Glosa ordinaria : 02. Praefatio sancti Hieronimi in Pentateucum "Desiderii mei"

Printer-friendly version

 

© Martin Morard, Parisiis, in Epiphania Domini 2012, edidit ex Biblia cum glossa ordinaria Walafridi Strabonis aliorumque et interlineari Anselmi Laudunensis [Strasbourg, Adolf Rusch pro Antonio Koberger, 1480/1481], ex exemplari Erfurt-Gotha (DE), Universitätsbibliothek, Inc 83 (1) GW 4282, t. 1, f. 3ra-b ; Brepols, t. 1, p. 5.
 

 

|P1|Desiderii mei desideratas accepi epistolas, qui quodam presagio futurorum cum Daniele sortitus est nomen, obsecrantis ut translatum in latinam linguam de hebreo sermone Pentateucum vestrorum[i] auribus traderem. Periculosum opus certe et[ii] obtrectatorum meorum[iii] latratibus patens, qui me asserunt in Septuaginta interpretum suggillationem nova pro veteribus cudere et[iv] ita ingenium quasi vinum probantes, cum ego sepissime testatus sim me pro virili portione in tabernaculo[v] Dei offerre que possim, nec opes alterius aliorum paupertate fedari. Quod ut auderem, Origenis me studium provocavit, qui editioni antique translationem Theodotionis miscuit, asterisco et obelo, idest stella et veru, omne opus distinguens, dum aut illucescere facit que minus ante fuerant aut superflua queque iugulat et confodit, et maxime[vi] Evangelistarum et Apostolorum auctoritas promulgavit[vii]. In quibus multa de Veteri Testamento legimus que in nostris codicibus non habentur, ut est illud: "Ex Egypto vocavi filium meum" et: "Quoniam Nazareus vocabitur" et: "Videbunt in quem conpunxerunt", et: "Flumina de ventre eius fluent aque vive" et: "Que nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit[viii] que preparavit Deus diligentibus se" et multa alia que proprium syntagma[ix] desiderant. Interrogemus ergo eos ubi hec scripta sunt[x], et cum dicere non potuerint, de libris hebraicis proferamus. Primum testimonium est in Osee, secundum in Esaia, tertium in Zacharia, quartum in Proverbiis, quintum eque in Esaia; quod multi ignorantes apocriphorum deliramenta sectantur et hiberas nenias libris autenticis preferunt. Causas erroris non est meum exponere. Iudei prudenti factum dicunt esse consilio, ne Ptolomeus, unius Dei cultor, etiam apud Hebreos duplicem divinitatem deprehenderet. Quod maxime[xi] idcirco faciebant[xii], quia in Platonis dogma cadere videbantur. Denique ubicumque sacratum aliquid Scriptura testatur de Patre et Filio et Spiritu Sancto, aut aliter interpretati sunt aut omnino tacuerunt, ut et regi satisfacerent et arcanum fidei non vulgarent. Et nescio quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandrie mendacio suo extruxerit, quibus divisi eadem scriptitarint, cum Aristeus eiusdem Ptolomei hyperaspistes[xiii] et multo post tempore Iosephus nihil tale retulerint, sed in una basilica congregatos contulisse scribant, non prophetasse. Aliud est enim vatem, aliud esse interpretem. Ibi spiritus ventura predicit, hic eruditio et verborum copia ea que intelligit transfert. Nisi forte putandus est Tullius Economicum Xenofontis et Platonis Pythagoram[xiv]Erfurt, f. 3rb ; facsim. Brepols t. 1 p. 5b et Demosthenis pro Thesifonte[xv] afflatus rethorico spiritu transtulisse, aut aliter de eisdem[xvi] libris per Septuaginta interpretes, aliter per Apostolos Spiritus Sanctus testimonia texuit, ut quod illi tacuerunt, hi[xvii] scriptum esse mentiti sint. Quid igitur? Damnamus veteres? Minime; sed post priorum studia in domo Domini quod possumus laboramus. Illi interpretati sunt ante adventum Christi et quod nesciebant dubiis protulere sententiis, nos post passionem et resurrectionem eius non tam prophetiam quam hystoriam scribimus; aliter enim audita, aliter visa narrantur. Quod melius intellegimus, melius et proferimus. Audi igitur, emule, obtrectator ausculta: non damno, non reprehendo Septuaginta, sed confidenter cunctis illis Apostolos prefero. Per istorum os mihi Christus sonat, quos ante prophetas inter spiritalia charismata positos lego, in quibus ultimum pene gradum interpretes tenent. Quid livore torqueris? Quid inperitorum animos contra me concitas? Sicubi tibi in translatione videor errare, interroga Hebreos, diversarum urbium magistros consule: quod illi habent de Christo, tui codices non habent. Aliud est, si contra se postea ab Apostolis usurpata testimonia probaverunt, et emendatiora sunt exemplaria latina quam greca, greca quam hebraica[xviii] ! Verum hec contra invidos. Nunc te deprecor[xix], Desideri charissime, ut quia me[xx] tantum opus[xxi] subire fecisti et a Genesi exordium capere, orationibus iuves, quo possim eodem spiritu quo scripti sunt libri, in latinum eos transferre sermonem.



Weber = Biblia sacra Vulgata, ed. Weber, 1994, p. 3-4.
[i] vestrorum ] nostrorum Weber
              [ii] et ] om. Weber
              [iii] meorum ] om. Weber
              [iv] et ] om. Weber
              [v] tabernaculo ] –tum Weber
              [vi] et maxime ] maximeque Weber
              [vii] promulgavit ] om. Weber
              [viii] ascendit ] ascenderunt Weber
              [ix] syntagma ] συνταγμα Weber
              [x] sunt ] sint Weber
              [xi] Quod maxime ] quos maximi Weber
              [xii] faciebant ] faciebat Weber
              [xiii] hyperaspistes ] υπερασπιστης Weber
              [xiv] Phytagoram ] Protagoram Weber
              [xv] Thesifonte ] Ctesifonte Weber
              [xvi] eisdem ] hisdem Weber
              [xvii] hii] hi Weber
              [xviii] hebraica ] hebraea Weber
              [xix] deprecor ] precor Weber
              [xx] quia me ] qui Weber
              [xxi] opus ] + me Weber
AttachmentSize
GLOSSAE 2 Desiderii mei.pdf45.34 KB
ShareThis
Undefined

étiquettes menu: