Glosa ordinaria : 22. Thobias [texte biblique, glose marginale et interlinéaire | achevé]

Printer-friendly version

Liber Thobie incipit

Erfurt, f. 165va ; facsim. Brepols t. 2 p. 330a

[© Marjorie Burghart & Martin Morard, Parisiis, in Epiphania Domini 2011, ediderunt ex Biblia cum glossa ordinaria Walafridi Strabonis aliorumque et interlineari Anselmi Laudunensis [Strasbourg, Adolf Rusch pro Antonio Koberger, 1480/1481], ex exemplari Erfurt-Gotha (DE), Universitätsbibliothek, Inc 83 (2) GW 4282, t. 2, f. 165va-171vb.

Voir la préface de l'édition.

  • |mx-y| ... ||  glosas marginales secludunt et dinumerant ; LITTERIS CAPITALIBUS MAGNIS lemmata glosarum marginalium scribuntur.
  • |ix-y| … ||  glosas interlineares secludunt et dinumerant ; litteris capitalibus parvis lemmata glosarum interlinearium scribuntur.
  • [ …]  additiones editorum secludunt
  • Textus rubricatur, glosae et adnotationes editorum atremento, nomen auctorum viride scripta sunt.]

 

 
Prologus

Chromatio et Heliodoro episcopis, Hieronimus presbiter in Domino salutem. Mirari non desino exactionis vestre instatiam. Exigitis enim ut librum Chaldeo sermone conscriptum ad latinum stilum traham, librum utique Thobie quem Hebrei de cathalogo divinarum scripturarum secantes, HIS QUE AGIOGRAPHA

|m1|HIS QUE AGIOGRAPHA.Potius et verius dixisset inter agiographa, vel large accepit agiographa, quasi 'sanctorum scripta' et non de numero illorum novem que proprie dicuntur agiographa que sunt de cathalogo, hoc est de numero viginti duorum librorum. Consistit enim in Penthateuco et octo prophetis et novem agiographis quia autem, secundum Grecos, in primo ordine septem ponit libros, addens Penthateuco Iosue et Iudicum, et vocat ordinem illum Eptateucum, ab 'epta': septem et 'theucos': volumen. ||
memorant, manciparunt. Feci satis desiderio vestro, non tamen meo studio. Arguunt enim nos Hebreorum Erfurt, f. 165vb ; facsim. Brepols t. 2 p. 330b studia et imputant nobis contra suum canonem latinis auribus ista transferre*. Sed melius esse iudicans Phariseorum displicere iudicio, et episcoporum iussionibus deservire, institi ut potui. Et quia vicina est Chaldeorum lingua sermoni Hebraico, UTRIUSQUE LINGUE
|m2|UTRIUSQUE LINGUE.Tenebat librum Chaldei cum et legebat Hebraice ||
peritissimum loquacem reperiens, unius diei laborem arripui ET QUIDQUID
|m3|ET QUIDQUID.Hoc dicit ne videretur yperbole quod tam brevi tempore tantum opus videretur adimplere.||
ille mihi Hebraicis verbis expressit, hoc ego accito notario sermonibus latinis exposui. Orationibus vestris mercedem huius operis recompensabo, cum gratum vobis didicero me quod iubere estis dignati complesse.


Capitulum primum
|m4| THOBIAS EX. BEDA[a]. Liber Thobie est in superficie littere salubris. Maximis enim vite moralis et exemplis abundat et monitis. Sed quantum poma foliis, tantum historie allegoria precellit. Maxima enim Ecclesie continet sacramenta. Ipse enim Thobias populum Israel significat, qui ceteris gentibus ydolatrie deditis, fide recta et operibus Deo serviebat. Unde CUM IRENT OMNES AD VITULOS AUREOSetc. Ieroboam namque qui fabricavit ad deceptionem subditorum vitulos aureos, ydolatrie cultores exprimit, quorum complices significantur in subditis.||
1 THOBIAS
|i1| bonus Domini||
|i2| personam describit aptam negocio ||
|i3| inter illos abductus de quibus dicitur: ‘Primo tempore alleviata est terra Zabulon [et tribu Naphtali]’ [Is. 9, 1] ||
EXTRIBU et civitate NEPTALIM
|m5| NEPTALIM : latitudo de qua ‘Latum mandatum tuum nimis’ [Ps. 118, 96] cuius tribus, id est filii populus fidelis, eius civitas Ecclesia de qua: ‘Non potest civitas abscondi supra montem posita.’ [Mat. 15, 14] ||
que est in superioribus Galilee |i4| rote ||
SUPRA NAASON
|m6| SUPRA NAASON : Naasson augurium, huius civitas superiora auguratur, id est contemplatur celestia.||
|i5| huius mundi rotam superans, superiora querens, inferiora et volubiliora relinquens ||
post viam que ducit ad occidentem
|i6| retro enim relinquit viam spaciosam que ducit ad mortem ||,
in sinistra habens civitatem
|i7| scientiam falsi nominis sinistram et falsam deputat et mundanam philosophiam damnat || ;
Sephet
|i8|Sephet enim litterarum interpretatur ||
2 CUM CAPTUS ESSET in diebus Salmanasar
|i9| dyaboli ||
regis Assiriorum
|i10| superborum ; Assirius enim dirigens interpretatur||
in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,
|m7| CUM CAPTUS ESSET : Thobie captivitas humani generis captivitatem designat per regem omnium pravorum, id est dyabolum qui nos de patria celesti in huius exilii vallem deiecit.||
3 ITA UT OMNIA que habere poterat quotidie concaptivis
|i11| Iudeis ||
fratribus ex eius genere impertiret.
|m8| ITA UT OMNIA. Sic populus Israel per doctores divini verbi elemosinam non solum rudibus sue gentis auditoribus, sed gentibus ad iudaismum venientibus ministrabat. Quidquid enim naturalis boni habuit quod hostis captivans non abstulit, hoc suis in exemplum virtutis ostendebat, et portionem salutaris scientie tanquam decimam sue substantie advenis, id est gentilibus offerebat. ||
4 Cumque esset iunior
|i12| vel minor ||
|i13| in oculis suis, unde ‘Quanto maior es, humilia te in omnibus.’ [Eccli. 3, 20 ; maior : magnus Vulg.||
omnibus in tribu Neptalim, NIHIL TAMEN puerile gessit in opere.
|m9| NIHIL TAMEN. Iam illud apostolicum gerebat in pectore: Erfurt, f. 166ra ; facsim. Brepols t. 2 p. 331aNolite pueri effici sensibus, malitia autem parvuli estote.’ [1 Cor. 14, 20] Hoc autem secundum illos dictum est qui incedebant in mandatis Domini sine querela, secundum illam regulam Tyconii qua, tanquam de eodem agentes, aliquando propter bonos omnes laudamus, aliquando propter malos omnes vituperamus, quod est secunda regula.||
5 Denique, cum irent omnes
|i14| gentes ||
ad vitulos aureos
|i15| ydola sub specie sapientie deaurata ||
quos Ieroboam
|i16| princeps idolatrie ; decem enim tribus que Israel dicuntur sub Ieroboam ydola venerabantur ||
rex Israel fecerat, hic
|i17| populus Israel ||
solus fugiebat consortia omnium.
|i18| secundum illud: ‘Fugite fornicationem’ [1 Cor. 6, 18] ; ydolatria enim fornicatio est, unde gentili converso uxorem gentilem licet dimittere, sed non aliam ducere. ||
6 Et pergebat in Hierusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum
|i19| ‘Dominum Deum tuum adora’ [Mat. 4, 10 ; Luc. 4, 8] ||
Israel, OMNIA PRIMITIVA SUA
|i20| naturalia bona ||
|m10| OMNIA PRIMITIVA SUA. Videtur obloqui quod prima decimatio cedebat in usus levitarum, secunda in necessariis erogandis quando visitabatur templum. Sed tertii anni decimas quas tunc consueverant facere concedebant pauperibus. Et ideo dicimus omnem illam vel omnes secundas quia non poterat accedere ad templum timore custodum regis.||
et cerimonias
|i21| vel decimas ||
suas fideliter offerens, 7 ita ut in tertio anno proselitis
|i22| gentibus ||
et advenis ministraret omnem decimationem
|i23| salutarem scientiam ||.
8 Hec et his similia secundum legem Dei
|i24| a principio legis ||
puerulus observabat.9 CUM VERO FACTUS fuisset vir, accepit uxorem Annam
|i 25| synagogam a Moysi contribuli suo constitutam ||
de tribu sua
|i26|confitendo, credendo ||,
|i27| Christum ||
|i28|primogenitum ||
filium, nomen suum imponens ei
|i29| imponendum credens ||.
|m11| CUM VERO FACTUS. Sic populus Israel amplificatus in Egypto accepit synagogam cerimoniis legalibus per Moysen institutam. Genuit ex ea filium quia cognovit Christum ex suo genere gignendum, unde: ‘Prophetam suscitabit vobis’ etc. Et: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam, cui nomen suum imposuit credendo et confitendo quod pater de illo dicit: ‘Ego primogenitum ponam illum’, hoc est nomen ipsius Israel, unde: ‘Primogenitus meus Israel’.||
10 QUEM AB INFANTIA TIMERE
|i30| filialiter ||
DEUM DOCUIT et abstinere ab omni peccato.
|m12| QUEM AB INFANTIA TIMERE DEUM DOCUIT credendo et confitendo scilicet quod nunquam peccatum faceret sed ipsum timoris Domini spiritum impleret.||
11 Igitur, cum per captivitatem
|i31| dyaboli ||
devenisset cum uxore sua
|i32| synagoge religione ||
|i33| fide Christi ||
et filio in civitatem Ninive
|i34| mundum. Ninive enim speciosa interpretatur, et mundus cosmos Grece ab ornatu dicitur. ||
cum omni tribu sua
|i 35| aliis ydolatrie deditis ||
12 et omnes ederent ex cibis gentilium, iste custodivit animam suam
|i36| non modo non corpore sed nec mente pollutus est ||, et |i37| expositio<ne> ||
nunquam contaminatus est in escis eorum. 13 Et quoniam
|i38| causa meritum ||
memor fuit Domini in toto corde suo
|i39| effectus merces ||
|i40| sicut Danieli in Nabuchodonosor et Ioseph in conspectu Pharaonis ||
dedit illi Deus
|i41| qui memor est omnium sperantium in se ||
gratiam IN CONSPECTU SALMANASAR regis,
|m13| IN CONSPECTU SALMANASAR. Non obloquitur quod alibi dicitur Salmanasar qui et Sennacherib. Erat enim binomius. Vel generaliter omnes reges Medorum sic vocabantur, sicut Egypti pharaones.||
14 et dedit ei
|i42| sicut Nabuchodonosor Ieremie ||
potestatem quocunque vellet ire, habens libertatem quecumque facere voluisset. 15 Pergebat enim per omnes
|i43| per doctores qui sollicite circuibant gregem, civitatem ; unde ‘Novit iustus animas iumentorum suorum’ [Prov. 12, 10 ||
qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis. 16 CUM AUTEM venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege
|i44| regum ||,
habuisset decem talenta argenti
|i 45| decalogum divini verbi ||,
17 et cum multa turba generis Erfurt, f. 166rb ; facsim. Brepols t. 2 p. 331b sui in Gabelum egentem
|i46| Gabelus secundum actionem non secundum nominis interpretationem significat gentes ||
videret*, qui erat ex tribu eius|i47|omnes enim ex uno patre sumus creatore Deo a Deo factore ||,
sub cyrographo
|i48| conditione restituendi ||
dedit illi memoratum pondus argenti
|i49| divinam legem ||.
|m14| CUM AUTEM. [BEDA] Sic populus Dei per Septuaginta interpretes scientiam divine legis, que in decalogo continetur, gentibus commisit ut liberaret a fame verbi Dei. Sub cirographo dedit, id est sub conditione reddendi, cum ille dives esset , vel qui dederat repeteret. Acceperunt gentes verbum Dei et quasi negociando exercent, etiam post Christi adventum, cum spiritualem intellectum requirunt. Reddeunt feneratori cum credentes Iudeos in fine seculi suscipiunt et salvandis Christi sacramenta committunt et Scripture archana pandunt.
18 Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius eius pro eo, et filios Israel exosos haberet in conspectu suo, 19 Thobias pergebat per cognationem suam, et consolabatur eos
|i50|ne in captivitate deficerent||
dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis. 20 Esurientes
|i51| tam corpore quam mente ||
alebat nudisque vestimenta
|i52| tam corporis quam mentis ||
prebebat et mortuis
|i53| in peccato ||
atque occisis
|i54| a dyabolo ||
SEPULTURAM SOLLICITUS exhibebat.
|m15| SEPULTURAM SOLLICITUS. Peccatorum ut nec memoria in illis remaneret, tali sepultura voluerunt patres nostri honorari iuxta sepulturam Christi. Unde Iacob in Iudea se voluit sepeliri, et Ioseph de ossibus suis mandavit.||
21 DENIQUE CUM REVERSUS esset rex Sennacherib
|i55| inimicus populi Dei ||,
|m16| DENIQUE CUM REVERSUS. Bene Sennacherib de Iudea fugit. Dyabolus enim veram confessionem pertimescit et ante faciem eius non subsistit.||
fugiens a Iudea
|i56| membris quibusdam amissis et in Iudea dimissis ||
plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israel, Thobias sepeliebat corpora eorum. 22 AT UBI
|i57| ab iniquis ||
nunciatum est regi
|i58| dyabolo ||
iussit eum
|i59| per satellites sue iniquitatis ||
occidi et tulit omnem substantiam eius
|i60| virtutes ||.
|m17| AT UBI. Dyabolus populum Dei per ydolatriam spirituali morte perimere voluit et certas opes virtutum auferre nec valuit quia in eo erant multi sancti qui eius vite providerent ac saluti. 
Fugit autem CUM FILIO ET UXORE quia nec fidem dominice incarnationis, nec statum synagoge deseruit, quod in Machabeorum agonibus luce clarius claruit.           
Occiso rege a suis filiis, omnia sunt restituta Thobie, quia superato sepius a sceleribus suis dyabolo qui velut pessimam prolem genuit redibant prospera populo Dei, quibus adhuc alternationibus Ecclesie statum fluctuare videmus.
23 Thobias vero cum filio suo
|i61| fide Christi de eodem populo nascituri ||
et cum uxore suo
|i62| institutione synagoge ||
fugiens, nudus latuit quia multi
|i63| doctores sancti ||
diligebant eum. 24 Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem
|i64| dyabolum ||
filii ipsius
|i65| scelerata proles pessima ||.
25 Et reversus Thobias
|i66| populus Dei ||
ad domum suam
|i67| pacem ||
omnisque facultas eius
|i68| virtutum vel temporalium bonorum || restituta est ei.
Capitulum II
|m18| POST HEC. Qui in lumine est a viciis feriatur unde : Reliquie cogitationis diem festum agent tibi. [Ps. 75, 11] Et alibi : Vacate et videte quoniam ego sum Deus. [Ps. 45, 11] ||
|m19| Non enim debemus nos in pericula precipitare vel Deum temptare dum ratione possumus agere. Unde : Si persecuti fuerint vos in una civitate, fugite in aliam [Mat. 10, 23]. Et alibi : Hiesus autem abscondit se et exivit de templo. [Ioh. 8, 59] Et Paulus in sporta dimissus est per murum [cf. Act. 9, 25 ; 2 Cor. 11, 33]. Et Hiesus fuit in Egiptum et ibi erat usque ad obitum Herodis [cf. Mat. 2, 14-15].||
1 POST HEC vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium
|i69|spirituale quo mens reficitur, vel corporale quo corpus in servitio Dei sustentatur. Nemo enim s<e> odio habuit [cf. Eph. 5, 29 : « Nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam.»] ||
bonum in domo Thobie,
2 dixit filio suo: Erfurt, f. 166va ; facsim. Brepols t. 2 p. 332a Vade et adduc aliquos
|i70|Non vult solus buccellam suam comedere, unde Iob: ‘Si comedi buccellam meam solus.’ [Iob 31, 17] ||
de tribu nostra
|i71|Maxime autem domesticos fidei.||
timentes Deum
|i72|Non eos qui corpus tantum occidunt.||
|i73| Tam spiritualiter quam corporaliter. Unde ‘Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum.’ [Ps. 132, 1] ||
|i74|Beatus qui intelligit super egenum et pauperem’ [Ps. 40, 2]. Vere pauper est qui filiorum more timet. Unde ‘Beatus vir qui timet Dominum.’ [Ps. 1, 1].||
et epulentur nobiscum. 3 Cunque abisset, reversus nuntiavit unum ex filiis Israel iugulatum iacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium suum
|i75|Cibum anime cibo corporis preferens.||
ieiunus pervenit ad corpus 4 tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum. 5 Cunque occultaret corpus, manducavit panem cum luctu
|i76|proximi. ||
|i77|Fuerunt michi lacrime mee panes die ac nocte.’ [Ps. 41, 4] ||
et tremore
|i78|tiranni.||
|i79|Reddens que sunt Dei Deo et que sunt cesaris cesari [cf. Mat. 22, 21 ; Mac. 12, 17 ; Luc. 20, 25] ||
6 memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. 7 Cum vero sol occubuisset
|i80|Quia mortuis occumbit sol iustitie.||
abiit et sepelivit eum.
|i81|Sepultum mole peccati ostendit.||
8 Arguebant eum omnes proximi sui
|i82|carne amici nominis, non hominis inimici anime. ‘Nulla enim pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus.’[b] ||
dicentes : Iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos ? 9 Sed Thobias, plus timens Deum
|i83|qui ‘potest corpus et animam perdere in gehennam.’ [Mat. 10, 28] ||
quam regem
|i84|qui corpus tantum||
rapiebat
|i85|festinanter occulte.||
corpora occisorum et occultabat in domo sua
|i86|ut nec ab humanitatis officio cessaret nec regem indiscrete offenderet.||
et mediis noctibus sepeliebat eos. 10 CONTIGIT autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens domum, iactasset se iuxta parietem et obdormivisset
|m20|CONTIGIT. BEDA. Nemo miretur, si aliquando bonum typice malum, mala bonum significent. Si enim hoc non liceret nunquam nigro attramento, sed semper auro lucido nomen Dei scriberetur, quia Deus lux est. Sed si nomen dyaboli calculo candido scribas, nihilominus tenebras significat. Cecatus ergo Thobias populum Israel significat. ‘Cecitas enim ex parte contigit in Israel’ [Rom. 11, 25]. Fatigatus a sepultura est cecatus. Qui enim infatigabilis in bonis operibus persistit, fidei lumen non amittit. Ita spiritualiter fatigatus dormit qui vigilare, stare, viriliter agere et confortari negligit, cui dicitur: ‘Surge qui dormis et exurge a mortuis’ etc. [Eph. 5, 14] ||
11 et EX NIDO HIRUNDINUM dormienti illi calida stercora inciderent super oculos eius fieretque cecus.
|m21|EX NIDO HIRUNDINUM. Hirundines, propter levem volatum, superbiam levitatemque significant quorum immunditia quibus dominatur excecat. Nido hirundinino suppositus dormit qui levitati lascivie ac superbie se incautus subiicit. Hec cecitas populo Israel, imminente Domini adventu in carne, maxime prevaluit, cum romane servitutis iugo laboraret, et divine legis precepta male vivendo violaret.||
12 Hanc autem temptationem ideo permisit Dominus eveniri illi ut posteris daretur exemplum patientie eius, sicut et sancti Iob. 13 Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata eius custodierit, non est Erfurt, f. 166vb ; facsim. Brepols t. 2 p. 332b contristatus contra Deum
|i87|sicut de Iob dicitur : ‘In omnibus his non peccavit Iob labiis suis.’ [Iob, 1, 22] ||
|i88| cum temptaretur ||
14 SED IMMOBILIS
|m22| SED IMMOBILIS. Quia a domo Dei incipit iudicium Dei, unde: A sanctuario meo incipite [Ez. 9, 6]. Qui non corripitur non est filius: ‘Qui parcit virge odit filium.’ [Prov. 13, 24] Paulus tanquam puer colaphizatur ne tanquam iuvenis extollatur. [Cf. 2 Cor. 12, 7] ||
 in Dei timore
|i89| filiali, unde ‘Timete Dominum omnes sancti eius.’ [Ps. 33, 10] ||
permansit, agens gratias Deo
|i90|Iob : ‘Sit nomen Domini benedictum. Sicut Domino placuit ita factum est.’ [Iob 1, 21] ||
omnibus diebus vite sue.
|i91| Tota vita iustorum dies est, unde : ‘In diebus Helie’ [Luc. 4, 25] . ‘Mortuus est Iob plenus dierum.’ [cf. Iob 42, 16 : « et mortuus est senex, et plenus dierum. »] ||
15 Nam sicut beato Iob INSULTABANT reges
|i92| Baldach, Sophar et Eliphath* [corr., Cliphath Rusch] [cf. Iob. 2, 11 : « Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites.] ||
|m23|INSULTABANT. BEDA. Erant in populo illo qui temere miseriis populi insultarent scilicet quod antiqua felicitate patrum qui Deo similiter serviebant iam careret, quos idem populus per doctores et electos suos corrigebat, seque ad implorandam Dei clementiam pro eterna vita convertebat, Thobias cecus et verbum Dei predicans reprobos et electos significat, sicut Iacob cum angelo luctans factus est claudus et benedictus. In claudicatione sue gentis infidelitatem id est benedictione significans fidem. Thobias vero vir sanctus rursus et increpatus a charitate non cessat, unde ‘Charitas patiens est, benigna est’ etc. [1 Cor. 13, 4] ||
ita isti parentes et cognati eius
|i93| carne||
irridebant vitam eius
|i94| Omnes qui pie volunt vivere in Christo patiuntur obprobria. ||
dicentes : 16Ubi
|i95| Nusquam||
est spes tua
|i96| remuneratio vel utilitas spei ||
pro qua elemosinas faciebas
|i97| quasi mercennarius. Mali enim aut ut servi Deo timore serviunt, aut ut* [corr., ubi Rusch] mercennarii mercedem querunt ; ideo beatitudinem que est ipse Deus nunquam recipient. ||
et sepulturas ? 17 Thobias vero increpabat eos dicens : Nolite ita loqui 18 quoniam filii sanctorum sumus
|i98| Sancti esse debemus similes patribus ||
et vitam illam
|i99|futuram inquirimus, pro illa fideles sumus ||
|i100| non hanc||
expectamus quam Deus daturus est
|i101| per gratiam ; gratiam autem Dei vita eterna ||
his
|i102| perseverantibus non incipientibus. Ultima semper est expectanda dies hominis. Unde ‘Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit.’ [Mat. 10, 22] ||
qui fidem suam nunquam mutant ab eo. 19 Anna vero uxor eius ibat ad opus textrinum opus quotidie, et de labore manuum suarum
|i103|Labores manuum tuarum quia manducabis beatus’ etc. [Ps. 127, 2] et ‘Qui non laborat non manducet.’ [Cf. 2 Thes. 3, 10 : « Si quis non vult operari, nec manducet. »] ||
victum quem consequi potuisset deferebat. 20 Unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi. 21 Cuius cum vocem balantis vir eius audiret dixit : Videte ne furtivus sit
|i104| Vir uxorem corrigit, ratio sensualitatem.||
sed reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere.
22 Ad hec uxor eius irata respondit : Manifeste facta est vana spes tua
|i105| Ratio futura querit et invisibilia, Eva nostra econtra. ||
et elemosine tue
|i106| fructus elemosinarum. ||
modo perierunt.
|i107| perisse paruerunt. ||
23 Atque his et aliis huiuscemodi verbis exprobrabant ei.
Capitulum III
 
|i108| Iustus in principio est accusator sui. Qui celat vulnera nutrit nos quoque in omnibus que patimur. Deum iustum et misericordem esse sentiamus, unde ‘Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine.’ [Ps. 100, 1] ||
1 Tunc Thobias ingemuit et cepit orare cum lacrimis, 2 dicens : Iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes vie tue misericordia et veritas et iudicium. 3 Et nunc Domine memor esto mei. Ne vindictam sumas
|i109| quia sumo ||
de peccatis meis
|i110| in futuro ||
neque reminiscaris delicta mea
|i111| quasi parce mihi ego non parco ||
VEL PARENTUM meorum.
|m24| VEL PARENTUM. Reddet Deus peccata patrum usque in tertiam et quartam generationem his qui se oderunt, et similes malis patribus sunt.||
4 Quoniam non obedivimus
|i1112| sicut debuimus ||
preceptis tuis et traditi sumus
|i113| ideo a te iusto iudice ||
in direptionem
|i114| hostium predam||
et captivitatem
|i115| exilium||
et mortem
|i116| corporis et anime||
et in fabulam et in improperium omnibus nationibus
|i117| gentibus ||
in quibus dispersisti
|i118| tu non illi ||
nos.
|i119| peccatores ||
5 Et nunc Domine magna
|i120| super nos ||
iudicia tua quia non egimus secundum precepta tua et non ambulavimus
|i121| de virtute in virtutem||
sinceriter coram te.
|i122| etsi coram hominibus ||
6 Et nunc Domine secundum voluntatem
|i123| que exuperat omnem sensum ||
|i124| que in omnibus iusta ||
tuam
|i125| quasi non mea voluntas sed tua fit ||
|i126| non meam ||
fac mecum
|i127| urgentibus Egiptiis filii Israel clamant ad Dominum ||
et precipe
|i128| angelis ||
in pace
|i129| in sinu, in quiete anime Abrahe cuius ipse pater sicut et fidei ||
recipere spiritum meum. Expedit enim mihi magis mori quam vivere.
|i130|Cupio dissolvi et esse tecum ne malicia malorum mutet cor meum [cf. Phil. 1, 23]. ||
7 Eadem itaque die
|i131| qua Thobia oravit et illa oravit ||
contigit ut SARA
|m25| BEDA. SARA turbam nationum significat cuius doctores cuncti vitam tantum huius seculi quod septem diebus evolvitur noverant; eterna nesciebant. Ideo a dyabolo rapti, quasi ydolatrie mancipati donec venit Christus verus sponsus qui eam sibi in fide desponsavit hoste superato, sicut Sathan alligato dyabolo presente et cooperante angelo in quo salvatoris divinitas sicut in Thobia significatur humanitas. Nec mirandum quod duas personas angeli scilicet et hominis unam Christi figurare personam dicimus, quia in expositionibus patrum legimus unam eius esse personam in Ysaac et ariete figuratam, qui Erfurt, f. 167rb ; facsim. Brepols t. 2 p. 333b in humanitate occiditur ut ovis, in divinitate permanet impassibilis cum patre sicut Ysaac, cum Abraham domum revertitur incolumis. Si enim aries Christi humanitatem, homo significat divinitatem, cur non aptius homo humanitatem, angelus deitatem? ||
|m26| In superiori enim mentis nostre debemus orare. Unde Christus in monte Daniel in cenaculo orat et Heliseus habet cenacula et Christus in cenaculo Pascha celebrat. ||
filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, 8 quoniam tradita fuerat septem viris et demonium nomine Asmodeus
|i132| desertor, proprium nomen demonis. ||
occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. 9 Ergo, cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum Erfunt, f. 167rb ; facsim. Brepols t. 2 p. 333b tuorum. 10 Nunquid et occidere me vis, sicut etiam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum* domus
|i130| mentis ||
sue et tribus diebus et tribus noctibus
|i131| in prosperitate enim et adversitate ad sanctam trinitatem preces debemus dirigere ||
non manducavit neque bibit,
|i132| sola oratione pinguescit quam macies corporis pascit ||
11 sed in oratione
|i133| oratio Deum lenit, lacrima cogit, hec ungit, illa pungit ||
persistens cum lacrimis deprecabatur Dominum, ut ab isto improperio
|i134| infidelitatis ||
liberaret eam.
|i135| ex adventu filii ||
12 Factum est autem die tertia CUM COMPLERET benedictionem, benedicens Dominum
|i136| lumine sancte Trinitatis implemur ut orationem compleamus ||
|m27| CUM COMPLERET orationem. Nomen plenitudinis in bono solet accipi, unde : ‘Ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum’ etc. [Gal. 4, 4] Et ‘Impleti sunt dies purgationis Marie’. [CAO 7307 ; cf. Luc. 2, 22] Et de Moyse : ‘Ad finem usque complevit’ [Deut. 31, 30 ; cf. Tob. i414] ||
13 dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus
|i137| non recens [cf. Ps. 80, 10 : « Non erit in te Deus recens ».] ||
patrum nostrorum
|i138| quos debemus imitari quorum iuvamur meritis ||
qui cum iratus fueris
|i139| similiter cum iratus fueris misericordie recordaberis ||
misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis
|i140| non dimittit Deus peccata nisi in tribulatione et cordis contritione ; unde ‘Cor contritum et humiliatum non despicies.’ [Ps. 50, 19] ||
his
|i141| non aliis ||
qui invocant
|i142| ore, corde et opere ||
te.
|i143| non aliud a te ||
14 Ad te Domine
|i144| non ad ydola, non ad mea merita ||
faciem
|i145| mentis que tibi soli placet ||
meam converto
|i146| quia inveni cor meum ut orarem te ||
ad te oculos meos
|i147| interiores de quibus dicitur ‘Leva oculoos tuos et vide’ [Gen. 13, 14 ; 31, 12 ; Zach. 5, 5 ; cf. Is. 49, 18 ; 60, 4 ; Hier. 3, 2]. Et alibi ‘Oculi tui columbarum.’ [Cant. 1, 14 ; 4, 1] ||
erigo. 15 Peto Domine ut de vinculo improperii huius absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. 16 Tu scis
|i148| quia ||
 Domine quia nunquam concupivi virum
|i149| nolui cognoscere ‘thorum in delicto’ [cf. Sap. 3, 13 : « … que nescivit thorum in delicto.] ||
et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.
|i150| carnis ||
17 Nunquam cum ludentibus
|i151| quia risus doloribus miscebitur ||
miscui me, neque cum his qui in levitate
|i152| mentis ||
ambulant
|i153| de vitio in vitium ||
participem me prebui.
|i154| non consensi ||
18 Virum
|i155| ut tibi fructum faciam ||
autem cum timore tuo,
|i156| timens maledictionem sterilitatis ||
non cum libidine mea,
|i157| carnis ||
consensi suscipere. 19 Et aut ego indigna fui illis,
|i158| nihil temere diffiniamus que nobis dubia sunt ; Deo diffinienda reservemus ||
aut illi forsitan mihi digni non fuerunt quia forsitan viro alii
|i159| quod verum est ||
conservasti me.
20 Non est enim in hominis potestate
|i161| quasi nescio quod horum sed tu nosti ||
consilium tuum
|i162| unde ‘Quis consiliarius eius fuit ?’ [Is. 40, 13 ; Rom. 11, 34] ||.
21 Hoc autem pro certo habet omnis qui colit te quia vita eius, si in probatione fuerit,
|i163| perstiterit ||
coronabitur;
|i164|Qui legitime certaverit coronabitur’ [cf. 2 Tim. 2, 5] et ‘qui perseveraverit salvus erit.’ [cf. Mat. 10, 22 ; 24, 13] ||
si autem in tribulatione fuerit, liberabitur;
|i165| a te ne deficiat ||
et si in correctione fuerit, ad misericordiam
|i166| Misericorditer enim corripis qui flagellas omnem filium quem recipis. ||
venire tuam licebit. 22Non enim delectaris
|i167| Qui creasti perdere non vis. ||
in perditionibus
|i168| tribulationibus ||
nostris
|i169| quod a nobis ||
quia post tempestatem
|i170| corporis vel animi ||
tranquillam
|i171| utriusque, unde ‘Post tenebras spero lucem.’ [Iob 17, 12] ||
facis et, post lacrimationem et fletum,
|i172|Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur.’ [Mat. 5, 5] ||
exultationem infundis. 23 Sit nomen tuum, Deus
|i173| cui omnia debemus ||
benedictum in secula.
|i174| sine fine ||
24 In illo tempore exaudite
|i175| implete ||
sunt preces amborum
|i176| Thobie et Sara ||
in conspectu
|i177| in beneplacito ||
glorie summi Dei, 25 et MISSUS EST angelus Domini
|i178| Christus ||
sanctus Raphael
|i179| medicina Dei ||
ut curaret eos ambos, quorum uno tempore recitate sunt orationes in conspectu Domini.
|m28| Missus est. [BEDA] Raphael medicina Dei missus est Dominus in mundum qui de se ipso ait : ‘Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus’ [Mat. 9, 12] qui et populum [corr., popuum sic] iudaicum a tenebris perfidie et gentilem liberaret ab ydolatrie servitute de quo vocabit magni consilii angelus.||


Capitulum IV
1 Igitur cum Thobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Thobiam filium suum, 2 dixitque ei : Audi, fili mi,
|i180| Audi qui me debes imitari. ||
verba oris mei et ea in corde tuo
|i181| intelligentia ||
quasi fundamenta
|i182| religionis ||
construe. 3 Cum acceperit Deus animam meam,
|i183|Nemo unquam carnem suum odio habuit.’ [Eph. 5, 29] ||
CORPUS MEUM SEPELI
|m29| CORPUS MEUM SEPELI. Corpora sepeliendo quasi sacrosanctum depositum terre commendamus que reddenda glorificanda in resurrectione credimus.||
et honorem habebis matri tue
|i184|Honora patrem tuum et matrem tuam’ etc. [Mat. 15, 4; Marc. 7, 10] Et ‘Qui maledixerit patri vel matri morte moriatur.’ [Exod. 21, 17 ; Mat. 15, 4 ; Marc. 7, 10] ||
omnibus diebus vite eius. 4Memor enim esse debes
|i185| quasi ne sis ingratus maternis laboribus, ei redde te qui cum dolore dedit te. ||
que et quanta pericula perpessa sit propter te in utero suo. 5 Cum autem et ipsa compleverit
|i186| in bono ||
tempus vite sue, sepelies eam
|i187| Simul vivunt sancti simul sepeliuntur quorum eadem in vita fides et eadem in morte requies. ||
circa me. 6 Omnibus autem diebus vite tue
|i188| Non dicit noctibus quia tota vita iustorum diest est. ||
in mente habeto Deum
|i189| vel Dominum : caritatem Dei, spem, fidem || et cave ne aliquando peccato consentias,
|i190| Non dicam facias ||
|i191| quod est fovere vel tacere cum possis arguere ||
et pretermittas precepta Dei nostri. 7Ex substantia tua
|i192| non de rapina||
|i193| misericordiam que prius est in mente quam in opere, unde ‘Qui miseretur et commodat’ [Ps. 111, 5]. ||
et noli avertere
|i194| omni petenti te tribue||
faciem tuam
|i195| unde visitans speciem tuam non peccabis||
ab ullo paupere.
|i196| Debes enim diligere proximum tuum.||
Ita enim fiet
|i197| iudicium sine misericordia fiet ei qui non facit misericordiam : ‘Date et dabitur vobis.’ [Luc. 6, 38] ||
|i198|Beati enim misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur.’ [Luc. 5, 7] ||
ut nec a te avertatur facies Domini. 8Quomodo potueris
|i199|secundum facultatem, non ex tristitia aut ex necessitate. ‘Hylarem enim datorem diligit Deus.’ [2 Cor. 9, 7] ||
ita esto misericors. 9 Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impartiri stude.
|i200|Voluntas a Deo pensatur, non dati quantitas. ||
10 Premium enim bonum tibi thesaurizas
|i201| unde ‘Thesaurizate vobis thesauros in celo’ [Mat. 6, 20] ||
in die necessitatis
|i202| iudicii ubi nemo sufficiet si misericordia deficiet ||,
11 quoniam elemosina
|i203|unde ‘Abscondite elemosinam in sinu pauperis’ [CAO 6012, cf. Tob. i337 i338] ||
ab omni peccato et a morte
|i204|eterna ||
liberat
|i205|Redemptio anime viri proprie divicie’ [Prov. 13, 8 : « Redemptio anime viri divitie sue. »] Et alibi ‘Peccata tua elemosinis redime’. [Dan. 4, 24] Item ‘Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit p[eccatum].’ [Cf. Eccli. 3, 33 : « Ignem ardentem exstinguit aqua et eleemosyna resistit peccatis. » [c]] ||.
et non patietur animam ire in tenebras
|i206|inferni ||. 
12 Fiducia magna erit coram summo Deo
|i207|etsi non coram hominibus ||
elemosina omnibus facientibus eam. 13Attende
|i208|cave || 
tibi, fili mi, ab omni fornicatione
|i209|mentis et corporis ||
|i210|expositio||
et preter uxorem tuam nunquam patiaris crimen
|i211|luxurie ||
scire
|i212|nedum facere||.
14 Superbiam
|i213|Non veniat mihi pes superbie’ [Ps. 35, 12] ; ‘Initium omnis peccati superbia’. [Eccli. 10, 15] ||
nunquam in tuo sensu
|i214|mente||
aut in tuo verbo
|i215|nedum facto||
dominari permittas
|i216|et si aliquando sit non regnet||.
In ipsa enim
|i217|ibi ceciderunt ‘omnes qui operantur iniquitatem.’ [Ps. 5, 7 ; 13, 4 ; 52, 5 ; 91, 8.10] ||
initium sumpsit omnis perditio
|i218|mentis vel corporis hominis vel angeli ||.
15 Quicunque
|i219|Non veniat mihi pes superbie.’ [Ps. 35, 12] ||
tibi aliquid operatus fuerit,
|i220|Non morabitur opus mercennarii tui apud te usque mane.’ [Lev. 19, 13] Qui meruit operando non mereatur expectando. ||
statim ei mercedem restitue et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. 16 Quod
|i221|Quod tibi [fieri] non vis, alii non feceris.’[d]||
ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias. 17 Panem tuum
|i222|Frange esurienti panem.’ [Is. 58, 7] ||
cum esurientibus
|i223|Beatus qui intelligit super egenum et pauperem.’ [Ps. 40, 2] ||
|i224|Elemosinam tribue ut operibus misericordie etiam iniusti peccata sepeliantur. ‘In multis enim offendimus omnes’ [Iac. 3, 2]. Unde ‘Ob non comedi bucellam meam solus.’ [Iob. 31, 17 : « Si comedam… »] ||
et egentibus
|i225|qui reddere non possunt ||
comede, et de vestimentis tuis
|i226|non de rapina ||
|i227|Cum videris nudum operi eum.’ [Is. 58, 7] ||
nudos
|i228|qui indigent||
tege. 18Panem tuum
|i229|Verbi Dei||
et vinum tuum
|i230|quod ‘letificat cor hominis.’ [Ps. 103, 15] ||
super sepulturam iusti
|i231|nemo est qui vivat et non peccet ||
constitue, et noli ex eo
|i232|Nolite margaritas ponere ante porcos et sanctum nolite dare canibus.’ [Mat. 7, 6 : « Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos. »] ||
manducare
|i233|Non conviveris cum peccatoribus quia a convictu mores conformantur.||
et bibere cum peccatoribus.
|i234|impio ne dederis ||
19 Consilium
|i235|Omnia fac cum consilio [cf. Prov. 13, 10 ; 13, 16] ||
semper a sapiente perquire.
|i236|Non a stulto in quo non est sapientia [coniec. ê s. Rusch] ||
20 Omni tempore
|i237|Qui perseveraverit in finem salvus erit’ [Mat. 10, 22 ; 24, 13] ||
benedicErfurt, f. 168ra ; facsim. Brepols t. 2 p. 335a |i238|cogitationibus, verbis, operibus||
Deum et pete ab eo ut vias tuas
|i239|actiones cogitationes ||
dirigat
|i240|ad se ||
et omnia consilia tua in ipso
|i241|non in mundo ||
permaneant
|i242|firmiter ||.
21 Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum eius apud me habeo. 22 Et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restitues ei chirographum suum. 23 Noli timere, fili mi. Pauperem quidem vitam gerimus
|i243|in hoc mundo ||
sed multa bona habebimus
|i244|in futuro ||
|i245|beatus qui timet Dominum ||
si timuerimus Deum
|i246|Timor Domini est recedere a malo vel a peccato, unde ‘Timeas Deum et recedas a malis.’ [Cf. Iob. 28, 28 : « Ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intelligentia. »] ||
et recesserimus ab omni peccato
|i247|Declina a malo.’ [Ps. 36, 27] ||
et fecerimus bene.
|i248|Fac bonum.’ [Ps. 36, 27 ; cf. 33, 15 ; Rom. 13, 3] ||       


Capitulum V
1 Tunc respondit Thobias patri suo et dixit : Omnia precepisti michi.
|i249|Datur nobis exemplum ut sanctis patribus obediamus, unde ‘Honora patrem tuum et matrem.’ [Mat. 15, 4; Marc. 7, 10] ||
Faciam, pater. 2 Quomodo autem pecuniam hanc requiram ignoro. Ille me nescit et ego eum ignoro. Quod signum dabo ei ? Sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi. 3 Tunc pater suus respondit illi et dixit : Chirographum quidem illius apud me habeo quod, dum illi ostenderis, statim restituet. 4 Sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum. Salva mercede sua, dum adhuc vivo, ut recipias eam. 5 Tunc egressus Thobias, invenit iuvenem splendidum stantem precinctum et quasi paratum ad ambulandum. 6 Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum et dixit : Unde te habemus, bone iuvenis ? 7 At ille respondit : EX FILIIS ISRAHEL.
|m30| Ex filiis Israel. Erat enim ex numero angelorum qui sunt filii Israel quia semper vident Deum facie ad faciem et sepe mittuntur in custodia filiorum Israel id est videntium Deum, unde: Constitui terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel. [Deut. 32, 8] ||
Et Tobias dixit ei : Nosti viam que ducit in regionem Medorum ? 8 Cui respondit : Novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi
|i250|Angeli enim apud sanctos manent. ||  Erfurt, f. 168rb ; facsim. Brepols t. 2 p. 335b
apud Gabelum fratrem nostrum
|i251|Boni enim equales angelis et coheredes et concives futuri sunt. ||
qui moratur in Rages Medorum que posita est in monte Egbathanis.
|i252| Civitas sanctorum in monte, peccatorum in valle posita est. ||
 9 Cui Thobias ait : Sustine me obsecro, donec hec ipsa nuntiem patri meo.
|i253| Nihil sine consilio patris agendum decrevit. ||
10 TUNC INGRESSUS THOBIAS, indicavit universa hec patri suo. Super que admiratus pater
|i254| quia cito occurrebat quod volebat, vel quia subito. ||
rogavit ut introiret ad eum.
|m31| TUNC INGRESSUS THOBIAS. BEDA. Apparuit angelus Thobie et socium se prebuit et Filius Dei hominem assumpsit et visibiliter cum hominibus conversatus humanum genus salvavit. Introduxit Thobias angelum ad patrem etc. et Dominus per miracula que in carne fecit populo Iudeorum ex quo carnem susceperat ostendit quia est filius et angelus id est nuntius paterne voluntatis cui etiam gaudium perpetue salutis predicavit dicens: Penitentiam agite. Appropinquavit enim regnum celorum. [Mat. 3, 2 vel 4, 17] Et desperantibus de lumine celesti: Ego sum inquit lux mundi. Qui sequitur me non ambulat in tenebris [Ioh. 8, 12]. ||
11 Ingressus itaque salutavit eum et dixit : Gaudium tibi sit semper. 12 Et ait Thobias :
|i255| populus Iudeorum ||
Quale gaudium mihi erit qui in tenebris sedeo et lumen celi non video ? 13 Cui ait iuvenis : Forti animo esto. In proximo est ut a Deo cureris.
|i256|Appropinquabit enim regnum celorum’. [Mat. 3, 2 vel 4, 17] ||
14 Dixit itaque Thobias : Nunquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum ? Et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam. 15 ET DIXIT EI ANGELUS : ego ducam et reducam eum ad te.
|m32| ET DIXIT EI ANGELUS. BEDA. Promittit angelus Thobie ducere filium suum in civitatem Medorum et reducere. Promittit Christus Iudeis credentibus quamuis plures sint cecati quia incarnationis sue sacramenta gentibus aperiat et in fine temporum populo Iudeorum latius pandat, comitante et cooperante divinitatis sue fide, deductus ad Medos dicit: Alias oves habeo que non sunt ex hoc ovili. [Ioh. 10, 16] De reducendo dicit Apostolus: Donec plenitudo gentium intraverit [compl. cum Beda, intrave Rusch] et sic omnis Israel salvus fieret. [Rom. 11, 25-26 secundum versionem Bedae ; intraret : Vulgata Sixto-Clementina] Interrogante angelum Thobia unde esset : EGO SUM inquit AZARIAS ANANIE MAGNI FILIUS. Azarias adiutor, Ananias gloria Dei, Christus quoque fidelibus suis indicat quia ipse est de quo dicitur: Adiutor meus et liberator meus tu es Domine ne moreris. [Ps. 69, 6] Et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre. [Ioh. 1, 14] ||
16 Cui Thobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu. 17 Cui Raphahel angelus dixit : Genus queris mercenarii an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat ? 18 Sed ne forte solicitum te reddam, ego sum Azarias, Ananie magni filius. 19 Et Thobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum. 20 Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum. 21 Respondens autem Thobias ait : Bene ambuletis et sit Dominus in itinere vestro, et angelus eius comitetur vobiscum. 22 TUNC PARATIS omnibus que erant in via portanda,
|i257| necessaria ||
fecit Thobias 'vale' patri suo et matri sue et ambulaverunt ambo simul.
|m33| TUNC PARATIS. BEDA. Apparente Domino in carne, parata sunt omnia que ad redemptionem nostram necessaria erant et quibus Ecclesie fides et vita nutriatur et firmetur donec huius seculi via finiatur, id est virtutes eius doctrina, temptatio, passio, resurrectio, ascensio Spiritu sancti missio, fides credentium, persecutio infidelium, his in Iudea peractis, mediator Dei et hominum per apostolos Iudeis contribulibus suis et gentibus gaudia superne salutis et pacis predicavit et his qui accipere et credere volebant per seipsum donavit et sic ad salutem gentium per apostolos pervenit.||
23 Cunque profecti essent, cepit mater eius flere et dicere : Baculum senectutis
|i258| muliebris impatientia, affectio materna||
nostre tulisti et transmisisti a nobis. 24 Nunquam fuisset ipsa pecunia pro qua misisti eum. 25 Sufficiebat nobis paupertas nostra ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum. 26 Dixit eique  Erfurt, f. 168va ; facsim. Brepols t. 2 p. 336a Thobias :
|i259| In Domino confidit qui commisit eum. ||
Noli flere, salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt illum. 27 Credo enim quod angelus Dei bonus comittetur ei, et bene disponit omnia que circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. 28Ad hanc vocem
|i260| suscepta consolatione||
cessavit mater eius flere et tacuit.
Capitulum VI
1 PROFECTUS est autem Thobias
|m34| PROFECTUS. BEDA. Domino veniente ad gentes salvandas, predicatores vestigia eius sunt secuti quia quod iussit impleverunt, unde: Euntes docete omnes gentes etc. Domum quoque Cornelii ipse Deus primo per se implevit Spiritus sancto et sic Petrus aqua perfudit. Canes vocantur predicatores quia Dei domum et eius substantiam et oves spirituales a furibus et bestialibus spiritibus et hereticis defendunt.||
et canis
|i261| predicatores, unde ‘Famem patientur ut canes et circuibunt civitatem.’ [Ps. 58, 7 et 15] ||
|m35| MANSIT. [BEDA]. Dominice passionis sacramentum manifeste significatur. Piscis enim qui Thobiam devorare cupiens angelo docente occisus est dyabolum significat qui dum in redemptore nostro carnem appetiit captus est potentia divinitatis. Tigris est fluvius qui rapidissimo cursu a tigri velocissima bestia sic nominatur decursum nostre mortalitatis significat, in quo piscis immanis latebat cum dyabolus humani generis invisibilis seductor mortis habebat imperia. Mansit Thobias iuxta Tygris fluenta quia Dominus mundo apparens inter mortales vitam duxit sed eum peccati unda non infundit nec in eo princeps mundi veniens quicquam habuit.||
iuxta fluvium Tigris. |i262| decursum mortalitatis ||
2 Et EXIVIT ut pedes lavaret suos et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.
|m36| EXIVIT. BEDA. Christus mortem cui nil debebat accepit ut pedes, scilicet suos, id est membra sua a contagione peccati et mortis ablueret. Occurrit piscis eum devorare cupiens et Domino in cruce passo dyabolus quo movente crucifixus erat advenit, querens si quid peccati in eo invenisset.||
3 QUEM EXPAVESCENS Thobias clamavit voce magna dicens : Domine invadit me.
|m37| QUEM EXPAVESCENS. Christus imminente mortis articulo cepit pavere et tedere non dyabolum sed mortem que invidia dyaboli intravit in orbem, naturali carnis fragilitate perhorrescens, unde: Pater transfer calicem hunc a me.||
4 Et dixit ei angelus : APPREHENDE branchiam eius
|m38| APPREHENDE. Apprehendit Christus dyabolum qui eum capere in cruce voluit et moriendo vicit. Apprehendit ergo branchiam ut caput nequissimum a corpore potentie sue dextera separaret id est nequitiam antiqui hostis ab his quos sibi corpus fecerat auferret, et hos corpori suo id est Ecclesie inferret. Branchiam enim habet piscis in confinio capitis et corporis. Est autem Christus caput Ecclesie que est corpus eius, et dyabolus caput iniquorum  Erfurt, f. 168vb ; facsim. Brepols t. 2 p. 336b qui sunt corpus eius.||
et trahe eum ad te.
|i263| Dominus potentias dyaboli comminuens paulum traduxit confidenter eruens illos de potestate tenebrarum quos filios lucis prescivit et predestinavit ||
QUOD CUM FECISSET attraxit eum in siccum et palpitare cepit ante pedes eius.
|m39| QUOD CUM FECISSET. Quia cum Dominus nequitiam dyaboli manifestaret, molitus est adhuc electis suis persecutionem commovere. Hi enim sunt PEDES EIUS per quos ambulat in terra qui super omnia regnat in celo.||
5 Tunc dixit ei angelus : EXENTERA hunc piscem et cor eius et fel et iecor repone tibi.
|m40| EXENTERA HUNC PISCEM. [BEDA] Dominus piscem exenteravit cum nequitiam dyaboli latius sanctis aperuit et quasi arcana insidiarum eius reseravit. Reposuit sibi cor eius quia calliditatem eius in Scripturis indicavit de quo dicitur: Serpens erat callidior cunctis animantibus terre. [Gen. 3, 1] Et alibi: ‘Num ignoramus astutias eius ? [Eccli. 1, 6 « Astutias illius quis agnovit ? »] Fel quoque reposuit quia quanto malitie furore contra genus humanum seviat, ad cautele studium scribi et conservari voluit. Iecur reposuit quia maligna eius consilia adversum nos per doctores veritatis insinuavit. Aiunt enim phisici quia calore et occulta virtute iecoris excoquantur et digerantur cibi. Cum vero que agere disponimus sedula cogitatione quo ordine sint agenda exquirimus, quasi acceptos in stomacho cibos ardore iecoris excoquimus.||
SUNT ENIM HEC NECESSARIA ad medicamenta utiliter.
|m41| SUNT ENIM HEC NECESSARIA. Astutia dyaboli et nequitia cognita nobis ad medelam proficiunt. Quanto enim ea certius exploramus tanto certius declinamus.||
6 Quod cum fecisset ASSAVIT carnes eius et secum sustulerunt in via; cetera sallierunt
|i264|sale sapientie[e] ||
que sufficerent eis,
|i265| idest apostolos de quibus dicitur ‘Vos estis sal terre’ [Mat. 5, 13] ||
quousque pervenirent
|i266| Thobias et angelus, homo et Deus ||
in Rages civitatem Medorum.
|m42| ASSAVIT CARNES. Quicquid sibi ex hoc pisce assumpserit significat eos qui audito Dei verbo malunt inter membra sui deceptoris putrida et mortua residere quam in corpus Christi venire. Assavit carnes quia quos carnales invenit Spiritus sancti igne spirituales ac fortiores reddidit qui super apostolos in ignis visione descendit.||
|m43| Tantos Dominus de Iudea collegit ad fidem quanti sufficerent ad exemplum vivendi vel ad ministerium predicandi donec in gentibus Ecclesie fundamenta locarentur.||
7 Tunc interrogavit Thobias angelum et dixit ei : Obsecro te, Azaria frater, ut dicas michi quod remedium habebunt ista que de pisce servare iussisti? 8 Et respondens angelus dixit ei : Cordis eius particulam
|i267| astutiam cordis intellectam et ardore spiritus crematam ||
si super  Erfurt, f. 168vb ; facsim. Brepols t. 2 p. 336b carbones ponas, fumus eius extricat
|i268| effugat ||
omne genus demoniorum sive a viro
|i269| forti ||
sive a muliere,
|i270| debili ||
ita ut ultra non accedat ad eos. 9 Et fel valet ad unguendos oculos quibus fuerit albugo et sanabuntur. 10 Et dixit ei Thobias : Ubi vis ut maneamus ? 11 Respondensque angelus ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam preter eam. 12 Tibi debetur omnis substantia eius
|i271| Pater ad Filium : ‘Postula a me et dabo tibi.’ [Ps. 2, 8] ||
et OPORTET eam te accipere coniugem.
|m44| OPORTET. BEDA. Raguel populum gentium significat quem Dominus per predicatores suos visitare et de eius stirpe sponsam sibi Ecclesiam assumere dignatus est quam bene significat Sara uxoris Abrahe equivoca que genuit Ysaac filium promissionis id est liberum Ecclesie populum. Raguel interpretatur pastus eius Deus vel amicus  Erfurt, f. 169ra ; facsim. Brepols t. 2 p. 337a qui scilicet dicere possit: Dominus pascet [!] me et nihil mihi deerit [Ps. 21, 1] et qui audire dignus sit: ‘Iam non dicam vos servos sed amicos meos.’ [Ioh. 15, 15] ||
13 Pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam in uxorem. 14 Tunc respondit Thobias et dixit : Audio quia tradita est septem viris et mortui sunt, sed et hoc audivi quia demonium occidit illos. 15 Timeo ergo ne forte et michi hec eveniant et, cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. 16 Tunc angelus Raphael dixit ei : Audi me et ostendam tibi qui sunt quibus prevalere potest demonium. 17 Hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se et a sua mente excludant et sue libidini ita vacent "sicut equus et mulus quibus non est intellectus" habet potestatem demonium super eos. 18 Tu autem, cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea et nichil aliud nisi orationibus vacabis cum ea. 19 Ipsa autem nocte, incenso iecore piscis, fugabitur demonium.
20 Secunda vero nocte
|i272| non carnaliter ne obloquetur ei quod infra dicet virginem ||  Erfurt, f. 169ra ; facsim. Brepols t. 2 p. 337a
in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris. 21 Tertia autem nocte, benedictionem
|i273| Forte erant constitute benedictiones ad hoc vel a sacerdote dicende vel ab aliis. ||
consequeris ut
|i274| postmodum ||
filii ex vobis procreentur incolumes. 22Transacta autem tertia nocte,
|i275| quia nondum carnalis intervenerat coninctio ||
accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidinis ductus, ut in semine Abrahe benedictionem in filiis consequaris.  


 
Capitulum VII
1 Ingressi sunt autem
|i276| doctores verbi ||
ad Raguelem
|i277| populum gentilem quem Dominus per doctores abiit ||
et suscepit eos
|i278|Populus quem non cognovi servivit michi in auditu auris obedivit michi.’ [Ps. 17, 45] ||
Raguel cum gaudio. 2 Intuensque Thobiam Raguel, dixit Anne uxori sue : Quam similis est iuvenis iste consobrino meo. 3 Et cum hec dixisset ait : Unde estis iuvenes fratres nostri ? At illi dixerunt : Ex tribu Neptalim sumus, ex captivitate Ninive
|i279| ex his scilicet quos Ninivite captivaverant ||.
4 Dixitque illis Raguel : Nostis Thobiam fratrem meum? Qui dixerunt : Novimus. 5 Cunque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Thobias, de quo interrogas, pater istius est. 6 Et misit se Raguel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans supra collum eius 7 dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es. 8 Et Anna uxor eius et Sara ipsorum filia lacrimate sunt. 9 Postquam autem locuti sunt, precepit Raguel occidi arietem et parari convivium. Cunque hortaretur eos discumbere ad prandium, 10 Thobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes et promittas michi dare Saram filiam tuam. 11 QUO AUDITO verbo Raguel
|i280| gentilis populus ||
expavit, sciens quid evenerit illis septem viris
qui ingressi sunt ad eam, et timere cepit ne forte et huic similiter contingeret. Et cum nutaret et non daret petenti ullum responsum,
|m45| QUO AUDITO. [BEDA] Audiens populus gentium verbum fidei et amonitus ab apostolis ut de stirpe sua Christo daret uxorem, non sine certa exploratione potuit nove fidei iura suscipere quia olim multos doctores habuit qui omnes quasi septenario numero comprehensi hanc tantum vitam noverant, de eterna nihil certum dicebant et ideo sine spe vite immortalis eterne mortis rapuit eos interitus, docente autem intrinsecus veritate et foris per doctorum ora sonante tandem intellexit quod iustum est ut qui stulta dicerent stulte perirent.||
12 dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti
|i282| Christo ||
quoniam huic timenti
|i283| non alii ||
Deum debetur coniunx filia tua. Propterea alius
|i284| qui non recte docebat ||
non potuit habere illam. 13 Tunc dixit Raguel :
|i285| confirmatus in fide ||
Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit. 14 Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me ut ista coniungeretur cognationi sue secundum legem Moysi.
|i286| predicentis prophetam suscitabit Dominus vobis ex fratribus vestris. [Cf. Act. 3, 22 : « Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam meipsum audietis iuxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. » Deut. 18, 15 : « Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies. »] ||
Et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. 15 Et apprehendens
|i287| Deus enim operatur in nobis ut operemur. ||
dexteram filie sue,
|i288| Ecclesie ||
dextere Thobie tradidit dicens : DEUS ABRAAM et Deus Ysaac, Deus Iacob
|i289| omnium fidelium qui per hos patres significantur ||
vobiscum sit et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis.
|m46| DEUS ABRAAM. [BEDA] Sicut in baptismo abrenunciamus dyabolo et omnibus operibus eius et in Patrem et in Filium et in Spiritum sanctum nos credere confitemur et simbolum nostre fidei quasi cartam accipimus.||
16 Et, accepta cartha, fecerunt conscriptionem coniugii. 17 Et post epulati sunt, benedicentes Deum. 18 Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam et precepit ei ut pararet alterum cubiculum. 19 Et introduxit illuc Saram filiam suam et lacrimata est. 20 Dixitque ei : Forti animo esto filia mea. Dominus celi det tibi gaudium pro tedio quod perpessa es.    


 
Capitulum VIII
1 POSTQUAM VERO CENAVERUNT introduxerunt iuvenem ad eam. 2 Recordatus itaque Thobias sermonum angeli, PROTULIT DE cassidili suo partem iecoris
|m47| POSTQUAM VERO CENAVERUNT. BEDA. Introductus Thobias ad cubiculum PROTULIT DE etc. Deus accepturus Ecclesiam de gentibus in desponsationis initio iubet eam abrenunciare dyabolo et omnibus pompis eius et confiteri fidem sancte Trinitatis in remissionem peccatorum quod est intima piscis viscera vivis cremare carbonibus.||
posuitque eam super carbones vivos.
|i290| Spiritus sanctus de quibus dicitur[f] : ‘Habes carbones ignis, sedebis super eos, hi supererunt tibi adiutorium’ ; et alibi : ‘Carbones ignis congeres super caput eius.’ [Rom. 12, 20] ||
3 Tunc RAPHAEL angelus apprehendit demonium
|m48| RAPHAEL. BEDA. Quia post abrenuntiationem diaboli, post confessionem vere fidei, sequitur peccatorum remissio per aquam baptismi expulso dyabolo. Dyabolum ligavit quia a fidelium lesione cessando compescuit quos, etsi aliquando temptare ad probationem permittitur, superare tamen prohibetur. ||
et RELIGAVIT EUM IN DESERTO superioris Egypti.
|m49| RELIGAVIT EUM IN DESERTO. Desertum et Egyptus corda infidelium significant que a Deo deserta quia eius habitatione indigna et iuxta interpretationem Egipti perfidie sue tenebris obscurata. Merito autem et qui a Deo deseritur a demonio repletur. Angelus vero demonem qui Thobiam occidere volebat in deserto ligavit qui cohibitum a fidelibus, qui sunt membra Christi, dyabolum in infidelibus tantum dominari permittit, in quibus tamen tenet eum ligatum, quia nec ipsos tantum ledere permittitur quantum nititur. ||
4 Tunc Erfurt, f. 169va ; facsim. Brepols t. 2 p. 338a hortatus est virginem Thobias dixitque ei : Sara exurge et deprecemur Deum hodie et cras et secundum cras quia his tribus noctibus Deo iungimur, tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio. 5 Filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut gentes que ignorant Deum. 6 Surgentes pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis. 7 Dixitque Thobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te celi
|i291|vel mystice vel ad litteram.||
terre, mareque et fontes et flumina et omnes creature tue que in eis sunt. 8 Tu fecisti Adam de limo terre, dedisti eique adiutorium Evam. 9 Et nunc Domine tu scis quia non luxurie causa accipio sororem meam coniugem sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in secula seculorum. 10 Dixit itaque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani. 11 ET FACTUM EST circa pullorum cantum
|i292|predicatorum.||
accersiri iussit Raguel servos suos et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulcrum.
|m50| ET FACTUM EST. Cantus pullorum sonus est predicatorum qui post tenebras errorum diem lucis annunciant futurum. Erant in gentibus qui dubitarent an Dominus vere vicisset antiquum hostem, et ideo fidem nominis eius obruere atque abscondere satius estimarent, sed postmodum agnita veritatis luce quasi aurora preeunte et crebrescente cantu pullorum, id est voce predicatorum veraciter Christum hoste superato sponsum esse sancte Ecclesie cognoverunt.||
12 Dicebat enim : Ne simili modo evenerit ei quo et ceteris aliis septem viris qui sunt ingressi ad eam. 13 Cu[n]que parasset fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei: 14 Mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam antequam lucescat. 15 At illa misit unam ex ancillis suis. Que ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes. 16 Et reversa nuntiavit bonum nuntium. Et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor eius. 17 Et dixerunt : BENEDICIMUS TE DOMINE Deus Israel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus.
|m51| BENEDICIMUS TE DOMINE. BEDA. Letatur Raguel de vita Thobie et coniunctione filie sue et benedicens Deum occidit duas vaccas et quattuor arietes. Parat epulas omnibus amicis et vicinis suis. Letatur populus gentium de fide Christi et devotione sue gentis in fide Domini proficientibus ut etiam de ipsis doctores fierent qui postmodum martires existerent. Hi vacce sunt quia iugum evangelii portaverunt, et qui portarent predicando genuerunt. Arietes sunt tanquam duces et patres populorum, unde: 'Afferte Domino filios arietum'. [Ps. 28, 1] Sunt crassi gratia superne dilectionis referti, unde: 'Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.' [Ps 62, 6] ||
18 Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. 19 Misertus es autem duobus unicis. Fac eos Domine plenius benedicere te et sacrificium laudis tue et sue sanitatis offerre ut cognoscat  Erfurt, f. 169vb ; facsim. Brepols t. 2 p. 338b universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra. 20 Statimque precepit servis suis Raguel ut replerent terra fossam quam fecerant priusquam elucesseret. 21 Uxori autem sue dixit ut instrueret convivium et prepararet omnia que in cibos erant iter agentibus necessaria. 22 DUASque pinguas VACCAS
|m52| DUAS quoque VACCAS. BEDA. Apostolus gentium eos qui ad fidem venerant de stirpe sua tales esse docuit quos pro excellentia virtutis temptaret invidus hostis et tentatos non vinceret, sed victores et martires faceret. Eos quoque occidi fecit quos carnem suam pro Christo crucifigere docuit cum vitiis et concupiscentiis. Horum occisione epulas paravit quia vita profectus passio et corona sanctorum multis leticiam tribuunt qui epulas ex eis quorum reficiuntur exemplis accipiunt.||
et QUATTUOR ARIETES
|m53| QUATTUOR ARIETES. Quia sancti doctores et martires quattuor libros Evangelii fide et opere conservant; prudentia iustitia fortitudo temperantia muniuntur et quattuor partibus mundi instruunt Ecclesiam Dei.||
OCCIDI FECIT et parari epulas omnibus vicinis suis cunctisque amicis.
|m54| OCCIDI FECIT. Quia alii sponte mortificant corpora sua ut sint hostia viva, alii inter manus infidelium subeunt martiria per arma iustitie a dextris et a sinistris id est in prosperis et in adversis hostem vincentes antiquum.||
23 ET ADIURAVIT Raguel Thobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum.
|m55| ET ADIURAVIT. BEDA. Adiuramus Christum ut maneat nobiscum donec perfectionem quietis per Spiritus sancti gratiam consequamur qua requiescamus et a peccatis in corpore et a pravis cogitationibus in mente.||
24 De omnibus autem que possidebat Raguel, dimidiam partem
|i293|Unde Zacheus : ‘Dimidium bonorum meorum do pauperibus.’ [Luc. 19, 8.] ||
dedit Thobie, et fecit hanc scripturam ut pars dimidia que supererat post obitum eorum Thobie dominio deveniret.            


Capitulum IX
1 Tunc vocavit Thobias |i294|fideles qui membra Christi sunt ||
angelum ad se, quem quidem hominem
|i295|prius||
estimabat,
|i296|tantum ||
dixitque ei : Azaria frater, peto ut auscultas verba mea. 2 Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentie tue.
|i297| non dignam mercedem tibi reddidero ||
|i298| 'Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam' etc. [Rom. 8, 18] ||
3 TAMEN OBSECRO te ut assumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum, reddasque ei chirographum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas.
|i299|Christi et Ecclesiae in quibus facit Christus de aqua vinum novum idest in lege ostendit spiritualem intellectum. ||
|m56| TAMEN OBSECRO TE. YSIDORUS.[g] Aliquos de credentibus servientes tibi quibus predicandi committas officium ad colligendas gentes, que nondum fidei mysterium susceperunt sed tamen famam audierunt et talentum verbi quod fama didicerunt per fidei obedientiam reddant.||
|m57| Novus quottidie populus in Ecclesia colligitur. Potest tamen specialiter intelligi qui litteram legis per Septuaginta interpretes acceperunt et ideo fidem citius susceperunt.||
4 Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies et, si tardavero una die plus, contristatur anima eius. 5 Et ecce vides quomodo adiuravit me Raguel cuius adiuramentum spernere non possum. 6 Tunc Raphael assumens quattuor ex servis Raguelis
|i300|pro quadratu anime vel quattuor virtutum stabilitate ||
|i301|predicatores de gentibus per quos alii colliguntur ||
|i302|eorum quibus predicavit, unde Apostolus Servum omnium me feci. [1 Cor. 9, 19] ||
et duos camelos,
|i303|qui fraterne infirmitatis onera caritate subditi portant, tales adiuvante Raphael perducunt Gabelum ad nuptias Thobie cum ad unitatem Ecclesie novos populos Christo opitulante predicatores adducunt.||
in Rages civitatem Medorum perrexit. Et inveniens Gabelum, dedit ei chirographum suum et recepit omnem pecuniam.
|i304|fidei obedientiam ||
7 Indicavitque ei de Thobia
filio Thobie omnia que gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias.
|i306|Christi Ecclesie ||
8 Cunque ingressus esset domum Raguelis, invenit Thobiam
|i307|Christum cum Ecclesia convivantem ||
discumbentem et exilientes osculati sunt se invicem.
|i308|unde ‘Osculetur me osculo oris sui’ [Cant. 1, 1] ||
|i309| Occurrunt fideles de gentibus Christo, occurrit Christus eis sine quo nihil possumus agere. ||
Et flevit
|i310|pre gaudio ||
Gabelus benedixitque Deum, 9 et dixit : Benedicat te Deus Israel quia filius es optimi viri et iusti et timentis Deum et elemosinas facientis. 10 Et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros 11 et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum
|i311|carnale vel opus vel imitatores ||
a Deo Israel qui regnat in secula seculorum. 12 Cunque omnes dixissent Amen, accesserunt ad convivium. Sed cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.


Capitulum X
1 Cum vero moras faceret
|i312| in ecclesia de gentibus ||
Tobias
|i313| Christus ||
causa nuptiarum sollicitus erat pater eius
|i314| qui de Iudeis sigillatim credunt dolent quod Christus tardat redire ad reliquias Israel ||
Tobias dicens : Putas quare moratur filius meus aut quare detentus est ibi? 2 Putasne Gabelus mortuus est et nemo reddet illi pecuniam? 3 Cepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo. Et ceperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos. 4 Flebat igitur mater eius irremediabilibus lacrimis atque dicebat : Heu me fili mi. Ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum,
|i315| solatium vite nostre, spem posteritatis nostre ||
baculum senectutis nostre, solatium vite nostre, spem posteritatis nostre ? 5 Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. 6 Cui dicebat Thobias :
|i316|BEDA[h]. Thobias cecitate sua designat infideles, fide fideles. ||
Tace et noli turbari. Sanus est filius noster. SATIS FIDELIS est vir ille cum quo misimus eum.
|m58| SATIS FIDELIS. Illi scilicet qui de Iudeis credunt se suosque consolantur credentes quod revertatur ad eos Dominus et omnis Israel salvus fiat. Fidelis enim est Deus qui hoc promisit.||
7 Illa autem nullo modo consolari poterat  Erfurt, f. 170rb ; facsim. Brepols t. 2 p. 339b sed quotidie exilens circumspiciebat et circumibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum, si fieri posset, venientem. 8 AT VERO RAGUEL dicebat ad generum suum : Mane hic et ego mittam nuntium salutis de te ad Thobiam patrem tuum.
|m59| AT VERO RAGUEL. Cum plenitudo gentium intraverit nemo prohibere potest quin Dominus salutem Israel tribuat et cecitatem eius que ex parte contigit respiciat. Recordata est enim divina clementia quoniam tristicia magna et continuus dolor est Iudeis credentibus pro fratribus infidelibus.||
9 Cui Thobias ait : Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant et cruciatur spiritus eorum in ipsis. 10 Cunque verbis multis rogaret Raguel Thobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, TRADIDIT ei Saram et dimidiam partem omnis substantie sue in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis et in vaccis et pecunia multa.
|m60| TRADIDIT. Remittuntur in fine doctores Ecclesie ad Christum cum ipsa Ecclesia, virtutum divitiis plena, ad fidem illustrandam bonorumque operum substantia ditandam Iudeorum gentem ex qua Dei Filius sumpsit carnem.||
Et salvum atque gaudentem dimisit eum a se 11 dicens : Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes et inveniatis omnia recte circa parentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar. 12 Et apprehendentes parentes filiam suam, osculati sunt eam et dimiserunt ire, 13 monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum et seipsam irreprehensibilem exhibere.        
Capitulum XI
1 Cunque reverterentur, pervenerunt ad Charram, que est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. 2 Dixitque angelus : Thobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum.
3 Si placet itaque tibi PRECEDAMUS et lento gradu insequantur iter nostrum familie simul cum coniuge tua et cum animalibus.
|m61| PRECEDAMUS. Postquam illuminatus est populus gentium precedit divina gratia ad illuminandam cecitatem iudeorum ut in libris suis cognoscant Christum verum hominem et verum Deum et sic tandem quasi viso angelo et filio suo quos diu non viderant multum gaudeant, tandem scilicet se Ecclesie de gentibus congregate mysteriorum communione coniungant.||
4 Cunque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Thobiam : Tolle tecum ex felle piscis; erit enim necessarium. Tulit itaque Thobias ex felle illo et abierunt. 5 Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis ut respicere poterat de longinquo.  Erfurt, f. 170va ; facsim. Brepols t. 2 p. 340aEt dum ex eodem loco specularetur adventum eius, vidit a longe et ilico cognovit venientem filium suum currensque nuntiavit viro suo dicens : Ecce venit filius tuus. 7 Dixitque Raphael ad Thobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum. 8 Statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum. Scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen celi et in aspectu tuo gaudebit. 9 Tunc precucurrit canis
|i317| quia salutis donum prenuntiat et sic Dominus corda illuminat ||
|i318| doctores Ecclesie qui hereticos quasi lupos a summi pastoris ovili fugant ||
qui simul fuerat in via et, quasi nuntius adveniens, BLANDIMENTO sue caude
|i319| Cauda finis corporis perfectionem significat vel mercedem que in fine tribuitur. ||
gaudebat.
|m62| BLANDIMENTO. BEDA. Canis gaudebat dum tecta dominorum diu invisa reviseret. Gaudent doctores cum de effectu sui operis, cum Iudeam a Domino recolligendam intelligant. Gaudent de premio vite eterne et cunctis electis eodem premio corda exhylaranda predicunt et statim adventuram gratiam Sancti spiritus edunt.||
10 Et EXURGENS CECUS pater, cepit offendens pedibus currere et, data manu
|i320| assensu ||
puero,
|i321| ei qui veritatis lumen cognovit ||
occurrit in obviam filio suo.
|i322| Christo ||
|m63| EXURGENS CECUS. [BEDA] Audito a doctoribus verbo salutis exurgit populus Iudeorum de perfidie sue cecitate longa et amore currit ad Dominum sed offendens gressibus operum donec renatus et instructus in Christo fidei et operationis lumen percipiat.||
11 Et suspiciens osculatus est eum cum uxore sua, et ceperunt flere
|i323| quia sero ||
pre gaudio.
|i324| quia credunt in Christo ||
12 Cunque adorassent Deum et gratias egissent consederunt. 13 TUNC SUMENS Thobias de felle piscis, linivit oculos patri suo.
|m64| TUNC SUMENS. [BEDA] Dominus credentibus aperte revelat quanta sit antiqui hostis malitia qui ipsum in passione devorare gestivit sed per hoc occisus membra sua id est eos quos ante tenebat amisit.||
14 Et sustinuit quasi dimidiam fere horam
|i325| Iudeorum populus postquam amarissimam antiqui hostis malitiam cognoverit amissam recepit lucem. ||
et cepit ALBUGO EX OCULIS eius quasi membrana ovi egredi.
|i326|[BEDA] in quo spes significatur quia nondum vivit et inanimatum est sed speratur. 'Si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus' [Rom. 8, 25]. Evangelica quoque parabola sub nomine panis et vini et ovi tres summas virtutes exprimit caritatem scilicet fidem et spem. ||
|m65| ALBUGO EX OCULIS. BEDA. Habet adhuc populus Iudeorum velamen ante faciem cordis ut non intelligat gratiam Christi. Habet albuginem quia candidus et iustus sibi videtur quasi membranum ovi quia cecitatem sustinet mentis sub spe stultissima Christi adhuc nascituri Iudeos liberaturi et imperium magnum daturi. Cum autem velamen albatum fuerit agnoscent quia Christus iam venit et mundum sanguine redemit. Unde sequitur quia visu recepto glorificabant Deum Thobias cum uxore sua.||
|m66| ALBUGO etc. [BEDA] Albugo designat stulticiam populi sibi placentis habentis zelum Dei sed non secundum scientiam de quibus dicitur: 'Suam iustitiam volentes constituere iustitie Dei non sunt subiecti.' [Rom. 10, 3] Pupilla enim nigra videt, alba tenebrosa est et qui sibi sapientes videntur et dicunt: 'Nunquid et nos sumus ceci ?' [Ioh. 9, 40] In eis veritas non est. Qui autem fragilitatis et ignorantie conscii dicunt 'Domine Deus illumina tenebras meas' [Ps. 17, 29] a Domino illuminantur.||
15 Quod apprehendens Thobias, traxit ab oculis eius statimque visum recepit. 16 Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum. 17 Dicebatque Tobias : Benedico te Domine Deus Israel quia tu castigasti me et tu salvasti me. Et ecce ego video Thobiam filium meum. 18 INGRESSA EST etiam post septem dies Sara uxor filii eius et omnis familia et pecora sana
|i327|[BEDA] diverse fidelium persone ||
et cameli et pecunia multa uxoris
|i328|[BEDA] virtutes Ecclesie. ||
sed et illa pecunia
|i329|[BEDA] sancta Scripturarum quam Iudea gentibus commiserat. ||
quam receperat a Gabelo.
|m67| EGRESSA EST. LucemErfurt, f. 170vb ; facsim. Brepols t. 2 p. 340b gratie spiritualis que septiformis est significat. Post septem dies illuminationis ingreditur uxor quia postquam Iudea per fidem illuminata fuerit, postquam gratiam Spiritus sancti acceperit ingredietur ad eam Ecclesia ut sit 'unum ovile et unus pastor' [Ioh. 10, 16], et sit domus Christi una, uno lapide angulari firmata.||
19 Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei que fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat. 20 Veneruntque Achior et Nabath consobrini Thobie gaudentes
|i330|unde ‘Letamini gentes cum plebe eius.’ [Rom. 15, 10] ||
ad Thobiam et congratulantes ei de omnibus bonis que circa illum ostenderat Deus. 21 Et per septem dies epulantes,
|i331|in spiritualibus donis et virtutibus ||
omnes cum gaudio magno gavisi sunt.
Capitulum XII
1 Tunc vocavit ad se Thobias filium suum dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum? 2 Respondens Thobias dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis eius? 3 Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit et demonium ipse ab ea compescuit, gaudium parentibus eius fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen celi et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi adhuc poterimus dignum dare? 4 Sed peto te, pater mi, ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus que allata sunt sibi assumere. 5 Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem et rogare ceperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium que attulerant acceptam habere.
|i332|acceptabiliter recipere ||
6 Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum celi
|i333|a quo omnia ||
et coram omnibus
|i334|in exemplum aliis [=Tob. i361] ||
viventibus confitemini
|i335|laudate ||
ei quia fecit vobiscum
|i336|bene agentibus ||
misericordiam suam. 7 Etenim sacramentum regis abscondere bonum est.
|i337|mysteria tegenda, opera Domini predicanda ||
Opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.
|i338|vel honorificatum ||
8 Bona est oratio cum ieiunio et elemosina
|i339|in sinu pauperis abscondita’ [CAO 6012, cf. Tob i203 i338] ||
magis quam thesauros auri recondere,
|i340|in sinu pauperis’ [CAO 6012, cf. Tob i203 i337] ||
9 quoniam elemosina a morte
|i341|anime ||
liberat et ipsa est que purgat peccata et facit invenire vitam eternam. 10 Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem
|i342|Qui diligit iniquitatem odit animam suam.’ [Ps. 10, 6] ||
hostes sunt anime sue. 11 Manifesto ergo  Erfurt, f. 171ra ; facsim. Brepols t. 2 p. 341a vobis veritatem et non abscondam a vobis occultum
|i343|prius ||
sermonem. 12 Quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium tuum et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
|i344|que accepta est cum his operibus misericordie ||
13 Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut temptatio probaret te.
|i345|Corrigit Deus ‘filium quem recipit’ [Hebr. 12, 6]. ‘Quis enim filius quem non corripit pater ?’ [Hebr. 12, 7] ||
14 ET NUNC MISIT ME Dominus ut curarem te et Saram uxorem filii tui a demonio liberarem.
|m68| ET NUNC MISIT ME. BEDA. Rediturus in celum angelus apertius quid sit et quare venerit et quo reversurus sit exponit, et Christus eidem populo latius proficienti conditionem suam patefecit, ostendens quod ipse in Patre et Pater in Filio sit. Angelus redit ad Deum, Thobias remanet apud patrem, et Christus a fidelibus suis intelligitur divinitate Patri equalis humanitate hominibus consubstantialis.||
15 Ego enim sum Raphael angelus unus ex septem
|i346|septenarius universitatem designat quia totus mundus septenario numero agitur.
Vel per septiformi spiritu quo omnes boni replentur. ||
qui astamus
|i347|Astamus servire parati quocumque sumus missi. Deus enim ubique est. ||
ante Dominum. 16 Cunque hec audissent, turbati sunt
|i348|timore ||
et trementes ceciderunt
|i349|humiliati ||
super terram in faciem suam.
|i350|non retro ut mali ||
17 Dixitque eis angelus : Pax vobis, nolite timere. 18 Etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei eram. Ipsum benedicite et cantate illi. 19 Videbar quidem vobiscum manducare et bibere
|i351|necessitate quasi comedebam ut familiarior essem vobis non necessitate. ‘Meus enim cibus est panis qui de celo descendit.’ [Cf. Ioh. 4, 34 et Ioh. 6, 33.59] ||
sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor. 20Tempus est
|i352|expleto negotio ||
ergo ut revertar ad eum qui me misit. Vos autem benedicite Deum,
|i353|non me ||
narrate omnia mirabilia eius, ipsum benedicite et cantate illi.
|i354|quia ‘mirabilis in sanctis suis’ [Ps. 67, 36] ||
|i355|ex letitia ||
21 Et cum hec dixisset, ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt. 22 Tunc prostrati per horas tres in faciem,
|i356|Trinitati gratias agentes ||
benedixerunt Deum. Et exurgentes narraverunt
|i357|utilitati proximorum studentes ||
omnia mirabilia eius.  


Capitulum XIII
1 APERIENS autem Thobias senior os suum, benedixit Dominum
|m69| APERIENS. Confessus est veritatem et misericordiam docens beneficia Dei semper predicare et flagella timere repletus quod Spiritu prophetie de superna Iherusalem multa decantat, populusque Iudeorum in fine seculi conversus multos doctores habebit et prophetas qui mentes proximorum ad superna desideria accendunt celestis patrie gaudia predicando.||
et dixit :
|i358|Canticum Thobie senioris: ||
Magnus es Domine in eternum et in omnia secula
|i359|regni eius non erit finis [Luc. 1, 33] ||
regnum tuum, 2 quoniam tu flagellas et salvas, deducis ad inferos et reducis
|i360|Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit.’ [1 Reg. 2, 6] ||
et non est qui effugiat manum tuam.
Confitemini Domino filii Israel
|i362| videntes Deum ||
et in conspectu gentium
|i363|in exemplum aliis [=Tob. i332] ||
laudate eum, 4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes que ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens preter eum.
|i364| Sunt dii multi et domini multi sed unus omnipotens. ||
5 Ipse castigavit nos
|i365| iuste|
propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
|i366| non propter merita nostra ||
6 Aspicite
|i367| admirantes ||
ergo que fecit nobiscum et cum timore
|i368| non tamen securi : ‘Beati omnes qui timent Dominum.’ [Ps. 127, 1] ||
et tremore
|i369| non vos, ipse ‘est enim qui operatur in vobis’ [Phil. 2, 13] ||
confitemini illi, regemque seculorum exaltate in operibus vestris.
|i370| quicquid vos faciatis||
7 Ego autem in terra captivitatis mee confitebor illi quoniam ostendit
|i371| mihi ||
maiestatem suam in gentem peccatricem. 8 Convertimini
|i372| a peccato ||
itaque peccatores et facite iustitiam
|i373|Declina a malo et fac bonum.’ [Ps. 36, 27] ||
coram Domino, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam. 9 Ego
|i374| ratio ||
autem et anima mea
|i375| sensualitas ||
in eo letabimur.
|i376|Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum.’ [Ps. 83, 3] ||
|i377|Non est speciosa laus in ore peccatoris.’ [Eccli. 15, 9] ||
10 Benedicite Dominum omnes electi eius, agite dies letitie
|i378| scilicet in conscientia ||
et confitemini illi
|i379| dicentes ||.
11 Hierusalem civitas Dei,
|i380| in qua visio pacis ||
castigavit
|i381| non occidit ||
te Dominus in operibus manuum tuarum. 12 Confitere Domino in bonis tuis
|i382| quod eius sunt non tua||
et benedic Deum seculorum ut reedificet in te
|i383| quod destructum erat per peccatum ||
tabernaculum suum
|i384| 'Templum Dei sanctum quod estis vos' [1 Cor. 3, 17] ||
et revocet ad te omnes captivos
|i385| dyaboli, unde Captivam duxit captivitatem [Eph. 4, 8] ||
et gaudeas
|i386| in futuro ||
in omnia secula seculorum.
|i387| sine fine ||
13 Luce splendida fulgebis
|i388|Fulgebunt iusti sicut sol.’ [Mat. 13, 43] ||
et omnes fines terre
|i389| sancti finita terrenitate ||
adorabunt
|i390| honorabunt ||
te. 14Nationes ex longinquo
|i391| qui remote erant in regione peccati ||
ad te venient et munera deferentes adorabunt in te Dominum et terram tuam
|i392| viventium ||
in sanctificatione habebunt. 15 Nomen enim magnum
|i393|magni Dei ||
invocabunt in te. 16Maledicti erunt
|i394| e contra ||
|i395|Ite maledicti in ignem eternum’ [Mat. 25, 41: « Discedite a me maledicti… »] ||
qui contempserint te
|i396| in mundo ||
et condemnati erunt
|i397| in eternum ||
omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui edificaverint te.
|i398| virtutibus||
17 Tu autem letaberis in filiis tuis
quoniam omnes benedicentur et congregabuntur
|i400| qui ante discipuli ||
ad Dominum. 18 Beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pacem tuam.
|i401| quicquid alii faciant||
19 Anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam
|i402| Ecclesia ‘supra montem posita’ [Mat. 5, 14] ||
a cunctis tribulationibus eius Dominus Deus noster. 20 Beatus ero si fuerint reliquie seminis mei
|i403| merces operum vel aliqui imitatores eorum vel naturalium filiorum ||
ad videndam claritatem Hierusalem. 21Porte Hierusalem
|i404| scilicet sancti qui introducunt ad celestem Iherusalem ||
ex saphyro
|i405| celesti conversatione ||
et smaragdo
|i406| fidei nitore ||
|i407|Beati qui habitant in domo tua Domine, in secula seculorum laudabunt te.’ [Ps. 85, 3] ||
edificabuntur et ex lapide pretioso omnis circumitus murorum eius.
|i408| Muri circumeuntes idest sanctam Ecclesiam munientes sunt lapides, preciosi ‘lapides vivi’ [1 Petr. 2, 5] qui in Zacharia volvuntur super terram. [Cf. Zach. 9, 16 : « … lapides sancti elevabuntur super terram eius. »] ||
22 Ex lapide candido et mundo
|i409|In domo patris mei mansiones multe sunt. [Ioh. 14, 2] ||
omnes platee eius sternentur
|i410 Qui dilatati sunt caritate sunt in edificio lapides mundi a malo et candidi in bono.||
et per vicos eius alleluia cantabitur.
|i411| per diversos conventus fidelium ||
|i412|Laudate nomen Domini’ [Ps. 112, 1 ; 134, 1] ||
23 Benedictus Dominus,
|i413| cui omnia ascribenda ||
|i414| non homo ||
qui exaltavit eam ut sit regnum eius in secula seculorum super eam. Amen.          


Capitulum XIV
1 Et consummati sunt sermones Thobie.
|i415| Verba consummationis in bono solent accipi ; consummantur sermones bonorum consummuntur malorum.||
ET POSTQUAM illuminatus est Thobias vixit annis quadraginta duobus
|m70| Et postquam. Quadragenarius numerus laboriosus est ieiunii et abstinentie. Nos autem omnes huius vite labores debemus sustinere cum Dei et proximi dilectione, et sic fructificabimus.||
et vidit filios nepotum suorum.
|i416|Ut videas [corr., iudeas Rusch] filios filiorum tuorum, pacem super Israel’ [Ps. 127, 6 = Tob. i441]
2 Completis
|i417| in bono, unde ‘Completi sunt dies Marie’. [CAO 1862 ; cf. Luc. 2, 6 ; cf. Tob. m27] ||
itaque annis centum duobus,
|i418| qui numerus perfectus est et transit a leva in dextram ||
|i419| quasi mortuus munde vixit Deo ||
sepultus est
|i420|Corpora sanctorum in pace sepulta sunt.’ [Eccli. 44, 14] ||
honorifice in Ninive.
|i421| que speciosa dicitur mundum significat qui et speciosus, unde grece coscos ab ornatu dicitur. ||
3 QUINQUAGINTA NAMQUE et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit.
|i422| in numero perfecto et sacrato ||
|m71| QUINQUAGINTA NAMQUE. Sacratum numerum quinquagenarium transierat nec ad sexagenarium qui perfectionem (propter senarium in quo omnia facta sunt significat) pervenerat.||
4 Reliquum vero vite sue
|i423| recepto lumine ||
in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei
|i424| semper crescens de virtute in virtutem||
perrexit in pace.
|i425| ad Deum ||
5 IN HORA AUTEM mortis sue vocavit ad se Thobiam filium suum
|i426| septiformi spiritus repletos||
et septem iuvenes filios suos nepotes
|i427| per gratiam Dei renatos||
|i428| fortes malignum vincentes ||
|m72| IN HORA AUTEM. Tobias, id est doctores Iudeorum, qui de hoc mundo exituri propinquis suis annuntiant, quia mundus ad finem propinquat, et future vite bona in proximo futura. ||
dixitque eis : 6 Prope erit interitus Ninive.
|i429| mundo ||
Non enim excidit verbum Domini et fratres nostri, qui dispersi sunt  Erfurt, f. 171vb ; facsim. Brepols t. 2 p. 342b a terra Israel,
|i430| viventium ||
revertentur ad eam. 7 Omnis autem
|i431| prius ||
deserta terra eius
|i432| multi filii deserte ||
replebitur et domus Dei que in ea incensa est iterum reedificabitur, ibique revertentur omnes timentes Deum. 8 Et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem
|i433| Ecclesiam ||
et inhabitabunt in ea 9 et gaudebunt in ea omnes reges terre
|i434| idest terrenitatis ||
adorantes Deum Israel. 10 Audite ergo filii mei patrem vestrum. Servite Domino in veritate et inquirite
|i435| consulentes alios ||
ut faciatis que placita sunt illi. 11 Et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosinas, ut sint memores Dei et benedicant eam in omni tempore in veritate et in tota virtute sua. 12 Nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram
|i436| in mundo qui transibit et concupiscentia eius ||
circa me in uno sepulchro et ex eo dirigite gressus vestros
|i437| intentionem cordis ||
ut exeatis hinc.
|i438| relinquatis desideria terrena ||
13 Video enim quia iniquitas eius
|i439| transgressio mandatorum Dei que ipsius orbis exterminatio et totius humani generis terminabitur ||
finem dabit ei. 14 Factum est autem, post obitum matris sue, THOBIAS ABCESSIT ex Ninive cum uxore sua et filiis et filiorum filiis et reversus est ad soceros suos.
|m73| THOBIAS ABCESSIT. Hoc quotidie facit Christus cum malis relictis ad bonorum corda illustranda convertitur quos invenerit in senectute bona quia in bonis operibus diu studuerunt. Alios autem preterit qui diu viventes nec consilio sunt maturi nec canicie bone actionis venerandi sed peccatorum onere incurvi, unde Ysaias : Puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit, qui scilicet diu vivens animi levitatem non deserit.||
15 Invenitque eos incolumes in senectute bona et curam eorum gessit
|i440| ad celestia deducans ||
Et ipse clausit
|i441| a seculi dilectione ||
oculos eorum
|i442| ad perpetue lucis contemplationem dirigens ||
et omnem hereditatem domus Raguelis
|i443| de qua dicitur ‘Tu hereditabis in omnibus gentibus.’ [Ps. 81, 8] ||
ipse percepit viditque quintam generationem filiosque filiorum suorum.
|i444| unde ‘Et videas filios filiorum tuorum pacem super Israel’ [Ps. 127, 6 = Tob. i413] ||
16 Et completis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio SEPELIERUNT eum.
|m74| SEPELIERUNT. Sepultura Thobie finem mundi designat, quo Dominus noster cum corpore suo, quod est Ecclesia, in requiem intrat, angelis de societate hominum congratulantibus, et singulos per diversas mansiones pro meritorum qualitate collocantibus.||
17 Omnis autem cognatio eius et omnis generatio eius
|i445| una scilicet generatio per totum orbem querentium Deum de qua dicitur ‘Generatio rectorum benedicetur.’ [Ps. 111, 2 ; cf. Ps. 23, 6 : « Hec est generatio querentium eum. »] ||
in bona vita
|i446| que vita melior que conversatio sanctorum quam in gloria Dei manere perpetuo ||
et in sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitantibus
|i447| angelis quorum numero sumus sociandi et in perpetuum superna societate copulandi ||
in terra.
|i448|Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram’ [Mat. 5, 4] et ‘Credo videre bona Domini in terra viventium.’ [Ps. 26, 13] ||
 
 
Explicit liber Thobie
 



[a] Fons principalis - non tamen litteraliter - glossarum marginalium in librum Thobiae (ut in pluribus) et interlinearium (ut in paucioribus) : Beda, In Tob., PL 91, 923-938.
[b]Boetius, De consolatione, III, prosa 5, linea 36.
[c] Cette formule dérive de l’Ecclésiastique, mais ne lui est pas attribuable; elle n’est pas issue non plus de la version Vetus latina de l’Ecclésiastique. Elle est attestée dans de nombreux formulaires diplomatiques pour lesquels elle semble avoir été forgée ; sur 4932 chartes conservées en France avant 1121, la formule intervient 36 fois entre 984 et 1118 ; Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France. Elle est parfois sans aucune attribution. Le plus souvent elle est précédée d’une clausule introductive l’attribuant soit à l’Ecriture en général (par exemple donation au bénéfice l’abbaye Saint-Martial de Limoges, charte datée de 1007 [Limoges, AD Haute-Vienne, 3 H 89 n° 23] : « Itemque alia scriptura dicit »), soit au Seigneur dans l’Ecriture, soit, le plus souvent, au Seigneur (cf. ibid. no 4200 [1058 : audientes Dominum dicentem], 3850 [1060 : audientes Dominum dicentem… ] ; 4216 [1060 : ipse Dominus dicit]). Un autre groupe de clausules, minoritaires, l’attribuent à l’Évangile ou au Christ par glissement sémantique depuis « Dominus » entendu comme Dieu auteur de toute l’Ecriture à Dominus synonyme de Ihesus Christus (no 4386 [1044 : Dominus dicit in Evangelio], 3458 [1057 : de verbis domini nostri Ihesu Christi dicentis…], 4196 [1058 : Dominus dicit in evangelio] ; voir une forme un peu différente dans Arxiu de la Corona d’Aragó, perg., Santa Maria de Ridaura, 3 (12 janvier 926) cité par Zimmermann, 1975, p. 60et id., 2003, p. 323 et 355 : « Cogito de eterna retribucione evangelista dicente : ignem ardentem extinguit aqua et elemosina extinguit peccata. Et iterum : Da cuncta que possides et veni sequere me et habebis tesaurum in caelo. Quapropter… »).
[d] Pseudo Cyprianus Carthaginensis, Doctrina apostolorum § 2, Quodvultdeus, Augustinus, Caesarius Arelatensis, Benedictus Anianensis attribuent la sentence à l’Ecriture ou ipso Domino ; cf. Math. 7, 12 : « Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. »]
[e] Formule liturgique extraite du rituel de l’exorcisme baptismal : “Accipe homo sal sapientia”.
[f] Isaias, secundum Hier., Epist., 18A, 14, CSEL 54, p. 92.11.
[g] Revera Beda, In Tob., loc. cit.
[h] Attribution douteuse : cf. Beda, In Tobiam : "Nam et Iacob patriarcha cum angelo luctans et claudus pariter est factus et benedictus, in claudicatione uidelicet infideles suae gentis significans, in benedictione fideles."

 

ShareThis
Undefined

étiquettes menu: