Glosa ordinaria : 10. Ruth [texte biblique, glose marginale et interlinéaire |achevé]

Printer-friendly version
 

 

[© Martin Morard edidit Parisiis, in festo Beatae Mariae Magdalenae, 22 iulii a.D. 2011, emendavit die 16 ianuarii 2012,
ex Biblia cum glossa ordinaria Walafridi Strabonis aliorumque et interlineari Anselmi Laudunensis [Strasbourg, Adolf Rusch pro Antonio Koberger, 1480/1481], ex exemplari Erfurt-Gotha (DE), Universitätsbibliothek, Inc 83 (2) GW 4282, t. 2, f. 251vb.
 
 
  • |mx-y| …. || glosas marginales secludunt et dinumerant ; LITTERIS CAPITALIBUS MAGNIS       lemmata glosarum marginalium scribuntur.
  • |ix-y| … || glosas interlineares secludunt et dinumerant ; litteris capitalibus parvis lemmata                 glosarum interlinearium scribuntur.
  • [ …] additiones editorum secludunt
  • Textus rubricatur, glosae et adnotationes editorum atremento, nomen auctorum viride scripta sunt.]

 Capitulum primum

1 In diebus unius iudicis, quando iudices preerant, FACTA EST fames in terra.
|m1| FACTA EST. Propter paucitatem spiritualium doctorum quibus iudicandi datur auctoritas facta est fames verbi Dei quando lex etiam per Iudaicas traditiones corrupta est. |[i]|
ABIITQUE HOMO de Bethleem Iuda,
|m2| ABIITQUE HOMO. RABANUS. Christus scilicet in Bethleem Iuda natus peregrinationem huius mundi visitavit, cum uxore sua idest Ecclesia et cum duobus liberis, duobus scilicet ordinibus prophetarum et apostolorum qui sanguine Christi a peccati servitute sunt liberati. |[ii]|
|m3| ABIIT HOMO. R[ABANUS]. Quem quidam decalogum[iii] intelligunt et uxorem eius sinagogam et duos filios regalem honorem et sacerdotalem qui non solum in gente Iudeorum sed et proselitorum copulam sibi acquirebant sicut in tempore David et Salomonis et aliorum factum est.|[iv]|
ut peregrinaretur in regione Moabitide
|i1| regione scilicet dyaboli qui est princeps huius mundi.||
cum uxore sua ac duobus liberis. 2 Ipse vocabatur Elimelech
|i2|Deus meus rex hic est Christus cui dicitur Intende voci orationis mee rex meus et Deus meus. [Ps. 5, 3]. ||
uxor eius Noemi
|i3| Pulchra. ||
|i4|Pulchra es amica mea etc. [Cant. 1, 14 ; 4, 1 ; 4 ; 7]. ||
et duo filii, alter MAALON,
|m4| MAALON. Qui de fenestra vel a principio. Hic est chorus prophetarum per quos de fenestra primum fidei lumen in orbem processit qui etiam veri luminis idest Christi primi predicatores fuerunt. |[v]|
et alter CHELION,
|m5|CHELION. Consummatio. Hi sunt apostoli qui enigmata prophetarum ad consummationem pleni intellectus perduxerunt. Hi merito Enfratei[vi] et de Bethleem Iuda orti sunt qui celesti pane satiati per predicationem Evangelii, fructum predicationis collegerunt. Enfrateus[vii] enim frugifer, Bethleem domus panis, Iudas[viii] confessio interpretatur ; unde: Vos date illis manducare [Mat. 14, 16 ; Marc. 6, 37 ;Luc. 9, 13]. Item Euntes predicate Evangelium regni Dei[Mat. 16, 15]. Et alibi : Elegi vos de mundo ut eatis et fructum afferatis. [Ioh. 15, 16.19].|[ix]|
Euphratei de Bethleem Iuda. Ingressique regionem Moabitidem
|i5| Iudeam que male utebatur lege. ||
 morabantur ibi. 3 Et mortuus est Elimelech maritus Noemi remansitque
|i6| in exilio huius mundi ||
ipsa
|i7| Ecclesia ||
cum filiis.
|i8| cum doctoribus ||
Qui acceperunt uxores Moabitidas
|i9| quia apostoli duarum plebium sibi sociavere consortium Iudeorum scilicet et gentium ||
quarum una vocabatur Orpha
|i10| cervix eius ||
|i11| hi sunt fideles de Iudeis qui robur fidei et fortitudinem operationis primi perceperunt ||
altera RUTH.
|m6|RUTH. Videns vel festinans, vel deficiens interpretatur in qua obedientia et credulitas gentium designatur, de quibus dicitur: Populus quem non cognovi servivit mihi etc. [Ps. 17, 45] Et alibi: Ethiopia preveniet manus eius Deo. [Ps. 67, 32]. Vocabantur ergo duo populi per sanctos predicatores ad consortium fidei et electorum Dei, ut ex diversis gregibus fieret unum ovile. |[x]|
Manseruntque decem annis ibi 5 et ambo
|i12| apostoli et prophete ||
MORTUI SUNT, Mahalon videlicet et Chelion
|i13| in hac peregrinatione post ascensionem Domini ||
|m7|MORTUI SUNT. Post perfectionem pii laboris, idest[xi] de exilio huius mundi Erfurt, f. 252ra ; facsim. Brepols t. 1 p. 503a ad celestia regna migraverant[xii] ut expleto mandato decalogi acciperent denarium beatitudinis.|[xiii]|
remansitque mulier
|i14|Ecclesia ||
orbata duobus liberis ac marito.
|i15| prophetis et apostolis quorum caruit presentia temporali vel corporali ||
6 Et surrexit ut Erfurt, f. 252ra ; facsim. Brepols t. 1 p. 503a in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide. Audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas.
|i16|vite ||
7 EGRESSA EST
|m8| EGRESSA EST CUM UTRAQUE NURU. Studiose satagit Ecclesia ut plebes quas apostoli et prophete tempore suo instruxerunt perducat ad unitatem fidei et societatem christiane religionis que Scriptura referente didicit quia iustus non derelinquetur nec semen eius querens panem [Ps. 36, 25] qui de celo descendit [Ioh. 6, 33.59] |[xiv]|
itaque de loco peregrinationis sue
|i17|mundo ||
cum utraque nuru sua
|i18|plebe ||
et iam in via
|i19|Christo vel mandatis eius ||
revertendi
|i20|firmiter ||
posita in terram Iuda 8 dixit ad eas : ITE IN DOMUM matris vestre
|m9|ITE IN DOMUM. Ecclesia non indiscrete agit nec indiscrete quemquam recipit unde: Nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sunt [1 Ioh. 4, 1]. Possunt hec synagoge convenire qui retrahit ad fidem Christi venientes et maxime illud ut superata a veritate infirmam se cognoscit et effetam dicens Revertimini filie mee. |[xv]|
faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum, 9 det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiture estis. Et osculata est eas. Que elevata voce flere ceperunt 10 et dicere : Tecum pergemus ad populum tuum. 11 Quibus illa respondit : Revertimini, filie mee, cur venitis mecum ? Non
|i21|alias : Num ||
ULTRA HABEO FILIOS
|m10| NON ULTRA HABEO FILIOS. RABANUS. Vox synagoge veritatem confitentis et supervenientem culpam non tacentis que a viro idest David relicta et a filiis idest regibus et principibus privata sterilem se esse et infirmam ad concipiendum filios Deo confitetur post adventum Christi. |[xvi]|
in utero meo, ut viros ex me sperare possitis ? 12 Revertimini filie Moabitide[1].
|i22| alias mee et abite ||
Etiam si possem hac nocte concipere et parere filios, 13 si eos expectare velitis donec crescant et annos pubertatis impleant, ante eritis vetule quam nubatis. Nolite, queso, filie mee facere hoc[xvii] quia vestra angustia magis premit me et egressa est manus Domini contra me. 14 ELEVATA IGITUR VOCE, FLERE RURSUM CEPERUNT.
|m11| ELEVATA IGITUR VOCE. Per has mulieres quarum una dolens et lugens a socru recedit, altera obstinato animo adheret, credentes significantur quorum alii percepta gratia baptismi et societate fidei[xviii] ad errores pristinos relabuntur, quos significat Orpha que ad deos suos reversa est. Alii vero definito consilio, perceptam gratiam consecuntur quos significa Ruth.|[xix]|
Orpha osculata est socrum ac reversa est. Ruth adhesit socrui sue. 15 Cui dixit Noemi : En reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos, vade cum ea. 16 Que respondit : Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam. QUOCUMQUE ENIM PERREXERIS PERGAM,
|m12| QUOCUMQUE ENIM PERREXERIS PERGAM. Sic Ecclesia de gentibus vocata relicta patria idest idololatria omissa, carnali conversatione et desideriis profitetur Deum suum esse in quem crediderunt sancti et ituram quo caro Christi ascendit et pro eius nomine in hoc seculo pati usque ad mortem et cum populo sanctorum et prophetarum et patriarcharum; unde: Letamini gentes cum plebe eius. [Rom. 15, 10]|[xx]|
et ubi morata fueris et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus. 17 Que te terra morientem susceperit, in ea moriar ibique locum accipiam sepulture. Hec mihi faciat Deus et hec addat si non sola mors me et te separaverit. 18 VIDENS ERGO NOEMI
|m13|VIDENS NOEMI etc. Gentilis populus obstinato animo predicatores sequitur in terram sanctam et in civitatem Dei Bethleem ubi preparatur ad suscipiendum sponsum de stirpe Abrae natum in quo benedicentur omnes gentes vel tribus terre.|[xxi]|
quod obstinato animo Erfurt, f. 252rb ; facsim. Brepols t. 1 p. 503b Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere 19 profecteque sunt simul et venerunt in Bethleem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit dicebantque mulieres : Hec est illa Noemi. 20 Quibus ait :
NE VOCETIS ME Noemi
|m14|NE VOCETIS etc. Agnoscit synagoga calamitatem suam quam post adventum Christi merito patitur et refugit pulchra vocari quia tempora prosperitatis sue finiri conspicit.|[xxii]|
idest pulchram, sed vocate me Marai hoc est amaram quia valde amaritudine replevit me omnipotens. 21 Egressa sum plena et vacuam me reduxit Dominus. Cur igitur vocatis me Noemi quam Dominus humiliavit et afflixit omnipotens ? 22 Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis sue ac reversa est in Bethleem QUANDO PRIMUM ORDEA METEBANTUR.
|m15|QUANDO PRIMUM ORDEA METEBANTUR etc. Idest quando[xxiii] incarnationis sue ordinem ad mysterium passionis Christi convertit. Messis enim ordeacea tempus dominice passionis exprimit que mense novorum idest primo mense contigit. Bene ergo tempore illo ad Bethleem veniunt, quando lex Christum quem docet in Bethleem natum, in pascha idest in mense novorum, predicat occisum. Sancta quoque Ecclesia toto nisu[xxiv] laborat ut quos[xxv] ad fidem convocat incarnationis, passionis, resurrectionis merito imbuat. Messis ordeacea Iudeorum exprimit credulitatem qui peracto sacramento passionis, predicantibus apostolis, primum ad fidem veniunt qui alibi quinque panibus ordeaceis pasti a Domino leguntur [Ioh. 6, 13].|[xxvi]|
 
Capitulum II
ERAT AUTEM VIRO Elimelech consanguineus, homo potens et magnarum opum, nomine Booz.
|i23|Fortitudo Dei, unde Et vocabitur nomen eius admirabilis consiliarius Deus fortis princeps pacis pater futuri seculi. [Is 9, 6] ||
|m16| ERAT AUTEM VIRO. Vir iste consanguineus Elimelech Christus est agnus legis et legislator quia per legem promissus et de patriarchis natus et de gente Iudeorum secundum carnem, unde prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris tanquam me audietitis hic est potens qui mundi principem debellavit et totum orbem suo imperio subiugavit et magnarum opum quia celi et terre possessor est et in eo sunt omnes thesauri sapientie et scientie [Col. 2, 3]. Ipse est enim virtus Dei et sapientia [cf. 1 Cor. 1, 24].|[xxvii]|
2 Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam : Si iubes vadam in agrum
|i24|Ecclesia ||
et colligam spicas
|i25|Spice remanentes fideles significant qui translatis ceteris ad celum nobis reliquuntur ad exemplum ||
que fugerint manus metentium
|i26|Messis sunt sancti qui colliguntur reponendi in horreo Dei. Messores sunt angeli. ||
ubicumque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit : Vade, filia mi. 3 Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. ACCIDIT autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz qui erat de cognatione Elimelech.
|m17| ACCIDIT AUTEM etc. Quia sancta Ecclesia ad Christum pertinet cuius sponsa et corpus est. De quo dicitur: Fortitudo mea et laus mea Dominus [Ps. 117, 14 ; Ex. 15, 2 ; Is. 12, 2]. Et alibi Dominus fortis et potens Dominus potens in prelio. [Ps. 23, 8]. Ipse est cognatus Elimelech qui de Bethleem et de stirpe David natus, testimonium habet a lege et prophetis. Hic verba salutis[xxviii] familie sue attulit, in cuius nativitate cecinerunt angeli : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis [Luc. 2, 14]. Cui venienti in Hierusalem obvia turba clamavit dicens : Benedictus qui venit in nomine Domini. [Mat. 21, 9].. |[xxix]|
4 Et ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque messoribus : Dominus vobiscum. Qui responderunt ei : Benedicat tibi Dominus. 5 Dixitque Booz iuveni qui preerat messoribus : Cuius est hec puella ?
|i27|[RABANUS[2]] quia Christus quemlibet de doctoribus qui minoribus preest sacerdotibus quasi ignorans de fide gentium sciscitatur cum eum provocat ad predicandum.||
6 Cui respondit : Hec est Moabitis que venit cum Noemi de regione Moabitide 7 ET ROGAVIT ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia et de mane usque ad meridiem
|i28|quia in initio scilicet fidei usque ad perfectionem boni operis ||Erfurt, f. 252va ; facsim. Brepols t. 1 p. 504a
nunc stat in agro et nec ad momentum quidem domum
|i29|antique superstitionis ||
reversa est.
|m18| ET ROGAVIT etc. Quia sancta Ecclesia perseverat in agro divine lectionis post messores et predicatores, mysteria Scripturarum colligens ut in sinu mentis sue, testimonia et exempla virtutum recordat. Vel ager ille est celestis studii disciplina, Erfurt, f. 252va ; facsim. Brepols t. 1 p. 504a messis intelligentia spiritualis, messores predicatores, spice remanentes, sententie Scripturarum que multum per mysterium occultate quasi pleniores remanent ad exercitium meditantis. Plebs ergo gentilis ecclesiasticam disciplinam ardenter appetit ut ad meditationem divine legis et sanctorum societatem admittatur et sanctorum documentis vel exemplis reficiatur. |[xxx]|
8 Et ait Booz ad Ruth : Audi, filia, NE VADAS IN ALTERUM AGRUM ad colligendum ne recedas ab hoc loco sed iungere puellis meis
|m19|NE VADAS IN ALTERUM AGRUM. Quasi[xxxi] : Ne recedas a statu fidei, ne sequaris errores hereticorum vel scismaticorum sed magis iungere animabus sanctis ut metas Scripturas sanctas meditando et opere implendo et haustum divine sapientie de libris duorum Testamentorum et[xxxii] unde pueri idest sancti bibunt et ipsa bibas.|[xxxiii]|
9 et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis ut nemo molestus sit tibi. Si etiam sitieris vade ad sarcinulas et bibe aquas de quibus et pueri mei bibunt. 10 QUE CADENS IN FACIEM suam et adorans super terram dixit ad eum : Unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos et nosse me dignareris peregrinam mulierem ?
|m20| QUE CADENS IN FACIEM. Gratias refert Ecclesia gentium Salvatori, qui eam respicere dignatus est. Cui ille respondit placere sibi quod mortuo viro suo, idest dyabolo, parentes idololatras reliquit et terram nativitatis, idest carnalia desideria, et populo sanctorum se sociavit qui sibi antea ignotus fuit cum sequeretur cupiditatem veteris hominis. |[xxxiv]|
11 Cui ille respondit : Nuntiata mihi omnia sunt que feceris socrui tue post mortem viri tui et quod reliqueris parentes tuos et terram in qua nata es et veneris ad populum quem antea nesciebas. 12 Reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israel
|i30|fide scilicet unde Hoc est opus Dei ut credatis in eum quam misit ille. [Ioh. 6, 29] ||
ad quem venisti et sub cuius confugisti alas.
|i31|duo testes quibus Deus protegit fugientes ad se, unde In umbra alarum tuarum sperabo [Ps. 56, 2] ||
13 Que ait : INVENI GRATIAM coram oculis tuis domine mi qui consolatus es me et locutus es ad cor ancille tue que non sum similis unius puellarum tuarum.
|m21| INVENI etc. Nota humilitatem gentilis Ecclesie que se cognoscit imparem tante gratie nec audet se aequiparare primitive Ecclesie. Unde dicit: Nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum [Mat. 15, 27]. Et alibi: Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus etc. [Mat. 8, 8 ; Luc. 7, 6] |[xxxv]|
14 Dixitque ad eam Booz : QUANDO HORA vescendi venerit
|m22|QUANDO HORA. Hora vescendi fuit quando dictum est apostolis : Ite docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. [Mat. 28, 19]. A Domino enim dictum est: In viam gentium ne abieritis. Mat. 10, 5] |[xxxvi]|
veni huc et comede panem et INTINGE BUCCELLAM TUAM IN ACETO.
|m23|INTINGE BUCCELLAM TUAM etc. Lege scilicet quamdiu meditata perseverans in priorem populum phariseorum conditionibus vel traditionibus corrupta nativum saporem perdidit. In hac tingit Ecclesia buccellam idest mysteriorum incarnationis Christi discit esse in Testamento Veteri. Et ideo firmius credit quia ante longe prefiguratum cognoscit.|[xxxvii]|
Sedit itaque ad latus messorum
|i32|quia Ecclesia gentilis sanctis predicatoribus se iungit per fidem ||
et congessit pollentam sibi comeditque et saturata est
|i33|quia scientia divine legis devotam refecit mentem ||
et tulit reliquias.
|i34|quia singula verba que audivit subtili discretione ruminavit ||
15 Atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret.
|i35|quia in corde verba audita retinuit et ut maiora percipiat instanter meditando laboravit ||
Precepit autem Booz pueris suis dicens : Etiamsi vobiscum metere voluerit ne prohibeatis eam : 16 et DE VESTRIS QUOQUE MANIPULIS proiicite de industria et remanere permittite ut absque rubore colligat et colligentem nemo corripiat.
|m24|DE VESTRIS QUOQUE MANIPULIS. Nota humilitatem patrisfamilias, qui non solum spicas relictas testimoniorum colligi permittit, sed etiam manipulos scientie ultronea Erfurt, f. 252vb ; facsim. Brepols t. 1 p. 504b largitate impertit. |[xxxviii]|
|m25| DE VESTRIS MANIPULIS etc. Quia gentilis populi infirmitatem non despicit nec pristinos errores improperat sed studii sagacitate ad edificationem perducit.|[xxxix]|
17 Collegit ergo in agro usque ad vesperam et que collegerat virga cedens et excutiens
|i36|quia sancta Ecclesia virga discretionis spiritualem sensum elicit de littera legis ||
invenit hordei QUASI EPHI MENSURAM idest tres modios.
|m26| QUASI EPHI MENSURAM. Cum in lectione per sancte Trinitatis confessionem discit catholicam fidem. In efi mensura que tres modios continet, signatur una divinitatis substantia et trium personarum proprietas.|[xl]|
18 QUOS PORTANS REVERSA est in civitatem et ostendit socrui sue.
|m27| QUOS PORTANS REVERSA. Quia fidem suam matri Ecclesie ostendit. Vel Ecclesia synagoge gratiam quam sponsi sui munere percepit, ostendit ut eam provocaret ad se[xli].|[xlii]|
Insuper protulit et DEDIT EI RELIQUIAS cibi sui quo saturata est.
|m28| DEDIT EI RELIQUIAS. Eructavit cor meum verbum bonum [Ps. 44, 2] scilicet de plenitudine cordis cibum predicationis.|[xliii]|
19 Dixitque ei socrus : Ubi hodie collegisti et ubi opus fecisti ? Sit BENEDICTUS qui misertus est tui.
|m29| BENEDICTUS etc. Sinagoga predicante Ecclesia gentium, bonitatem et potentiam Domini cognoscit et fortitudinem sui protectoris et tandem veritate cogente nomen Domini benedicit quod servavit gratiam mortuis quam prebuit vivis.|[xliv]|
Indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur. 20 Cui respondit Noemi : Benedictus sit a Domino quoniam eamdem gratiam
|i37| largitatis||
quam prebuerat vivis,
|i38|Iudeis cum eius fruerentur beneficiis ||
servavit et mortuis
|i39|gentibus qui in peccatis sepulti erant ||
Rursumque : PROPINQUUS
|i40|sinagoge secundum carnem, Ecclesie secundum spiritus unionem ||
NOSTER EST HOMO.
|i41|Christus ||
|m30| PROPINQUUS NOSTER EST HOMO. Cognoscit propinquum mater Ecclesia per gratuita beneficia populo gentium collata, et audito nomine recordatur beneficiorum antiquorum; unde: Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis. [Ps. 142, 5]|[xlv]|
21 Et Ruth : Hoc quoque inquit PRECEPIT MIHI UT TAMDIU messoribus eius iungerer donec omnes segetes meterentur.
|m31|PRECEPIT MIHI UT TAMDIU etc. Quia Christus omnibus ad se venientibus precipit ut magis cum fidelibus suis iungantur ad messem spiritualis segetis quam cum alienis cui persuasioni consentit socrus dicens: Melius est filia,hoc ut bonum et utile non potest negare Sinagoga.|[xlvi]|
22 Cui dixit socrus : Melius est filia mea ut cum puellis eius
|i42|animabus sanctis ||
exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam
|i43|hereticorum ||
resistat tibi.
|i44|scismaticorum doctrina ut rixe et contentiones[3]||
23 Iuncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum eis messuit DONEC TRITICUM
|i45|gratia non tamen que rationabilibus ad refectionem collata in quo offertur caro et sanguis Christi de quo dicitur Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet . [Ioh. 12, 24-25]||
et ORDEUM
|i46|legis littera que Iudeis tanquam iumentis ad pastum data ||
|m32|DONEC ORDEUM. Hoc est tandiu adheret doctoribus in meditatione Scripturarum, donec Veteris et Novi Testamenti notitiam in cella cordis reconderet, unde pastum anime sufficientem haberet.|[xlvii]|
in horreis conderentur.
 
Capitulum III
1 Postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea : Filia mi queram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi.
|i47| Contulit primitiva Ecclesia gentili quomodo perveniat ad consortium Christi.||
2 Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus noster est et in hac nocte AREAM ORDEI VENTILAT.
|m33|AREAM ORDEI VENTILAT. Sinagogam Iudeorum ubi legis[xlviii] conditum est. Hanc Christus ventilat quando in area Evangelium predicans singulorum consilia et voluntates erga se triturat. Unde : Ihesus autem non credebat semetipsum eis eo quod ipse nosset omnes et non erat opus ei ut quis testimonium perhiberet de homine. [Ioh. 2, 24-25] |[xlix]|
3 Lavare igitur
|i48| aqua baptismi vel penitentie lacrimis ||
et ungere
|i49| chrismate vel Spiritus sancti unctione ||
et induere cultioribus vestimentis
|i50| ornatu virtutum||
et ascende in aream. NON TE VIDEAT HOMO DONEC esum potumque finierit.
|i51| Hic scilicet Christus conversatur et ad se revocat genus humanum idest moriendum scilicet pro vobis ubi omnia acquisivit, unde Si exaltatus fuero a terra omnia traham ad meipsum. [Ioh. 12, 32] ||
|m34|NON TE VIDEAT HOMO DONEC. Quia fides gentium Ecclesiae non ante apparuit Erfurt, f. 253ra ; facsim. Brepols t. 1 p. 505a quam Christus mysterium incarnationis sue implevit quando corporaliter inter homines vivens cibo ac potu usus est, et tandem coenans cum discipulis suis corporis et sanguinis sui sacramenta communicavit eis. Impleto autem mysterio dispensationis Christi Ecclesia de gentibus ad fidem fiducialiter accessit. ||[l]|
4 Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiet veniesque et DISCOOPERIES pallium quo operitur a parte pedum et proiicies te et ibi iacebis.
|m35|DISCOOPERIES. quasi : agnosce Christum pro te passum et veni devota mente, discute operimentum littere Veteris Testamenti in quo regitur sacramentum incarnationis Christi et, cum cognoveris, inde tibi salutem promissam humiliter ad auxilium eius confuge ut ibi permaneas omni tempore.|[li]|
Ipse autem dicet tibi quid agere debeas.
|i52| quia necesse est ut ab ipso salvationis tue ordinem discas si autem ad sinagogam verba Noemi retuleris invenies in lege et propheta quod post passionem ventura sit ad fidem Ecclesia gentium. ||
5 Que respondit : Quicquid preceperis faciam.
|i53| obedientia Ecclesie meretur desiderii sui effectum, unde O mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis. [Mat. 15, 28] ||
6 Descenditque in aream et fecit omnia que sibi imperaverat socrus. 7 CUNQUE COMEDISSET BOOZ et bibisset et factus esset hilarior
|m36|CUNQUE COMEDISSET BOOZ. Comedit Christus et bibit cum in cena corporis et sanguinis sui sacramenta tradidit apostolis, unde quia pueri communicaverunt carni et sanguini ipse participavit eisdem.|[lii]||
issetque ad dormiendum iuxta ARCHONIUM manipulorum,
|i54| acervum ||
|m37|ARCHONIUM. Testimonia Scripturarum, unde: Filius hominis vadit sicut scriptum est de illo. [Mat. 26, 24 ; cf. Marc. 14, 21]. Vel iuxta turmas fidelium animarum quas morte sua ab inferis revocavit. Ad hunc lectum properavit Ecclesia et discooperto pallio etc. |[liii]|
venit abscondite et discooperto pallio a pedibus eius se proiecit.
|i55| quia mundo tenebris involuto Ecclesie celerem fidem ostendit nobis imitandum ||
8 Et ecce nocte iam media expavit homo et conturbatus est viditque mulierem
|i56| Ecclesiam||
iacentem ad pedes suos
|i57| humiliter incarnationis sacramentum venerantem ||
9 et ait 
|i58| Christus || :
Que es ?
|i56| confessionem Ecclesie expetit ||
Illa respondit : Ego sum Ruth ancilla tua. EXPANDE PALLIUM TUUM super famulam tuam quia propinquus es.
|i58| Ecclesia, fidei et protectionis Christi gratiam ante omnia desiderat. ||
|m38|EXPANDE PALLIUM TUUM. Que pallium super se extendi postulavit, benedictionem accipere meruit. Qui enim gratiam fidei plene percipit benedictionem et virtutem pariter possidebit.||[liv]||
10 At ille : Benedicta es inquit a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti
|i59| qua tibi consulens idolatriam deiecisti ||
quia non es secuta
|i60| quia postquam ad Christum venisti constanter perseverasti |
iuvenes pauperes sive divites.
|i61| hereticos vel scismaticos qui non habent maturitatem consilii quia semper instabiles et incertos ||
11 Noli ergo timere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi.
|i62| Petite et accipietis [Ioh. 16, 24], Querite et invenietis. [Mat. 7. 7] Quicquid fides recte petit Christi benignitas concedat.||
Scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis mee mulierem te esse virtutis. 12 Nec abnuo me propinquum SED EST ALIUS ME PROPINQUIOR.
|i63| quia fidelibus firmiter persuasum est quia Ecclesia virtutibus plena sit. De qua dicitur : Mulierem fortem quis inveniet ? [Prov. 31, 10] ||
|m39|SED EST ALIUS ME etc. Iohannes Baptista qui Christus putabatur, sed sponsi nomen non usurpavit, sed Christo reservavit dicens: Qui habet sponsam sponsus est etc. [Ioh. 3, 29]. Hic propinquior quia in mundo prior natus. Vel iste propinquus est legis decalogus qui propinquior Sinagoge quam Evangelium videbatur quia specialiter illi populo datus et tempore prior est.||[lv]||
13 Quiesce hac nocte et facto mane, si te voluerit propinquitatis iure retinere, bene res acta est. Sin autem ille noluerit absque ulla dubitatione ego suscipiam te, vivit Dominus. Dormi usque mane. 14 Dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum.
|i64| quia in spe incarnationis requiescens, patienter expectavit donec recederent tenebre infidelitatis ||
SURREXIT ITAQUE ANTEQUAM homines cognoscerent se mutuo et dixit Booz :
|m40| SURREXIT ITAQUE ANTEQUAM. Quia antequam Iudei doctrina legis imbuti nature sue iura cognoscerent, Ecclesia gentium inertie sue somnium excutiens diluculo nascentis fidei resurrexit et Erfurt, f. 253rb ; facsim. Brepols t. 1 p. 505b ad Christi gratiam properavit. |[lvi]|
Cave ne quis noverit quod huc veneris.
|i65| ne queras laudem de tua conversatione. Cum facis elemosinam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. [Mat. 6, 3] || 
15 Et rursum : Expande, inquit, pallium tuum |i66| Dilata fidem tuam || 
quo operiris|i67| opere exerce quod percipis corde[lvii] || 
et tene utraque manu. Qua extendente et tenente MENSUS EST SEX MODIOS ORDEI
|m41| MENSUS EST SEX MODIOS etc. Quia iuxta capacitatem intellectus tribuitur perfecte operationis modus ut intus et foris ditetur divino munere, senarius quoque numerus hec significare potest quod Dominus sexto etate ordeum legis spiritualiter intellectum concessit Ecclesie gentium.|[lviii]|
|i68| condita scilicet Christi donationibus et virtutum ornata fructibus ||.
Que portans ingressa est civitatem 16 et venit ad socrum suam. Que dixit ei : Quid egisti filia ? Narravitque ei omnia que sibi fecisset homo.
|i69| magnalia Dei scilicet ut Ecclesiam primitivam provocat ad laudem vel sinagogam ad conversionem. ||
17 Et ait : Ecce sex modios hordei dedit mihi et ait : Nolo te vacuam reverti
|i70| fiducialiter promisit Ecclesia quia veritas non cessabit implere promissa que ait : Qui crediderit et baptizatus [fuerit] salvus erit. [Mat. 16, 16] ||
ad socrum tuam. |i71| primitivam Ecclesiam vel Sinagogam ||
18 Dixitque Noemi : Expecta filia donec videamus quem res exitum habeat. Neque enim cessabit homo si non compleverit que locutus est.  
 
Capitulum IV
|i71|Quia Christus ad effectum perducit prophetiam de incarnatione sua scriptam ||
1 ASCENDIT ERGO BOOZ AD PORTAM et sedit ibi.
|m42|ASCENDIT AD PORTAM. Quia in virginis alvo in qua appareret carnem sumebat. De hac porta dicitur Porta hec clausa erit et non apperietur et vir non transibit per eam quia Dominus Deus Israel ingressus est per eam. [Ez. 44, 2] |[lix]|
Cunque vidisset propinquum preterire de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum : DECLINA PAULISPER
|m43|DECLINA PAULISPER. Quia Christus Iudeis vidit legem constitutam corporaliter[lx] et ad se declinare iussit quia eam ad dispensationis sue mysterium testificandum inclinavit. Aliter vidit propinquum preterire, cum precursoris sui adventum quem more humane vite properare conspexit et ad officium precursoris misericorditer convertit. |[lxi]|
et sede hic vocans eum nomine suo.
|i72| per Gabrielem scilicet dicens Iohannes vocabitur nomen eius ||
Qui divertit et sedit. 2 Tollens autem Booz decem viros
|i73| in testimonium secundi adventus sui ||
de senioribus civitatis,
|i74| patres Veteris Testamenti idest qui decalogum servaverunt et Christi incarnationem ibidem presignatam esse cognoverunt ||
dixit ad eos : Sedete hic. 3 Quibus residentibus LOCUTUS EST AD PROPINQUUM :
|m44|LOCUTUS EST AD PROPINQUUM. Convenienter legisperitos[lxii] partem agri Noemi ad emendum obtulit, cum partem plebis que apparente iam gratia remansit ad salvandum, magistris Synagoge ostendit ut infirmitatem suam agnoscerent et quod ipsi nequirent, vero medico faciendum committerent, unde leprosis dicitur: Ite, ostendite vos sacerdotibus et cum irent mundati sunt. [Luc. 17, 14] |[lxiii]|
Partem agri patris nostri Elimelech vendidit Noemi que reversa est de regione Moabitide 4 quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo. Si vis possidere agrum iure propinquitatis, eme et posside ; sin autem tibi displicet et hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te qui prior es et me qui secundus sum. At ille respondit : Ego agrum emam. 5 Cui dixit Booz : Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem que uxor defuncti fuit, debes accipere UT SUSCITES NOMEN PROPINQUI TUI IN HEREDITATE SUA.
|m45| UT SUSCITES. Significat non aliam possessionem plebis quam copulationem Ecclesie in coniugium Christi qui suscitavit antiquum nomen filii Dei quod[lxiv] initio habuerunt sancti. Unde Videntes filii Dei etc. [Gen. 6, 2] et Lucas dicit Adam filium Dei [cf. Luc. 3, 18 : « Qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. »] quem[lxv] in Ecclesia gentium per gratiam Dei suscitavit. Unde Dedit eis potestatem filios Dei fieri etc. [Ioh. 1, 12] Hoc nomen in nationibus, legis decalogus suscitare non potuit. Si autem hoc ad Iohannem Baptistam retuleris, invenies eum cedentem iure[lxvi] propinquitatis et dicentem : Ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit quem vos nescitis cuius non sum dignus solvere corrigia calceamenti eius. [Ioh. 1, 26] Et alibi: Ego non sum Christus sed missus sum ante eum. Qui habet sponsam, sponsus est. [Ioh. 3, 28-29]. Cedit quoque lex Evangelio. Lex enim subintravit ut abundaret delictumsuperabundante gratia[lxvii]. [Rom. 5, 20] Reprobatio quidem fit precedentis mandati propter infirmitatem eius: introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum fit per Ihesum Christum. |[lxviii]|
6 Qui respondit : Cedo iure propinquitatis neque enim posteritatem familie mee delere debeo ; tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor. 7 Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter propinquos, Erfurt, f. 253va ; facsim. Brepols t. 1 p. 506a ut si quando alter alteri suo iuri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel. 8 Dixit quoque propinquo suo Booz : Tolle calciamentum tuum quod statim SOLVIT de pede suo.
|m46|SOLVEBAT HODIE CALCEAMENTUM etc. Calciamentum velamen est mysteriorum. Lex vero de pede suo calciamentum solvit et Christo dedit quia sacramenta per magistros populi manifestare non potuit, sed Christo hoc faciendum reservavit. Iohannes ergo non sibi sed Christo calciamentum vindicavit, quia soli Christo sponsam competere intellexit, unde ait: Non sum dignus solvere corrigiam calciamenti eius. [Ioh. 1, 27 : « cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calceamenti. »] |[lxix]|
9 At ille maioribus natu et universo populo : TESTES VOS INQUIT ESTIS HODIE
|m47|TESTES. Sic Christus ex utroque Testamento testes habet sufficientes, quod populum gentium quem decalogus iam finitus spiritualiter fecundare non potuit, ipse semine verbi[lxx] fecundavit omnia possidens que priores et posteriores habuerunt sancti. |[lxxi]|
quod possederim omnia que fuerunt Elimelech et Chelion et Maalon, tradente Noemi ; 10 et Ruth Moabitidem, uxorem Maalon, in coniugium sumpserim ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, huius rei testes estis. 11 Respondit omnis populus qui erat in porta et MAIORES NATU 
|m48|ET MAIORES NATU etc. YSIDORUS. Decem maiorum natu benedictio ostendit in nomine Ihesu omnes gentes esse benedicendas. Iota enim apud Grecos decem significat que in nomine Ihesu prima littera est. |[lxxii]|
Nos testes sumus. FACIAT tibi DOMINUS HANC MULIEREM QUE INGREDITUR DOMUM TUAM,
|m49|FACIAT DOMINUS HANC. Imprecatur prospera Ecclesie gentium ut gratiam fecunditatis quam habuerunt Israelitarum primi parentes percipiat. |[lxxiii]| :
sicut RACHEL
|m50|RACHEL. Species[lxxiv] interne contemplationis habens internam intelligentiam veritatis. Unde Rachel bona facie et pulchra specie quam amat omnis pie studiosus et propter hanc servit. Laban qui interpretatur dealbatio quam comparat gratie Dei qui dicit: Quod si fuerunt peccata nostra[lxxv] sicut Phenicium tanquam nix dealbabuntur. [lxxvi] [4] |
et LYAM
|m51|LYAM. Actio huius vite in qua vivimus laboriosa est ex fide, et incerta, quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus. Ipsa est Lya prior uxor Iacob, que infirmis oculis fuisse memoratur. |[lxxvii]|
que edificaverunt domum Israel ut sit exemplum virtutis in Effrata et habeat celebre nomen in Bethleem 12 fiatque domus tua sicut domus PHARES
|m52|PHARES etc. Quia[lxxviii] gentilis populus[lxxix] gratiam tenuit, et in partu fratrem qui prior manum emiserat precessit. Israel enim in opere legis prius manum emisit, et eam prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam retraxit. Postea vero populus gentium prorupit ut essent primi novissimi, et novissimi primi [Mat. 20, 16]. Thamar quoque commitans[lxxx] vel amaritudoErfurt, f. 253b ; facsim. Brepols t. 1 p. 506b  interpretatur. Ecclesia enim gentium et nomine et habitu, que fuit in ydololatria feda et amara, in penitentia fit dulcis et pulcra. |[lxxxi]|
quem Thamar peperit Iude de semine quod dederit tibi Dominus ex hac Erfurt, f. 253vb ; facsim. Brepols t. 1 p. 506bpuella. 13 Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem
|i75|quia Christo iuncta Ecclesia spiritualem sobolem generat unde Donec sterilis peperit plurimos et que multos habebat filios infirmata est [1 Reg. 2, 5] ||
ingressusque est ad eam et dedit illi Dominus UT CONCIPERET ET PARERET FILIUM.
|m53|UT CONCIPERET ET PARERET. Semper Ecclesia Spiritus sancti munere fecundatur, et aliis ad lucem perpetuam decedentibus succedet[lxxxii] ut christianum nomen maneat in eternum[lxxxiii] et mater sanctissima de nova progenie in senectute sua consolationem habeat. Decedentibus quoque patriarchis et prophetis successerunt evangeliste et apostoli, unde : Pro patribus tuis nati sunt tibi filii [Ps. 44, 17]. |[lxxxiv]|
14 Dixeruntque mulieres ad Noemi |i76| sinagogam || :
Benedictus Dominus qui non est passus ut deficeret successor familie tue et vocaretur nomen eius in Israel 15 et habeas que consoletur animam tuam et enutriat senectutem. DE NURU ENIM tua natus est qui te diliget
|m52|DE NURU ENIM. Nurus synagoge gentilis Ecclesia est que nupsit Christo de sinagoga nato. Quem scilicet per legem gignere non potuit per prophetie mysterium susceptum, sub velamine figuratum portabat occultum et nutricis fungebatur officio, quia matris carebat privilegio. |[lxxxv]|
et MULTO TIBI MELIOR est quam si septem haberes filios.
|m53|MULTO TIBI MELIOR EST. Multitudinem scilicet eorum qui in veteri testamento legis doctrina nutriebantur[lxxxvi], qui scilicet non crediderunt verbum[lxxxvii] Domini et immolaverunt filios suos et filias suas demoniis [Ps. 105, 37], et tandem Christum occiderunt et apostolos persecuti sunt. |[lxxxviii]|
16 Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo ET NUTRICIS AC GERULE OFFICIO FUNGEBATUR .
|m54|ET NUTRICIS AC GERULE. Spiritualis prosapia generationis demonstratur. Obeth[lxxxix] enim Servilis interpretatur. Ysai : in sole sacrificium vel incensum, David : manu fortis vel desiderabilis. Qui enim strenue Deo servit, sacrificium illi gratum et suavissimum odoris incensum per opera virtutum et orationis studium impendit. Sicque roboratus fide et devotione desiderabilis est et Deo placet. |[xc]|
17 VICINE AUTEM mulieres congratulantes ei et dicentes : Natus est tibi filius Noemi. Vocaverunt nomen eius Obeth. Hic est pater Ysai, patris David.
|m55|VICINE AUTEM. Celorum virtutes, que[xci] gaudent in fecunditate Ecclesie, et vocant nomen eius Obeth[xcii], idest serviensque[xciii] quem superno regi secum servire desiderant. |[xciv]|
18 HEE SUNT GENERATIONES Phares : Phares genuit Esron, 19 Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab, 20 Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon, 21 Salmon genuit Booz, Booz genuit Obeth, 22 Obeth genuit Ysai, Ysai David genuit .
|m56|HE SUNT GENERATIONES. Decem sunt generationes filii Iude usque ad David. Unde cognoscis quia totius divine intentio legis ad Christum tendit, qui natus est de semine David, ut illius adventum predicet et legis perfectionem in eo manifestet : Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. [Rom. 10]. Ante legem ergo Iacob de incarnatione Christi ait: Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus etc. Ad David autem, quia Christus de semine Iuda, dictum est: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.. Patet ergo omnium[xcv] prophetarum et patriarcharum oraculum pertinere ad dispensationem Domini nostri Iesu Christi. |[xcvi]|
 
 
Ruth explicit



[1] Moabitide ] + mi et abite. Iam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo coniugali Weber
[2] Rabanus Maurus, In Ruth, loc. cit., PL 108, 1207A.
[3] contentiones ] scrips., contêtôs Rusch
[4] Isidorus Hispalensis, Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum, In Genesim, c. 25, 5-6 : “Ipsa est Lia prior uxor Iacob, ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam intelligentiam veritatis, ipsa est Rachel. Unde etiam dicitur: Bona facie, et pulchra specie. Hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei. Qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tanquam nix dealbabuntur. 6. Laban quippe interpretatur dealbatio; cui servivit Iacob propter Rachel; neque enim se quisque convertit sub gratia remissionis peccatorum servire iustitiae, nisi ut quiete vivat in verbo, ex quo videtur principium, quod est Deus.” Cf. Is. 1, 18 : « Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur ; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. »



[i] Rusch PL
[ii] Rusch PL
[iii] decalogum ] + legis PL
[iv] Rusch PL
[v] Rusch PL
[vi] Efratei ] Ephrathaei PL
[vii] Efrateus ] Ephrathaeus PL
[viii] Iudas ] Iuda PL
[ix] Rusch PL
[x] Rusch PL
[xi] idest ] scilicet PL
[xii] migraverant ] –runt PL
[xiii] Rusch PL
[xiv] = Rusch PL
[xv] = Rusch PL
[xvi] = Rusch PL
[xvii] facere hoc] om. Weber
[xviii] fidei ] fieri PL
[xix] = Rusch PL
[xx] = Rusch PL
[xxi] = Rusch PL
[xxii] = Rusch PL
[xxiii] quando Rusch ] + lex PL
[xxiv] nisu Rusch ] conatu PL
[xxv] quos Rusch ] quas PL
[xxvi] = Rusch PL
[xxvii] Rusch, om. PL
[xxviii] salutis Rusch ] + et pacis PL
[xxix] Rusch
[xxx] Rusch
[xxxi] Quasi ] + dicat PL
[xxxii] et ] om. PL
[xxxiii] Rusch PL
[xxxiv] Rusch PL
[xxxv] Rusch PL
[xxxvi] Rusch PL
[xxxvii] om. PL
[xxxviii] Rusch, om. PL
[xxxix] Rusch, om. PL
[xl] Rusch PL
[xli] se ] fidem PL
[xlii] Rusch PL
[xliii] Rusch PL
[xliv] Rusch PL
[xlv] Rusch PL
[xlvi] Rusch PL
[xlvii] Rusch PL
[xlviii] legis ] + hordeum PL
[xlix] Rusch PL
[l] Rusch PL
[li] Rusch, om. PL
[lii] Rusch, om. PL
[liii] Rusch PL
[liv] Rusch, om. PL
[lv] Rusch, om. PL
[lvi] Rusch PL
[lvii] corde ] + quod Rusch
[lviii] Rusch om. PL
[lix] Rusch, om. PL
[lx] corporaliter ] temporaliter PL
[lxi] Rusch PL
[lxii] legisperitos ] –peritis PL
[lxiii] Rusch PL
[lxiv] quod ]+ in PL
[lxv] quem ] + etiam PL
[lxvi] iure ] iuri PL
[lxvii] superhabundante gratia ] Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratiaPL
[lxviii] Rusch. PL
[lxix] Rusch PL
[lxx] verbi ] + Dei PL
[lxxi] Rusch PL
[lxxii] Rusch PL
[lxxiii] Rusch PL
[lxxiv] Species ] spe PL
[lxxv] nostra ] vestra PL
[lxxvi] Rusch PL
[lxxvii] Rusch PL
[lxxviii] Quia ] Qui PL
[lxxix] populus ] populi PL
[lxxx] commitans ] commutans PL
[lxxxi] Rusch PL
[lxxxii] succedet ] alii succedent PL
[lxxxiii] maneat – in eternum ] inv. PL
[lxxxiv] Rusch PL
[lxxxv] Rusch PL
[lxxxvi] nutriebantur ] –bant PL
[lxxxvii] verbum ] verbo PL
[lxxxviii] Rusch PL
[lxxxix] Obeth ] Obed PL
[xc] Rusch PL
[xci] que ] qui PL
[xcii] Obeth ] Obed PL
[xciii] servienque ] serviens PL
[xciv] Rusch PL
[xcv] omnium ] etiam PL
[xcvi] Rusch PL

 

ShareThis
Undefined

étiquettes menu: