [xciii] ut ] om. PL
     [xciv] interpretum PL ] interpertum Rusch (cacographie)
     [xcv] prolate ] prolata PL
     [xcvi] sentiret ] audiret PL
     [xcvii] Obvius ] Obviis PL
     [xcviii] effundam ] effutiam PL
     [xcix] herenti ] herentis PL
     [c] quasi ] tanquam PL
     [ci] atque ] et PL
     [cii] se ] seipsum PL
     [ciii] in ] ad PL
AttachmentSize
GLOSSAE 1 Frater ambrosius.pdf182.92 KB
ShareThis
Undefined

étiquettes menu: