Glosa ordinaria : 44. Ionas [texte biblique, glose marginale et interlinéaire | achevé]

Printer-friendly version

 

 

© Martin Morard cooperante John Litteral, Parisiis, in Assumptione Beate Virginis 2012, edidit, ex Biblia cum glossa ordinaria Walafridi Strabonis aliorumque et interlineari Anselmi Laudunensis [Strasbourg, Adolf Rusch pro Antonio Koberger, 1480/1481], ex exemplari Erfurt-Gotha (DE), Universitätsbibliothek, Inc 83 (2) GW 4282, t. 2, f. 271ra-275rb.
 
 
 

 

Incipit prologus in Ionam prophetam

 

|P1|    Sanctum Ionam hebrei affirmant filium fuisse mulieris vidue Sareptane quem Helias propheta mortuum suscitavit, matre postea dicente ad eum : Nunc cognovi quia vir Dei es tu et verbum Dei in ore tuo est veritas[1]. Ob hanc causam etiam ipsum puerum vocant Amathi. Amathi enim in nostra lingua veritatem sonat. Et ex eo quod verum Helias locutus est, ille qui suscitatus est filius dicitur esse veritatis. Ideo de veritate columba nascitur quia Iona columba sonat. In condemnationem autem Israel Ionas ad gentes mittitur quod Ninive agente penitentiam illi in malicia perseverant. Temporibus quippe Ieroboe Erfurt, t. 3 f. 272ra ; facsim. Brepols t. 3 p. 399aa regis Israel qui Deo derelicto cum populo suo in Samaria ydolis sacrificabat. Ionam prophetam fuisse quartus liber regum indicat[2]. Is cum prophetia illuminante peccatores civitatis Ninive Dei misericordiam consecuturos videret ne falsa predicare videretur ad denunciandum interitum eiusdem civitatis ire nolebat. Nam sicut Deus ad Abraam de impietate Sodomorum et Gomorreorum loquens dixit : Clamor Sodomorum et Gomorreorum pervenit ad me[3]. Ira et de Ninive dicitur eo quod ascenderit clamor malicie eius ad eum. Et quia sententia Dei de Sodomis facta minime revocata est, ita et Ionas adversum Niniven prolatam sententiam revocari nolebat, divine dispensationis ignarus qui salutem hominum ad se convertentium magis vult quam interitum. Hoc illi acciderat quod et sancto Heliseo qui filium Sunamitis mulieris mortuum ignoravit. Iona conspectu Dei Ionas fugere se putabat humanum aliquid passus, dicente David : « Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam ? »

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Incipit argumentum.

 

 

|P2|    Ionas columba pulcerrima naufragio suo passionem Domini prefigurans mundum ad penitentiam revocat et sub nomine Ninive salutem gentibus denunciat.||

 

 

 

 

 

|P3|    marg.| Ionas columba et dolens filius Amathi, qui fuit de Geth que est in Ofir ad gentium preconium mittitur. Missus contemnit, contemnens fugit, fugies dormit. Propter quem periclitatur navis, sed sors latentem reperit. Cetus abiectum devoravit, et orantem revomuit. Reiectus predicavit subversionem, sed contristatur in penitentia urbis et saluti gentium invidet. Gaudet etiam edere virentis umbraculo et dolet subito arescentis. Cuius sepulcrum in quadam urbium Geth in viculo demonstratur, qui est in secundo miliario Sefforim, itinere quo pergitur Tyberiadem.||
|P4|    marg.| Nullus tipi sui melior interpres est quam ille qui prophetas inspiravit et veritatis future in servis suis quasi per quasdam lineas perduxit qui ad iudeos Christum Dei filium nescientes dixit: « Viri Ninivite surgent cum generatione ista in iudicio et condemnabunt eam e<o> q<uod> penitentiam egerunt in predicatione Ione. Et ecce plus quam Iona hic »[5]. Condemnatur carnalis iudeus credente mundo, et Ninive agente penitentiam incredulus perit.||
Capitulum primum

 

 

 

|T1|    {1 ET FACTUM EST}

 

|G 1 marg.| ET FACTUM EST. Ad ea que in mente prophete spiritu convolvebantur, continuatur hec coniunctio, scilicet et.||
|G 2     marg.| ET FACTUM EST. More prophete multa in spiritu videns de multis in hec verba prorumpit.||
 

 

|T2|    {VERBUM Domini}

 

|G 3      int.| Christum super quem Spiritus in specie columbe qui et pro nobis dolens ||
|T3|    {ad Ionam filium AMATHI}
|G 4      int.| veritatis : Deus veritas est.[11] ||
|T4|    {dicens}
|G 5      int.| Pater ad Filium : ||
|T5|    {2 Surge et vade IN CIVITATEM Niniven GRANDEM}
|G 6      marg.| CIVITATEM. Mundum, ut quem contempsit iudeus totus mundus recipiat. Quem quasi pulchram domum fecit Deus homini sibi servituro, qui quia per superbiam aberravit ad penitentiam revocatur. ||
|G 7      marg.| Ionas, qui interpretatur columba, mittitur ad Niniven que spaciosa dicitur. Sic Christus Spiritu Sancto plenus ad mundum, qui ex artificio creatoris secundum Grecam linguam cosmos, idest ornatus et pulcer dicitur ; unde « Vidit Deus cuncta que fecerat, et erant valde bona »[12]. Quem ergo contempsit Israel totus mundus exaudit ut deposita superbia qua corruit per descendentem Dei filium, humilis in celum ascendat.|| 
|G 8      marg.| Cum Ionas, secundum interpretationem, ipsius Christi figuram preferat, non est necesse ut totum ordinem historie secundum allegoriam ad Christum nitamur referre, sed ea tantum que sine periculo interpretationis sane possunt intelligi. Cum enim, sicut ait Apostolus, in primis parentibus sacramentum Christi et Ecclesie premissum sit, non omnia que de ipsis parentibus dicuntur, ad hoc sacramentum possunt referri.
|T6|    {et predica in ea QUIA ASCENDIT malitia eorum[i] coram me.}
|G 9      marg.| QUIA ASCENDIT. Simile in Genesi : « Clamor Sodome et Gomorre multiplicatus est »[13]. Et ad Cain: « Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra »

 

 

|T7|    {3 Et SURREXIT Ionas}
|G 10 int.| putans quod iram Dei vitare posset in alieno loco si Iudeam relinquat in qua solummodo Deum notum putabat et in hoc imitatus est Caim. ||
|G 11 marg.| ET SURREXIT. Noverat propheta, revelante spiritu, quod penitentia gentium ruina sit iudeorum. Et ideo amator patrie, non tam invidet Ninive quam cupit non perire populu suum. Sciebat enim Moyse orante Dominum occasionem liberationis Israhelitarum habuisse. Viderat etiam prophetas mitti ad iudeos ad penitentiam provocandos: Balaam etiam divinum de salute iudeorum prophetasse. Dolet ergo se solum electum, qui ad hostium civitatem mittatur, ubi est ydolorum cultus et Dei contemptus. Sciebat etiam quod quandoque gentes crederent et iudea Erfurt, t. 3 f. 272ra ; facsim. Brepols t. 3 p. 399a excecaretur. Timet ergo ne suo tempore per occasionem sue predicationis conversis gentibus iudei penitus relinquerentur, et ideo fugit.||
|T8|    {ut fugeret in THARSIS a facie Domini.}
|G 12 marg.| Tharsis secundum IOSEPHUM civitas Cilicie, secundum quod in Paralipomenon legitur locus est Indie. Hebrei vero putant mare generaliter Tharsis vocari ; unde: « In spiritu vehementi conteres naves Tharsis »[15] id est maris. Quod magis convenit fugitivo et timido ut non certum locum fugere eligeret, sed sufficeret ei quocumque eum mare deferret. Vel secundum, quod Tharsis[ii], contemplatio dicitur gaudii[iii], propheta ad gaudium quietis ire festinat, magis volens se totum tradere theorice et perfrui pulcritudine et varietate scientie, quod significatur per Ioppen, que speciosa dicitur, quam occasione salutis gentium perire populum, de quo Christus secundum carnem erat nasciturus.||
|G 13 marg.| Mistice, Christus assumpta carne quodammodo fugiens patriam, idest celestia, venit in Tharsis, idest mare huius seculi in quoclamabat: « Pater, si fieri potest, transeant a me calix iste »[16] ne damnato iudeorum populo multitudo gentium credat, Et tantum dilexit populum illum, pro dilectione patrum et promissione ad Abraam ut in cruce diceret: « Pater ignosce illis quia nesciunt quid faciunt »[17]. Hac enim dilectione in extremo litore quod pulcerrimum dicebatur, eo quod in iudea erat, non vult tollere panem filiorum et dare canibus. Sed quia venerat ad oves Israel, dat vectoribus precium ut qui primum populum suum venerat salvare, salvet accolas maris et inter tempestates, idest suam passionem et crucis convitia, submersus in inferno, salvet eos quos quasi in navi dormiendo negligebat. ||
|G 14 marg.| Per fugam prophete potest significari humanum genus, quando contemnens precepta Dei ab eius facie recessit et mundo se tradidit, et postea seviente contra se mundi naufragio conpellitur reverti ad eum quem fugiebat, et que sibi salutaria putaverat vertuntur in perniciem, nec solum non prodest auxilium hominum his quibus prebetur, sed etiam prebentes pariter conteruntur, sicut legimus Egiptum vastatam ab Assiriis, quia contra voluntatem Dei prebebat auxilium Israhelitis.||
|T9|    {Et DESCENDIT}
|G 15 int.| secundum situm loci ||
|T10|{in IOPPEN}
|G 16 int.| portum Iudee in quo usque hodie monstrantur saxa in quibus Andromeda ligata Persei auxilio est liberata. ||
|T11|{et invenit navem euntem in Tharsis. Et DEDIT}
|G 17 int.| mercedem subiectionis ||
|T12|{naulum eius et DESCENDIT IN EAM}
|G 18 int.| ut fugitivus solicite querens latebras ||
|T13|{ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. 4 DOMINUS AUTEM MISIT MAGNUM VENTUM IN MARE}
|G 19 int.| Deo adversante nichil securum ||
|T14|{et facta est TEMPESTAS MAGNA in mari}
|G 20 int.| cum prius omnia essent tranquilla ||
|T15|{et navis periclitabatur conteri}
|G 21 int.| quia periclitantem susceperat ||
|G 22 int.| concutiebatur ad contritionem ||
|T16|{5 Et timuerunt naute et CLAMAVERUNT viri ad deum suum}
|G 23 marg.| ET CLAMAVERUNT. Nescientes veritatem: non ignorant Dei providentiam, et sub errore religionis sciunt esse aliquid venerandum: Israel contra nec bonis nec malis intelligit Deum, et Christo plangente populum siccos habet oculos.||
|G 24 marg.| Quod cum suscepimus quod mare sevit, quod forte deprehenditur, quod ipse indicat quid de se fieri debeat, opus est tue voluntatis. Unde salvatori in Psalmo: “Domine ut facerem voluntatem tuam volui”[18]. ||
 

 

|G 25 marg.| Ante passionem Christi errores et diversa dogmata quasi contrarii fluctus turbabant naviculam Ecclesie et totum humanum genus, sed post passionem est tranquillitas fidei, pax orbis, conversio ad Deum, omnia secura. Ita post praecipitationem Ione mare fiat a fervore.||

 

|T17|{et miserunt vasa que erant in navi in mare}
|G 26 int.| arbitrantes navem solito onere gravari. Nesciunt totum pondus esse fugitivi prophete ||
|T18|{ut ALLEVIARETUR ab eis}
|G 27 int.| ut fructus levior transiliret ||
|T19|{Et Ionas descendit ad interiora navis et DORMIEBAT sopore gravi.}
|G 28 marg.| ET DORMIEBAT. Aliis turbatis propheta securus et tranquillus describitur, ut in interioribus navis placido somno perfruatur. Vel potest dici quod conscius fuge et peccati, aliis ignorantibus causam tempestatis, ipse fluctus contra se intumescentes videre non audet, et dormit non ex securitate sed ex tristicia, sicut apostoli in passione Domini.||
|G 29 marg.| Gravis somnus prophete significat hominem torpentem sopore erroris cui non sufficit surgere a facie Domini, sed insuper quadam vecordia obrutus ignorat Dei Erfurt, t. 3 f. 272va ; facsim. Brepols t. 3 p. 399 iram et securus dormit, et profundum somnium rauca nare sonat. ||
|G 30 marg.| TROPOLOGIAM. Multi sunt qui, cum Iona navigantes et habentes proprios deos, ad contemplationem gaudii ire festinant. Sed postquam Ionas sorte fuerit deprehensus, et morte illius mundi sedata tempestas, et mari tranquillitas reddita[iv], tunc unus adorabitur Deus, et immolabuntur spiritales victime, quas iuxta[v] litteram in mediis fluctibus non habebant.||
 

 

 

 

 

 

|T20|{6 Et accessit ad eum}
|G 31 int.| naturale est unumquemque in suo periculo plus de alio quam de se sperare ||
|T21|{gubernator}
|G 32 int.| qui alios debuit consolari turbatus tanto discrimine ||
|T22|{et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris ?}
|G 33 int.| stulte securitatis arguit ||
|T23|{Surge invoca Deum tuum}
|G 34  int.| contra commune periculum communis fiat oratio ||
|T24|{si forte cogitet[vi] Deus de nobis ut[vii] non pereamus. 7 ET DIXIT VIR AD collegam suum}
|G 35 marg.| ET DIXIT VIR AD. Sepe experti naturam ventorum et tempestatum non vident ex solitis causis fluctus consurgere. Quod si esset sorte non quererent auctorem naufragii, nec per rem incertam certum periculum vitare cuperent.||
|T25|{Venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc[viii] sit nobis.}
|G 36 int.| idest afflictio || 
|T26|{Et miserunt sortes et cecidit sors super Ionam. 8 Et dixerunt ad eum}
|G 37 int.| quem sors indicaverat cogunt propria voce confiteri ||
|G 38 marg.| Quod Matthias sorte eligitur, et hic fugitivus sorte deprehenditur, non agitur virtute sortium, sed voluntate Dei, qui sortes regebat incertas. Non ergo hoc exemplo debemus credere vel uti sortibus, quia privilegia singulorum non possunt legem facere communem. Voluntate Dei pharao et Nabuchodono<sor> iudicio somniorum futura cognoscunt, non tamen ideo ubique somniis est credendum.||
|T27|{INDICA NOBIS causa cuius istud malum sit[ix]}
|G 39 marg.| INDICA NOBIS. Sub mira brevitate interrogatur, persona, regio, civitas, ut ex his causa periculi cognoscatur.||
|T28|{quod est opus tuum}
|G 40 int.| quid operis agas ||
|T29|{que terra tua[x] vel ex quo populo es tu ?}
|G 41 int.| de qua regione vel de populo cuius civitatis ||
|T30|{9 Et dixit ad eos : HEBREUS EGO SUM}
|G 42 int.| transitor sicut Abraam et alii patres qui fuerunt peregrini huius mundi ||
|G 43 marg.| HEBRAEUS EGO SUM. Non dixit ‘iudeus sum’, quod nomen imposuit populo scissura decem tribuum a duabus, sed ‘hebreus’ quod nomen generale erat tam duabus quam decem tribulus. ||
|T31|{et Dominum Deum celi}
|G 44 int.| non deos quos colitis sed eum qui omnia fecit et in omnibus potens est ||
|T32|{ego timeo}
|G 45 int.| idest colo quem vos ignoratis, vel timeo ut servus etsi non diligo ut filius  ||
|G 46 marg.| Cum indicasset se Dominum timere, indicavit se etiam a facie ipsius Domini fugisse et eius precepta non fecisse, ideo timent viri quia intelligunt sanctum, et sancte gentis virum, et magnum esse qui fugit, sed maiorem eum qui querit non audent tradere, celare non possunt.||
|T33|{qui fecit MARE}
|G 47 int.| in quo fugio ||
|T34|{et ARIDAM}
|G 48 int.| de qua fugio ||
|G 49 int.| ad distinctionem maris non terram sed aridam, eleganter vocaton deos quos colitis sed eum qui omnia fecit et in omnibus potens est ||
|G 50 marg.| Cum confiteatur creatorem maris et aride, cur aridam relinquens arbitratur se conditorem maris in mari se posse vitare ?||
|T35|{10 Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti ? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis. 11 ET DIXERUNT[xi] :}
|G 51 marg.| ET DIXERUNT ad eum increpando, quasi si times Deum quem tam potentem predicas, quomodo putas te eum posse evadere? Vel interrogantes dicunt volentes nosse causam fuge : cur relicta propria terra mari salutem querat ?||
|T36|{QUID FACIEMUS TIBI}
|G 52 marg.| QUID FACIEMUS TIBI ? Rogant ut ipsi sit remedio qui fuit auctor peccati, quasi : exposuisti causam morbi, indica et sanitatis. Ex tumore maris intelligimus iram Dei contra nos, quod fugitivum suscepimus. Sed occidemus te, ut hanc iram mitigemus? Cum vero cultor Dei sis, tuum est imperare, quid opus sit facto: nostrum est manus adhibere, ut sic aversa ira Dei cesset mare. ||
|T37|{et}
|G 53 int.| eo facto ||
|T38|{cessabit mare a nobis ?}
|G 54 int.| ecce causa quare hec querebant : || 
 

 

 

|T39|QUIA MARE IBAT}
|G 55 int.| nutu Dei persequens fugitivum ||
|T40|{et intumescebat super eos[xii]}
|G 56 int.| dum morantur naute asperius fiebat ostendens se ultionum creatoris non posse differre ||
|T41|{12 ET DIXIT AD EOS}
|G 57 marg.| ET DIXIT AD EOS. Fugitivus deprehensus non dissimulat, non negat, sed confessus culpam libenter assumit penam, malens ex suo peccato solus perire, quam alii secum peccent et pereant. Instruitur etiam per salutem et conversionem Erfurt, t. 3 f. 272vb ; facsim. Brepols t. 3 p. 399bnautarum, magnam Ninive multitudinem simili confessione posse salvari.||
|G 58 marg.| ALLEGORICE. Hi venti, hi fluctus ad Christum et ad ecclesiam periclitantem referuntur, vel ad Apostolos suscitates, qui eum in passione deferentes, in fluctibus turbantur. Dicit ergo Christus quia videt me mundus vobiscum ad contemplationem gaudii navigare ut « ubi ego sum et vos sitis »[19]. Idcirco fremit et me cupit devorare ut vos pariter occidat, nec intelligit quia velut escam in hamo capit ut mea morte moriatur. Tollite me et mittite me in mare. Tempestas que propter me contra vos sevit, me moriente sedabitur ; non est vestrum mortem arripere, sed illatam ab alio libenter suscipere, nisi ubi caritas periclitatur.||
|T42|{Tollite me et mittite me[xiii] in mare et cessabit mare a vobis.}
|G 59 int.| Me querit tempestas, me perdite ut mea morte vivatis ||
|T43|{ Scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis est hec[xiv]}
|G 60 int.| Non ignoro in meam penam elementa turbari ; si sensero tempestatem vos recipietis tranquillitatem ||
|T44|{super vos.}
|G 61 int.| qui me recepistis || 
|T45|{13 Et REMIGAVERUNT[xv] viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos.}
|G 62 marg.| ET REMIGAVERUNT. Prolata contra se sententia, tamen in cultorem Dei non audent manum mittere. Ideo laborant ad terram reverti, malentes perire quam sanguinem fundere. Remigant autem quia putant, absque sacramento illius qui passurus erat, posse navem de periculo liberari, cum Ione submersio sit navis relevatio.||
|T46|{14 Et CLAMAVERUNT ad Dominum}
|G 63 marg.| ET CLAMAVERUNT. Contestantur Deum, ut quod facturi sunt, non imputetur eis ad culpam. Quasi dicatur : nolumus interficere tuum prophetam, sed ipsi confessus est iram tuam, et templestas tua eum arguit, voluntas tua manibus nostris expletur. Simile quid facit et dicit Pilatus, qui lavans manus ait: « Mundus ego sum a sanguine iusti huius »[20]. Nolunt gentes perire Christum, innocentem testantur, et iudei dicunt: « Sanguis eius super nos et super filios nostros »[21].||
|T47|{et DIXERUNT}
|G 64 int.| scientes mortem peccati peiorem esse quam vite ; et ex magna fide pro anima alterius precantur cum ipsi periclitentur corpore ||
|T48|{Quesumus Domine ne pereamus in anima iusti[xvi] viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti. 15 ET TULERUNT}
|G 65 int.| non rapiunt sed cum obsequio et honore portant ||
|T49|{Ionam}
|G 66 int.| Christum ||
|G 67 int.| non repugnantem sed manus per voluntatem Dei prebentem ||
|T50|{et miserunt in mare et stetit mare a fervore suo.}
|G 68 int.| mare quod absente Iona irascitur iam desideratum apprehendens tenet, gaudet et confovet et ex gaudio tranquilitas redit ||
|T51|{16 Et TIMUERUNT viri timore magno Dominum }
|G 69 int.| ex tota anima, ex toto corde, ex tota virtute ||
|G 70 marg.| ET TIMUERUNT. Ante passionem timetes clamabant ad deos suos, post passionem timent Deum venerando et colendo, et immolant hostias quas iuxta literam in fluctibus non habebant sed sacrificium spiritus contribulati », et vovent vota se amplius a Deo non recessuros cernentes ex fuga tempestatis verba prophete vera fuisse.||
|T52|{et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota.}
 

 

Capitulum secundum

 

|T53|{1 ET PREPARAVIT Dominus piscem grandem ut deglutiret Ionam.}
|G 71 int.| Morti et inferno precipit ut prophetam suscipiant sed quantum gaudent in devoratione tantum lugent in vomitu. ||
 

 

 

|G 72 marg.| ET PREPARAVIT. Vel ab initio cum conderet, vel iuxta navem fecit venire, ut precipitem susciperet et pro morte habitaculum preberet, ut qui in nave iratum senserat Deum, in morte sentiret propicium.||
|T54|{ET ERAT IONAS in ventre piscis}
|G 73 marg.| ET ERAT IONAS. Sicut Ionas per hoc, quod fuit tribus diebus, et tribus noctibus in ventre ceti, indicat passionem, sic et oratio eius tipus est orationis Christi.||
|T55|{TRIBUS DIEBUS ET TRIBUS NOCTIBUS.}
|G 74 int.| Sicut fuit Ionas tribus diebus et tribus noctibus in ventre ceti, sic erit filius hominis tribus diebus et tribus noctibus in corde terre[22].||
|G 75 marg.| Qui credit tres pueros ita de incendio liberatos, ut nec vestimenta eorum odor ignis attingeret, non debet dubitare de salute Ione in ventre ceti.||
|G 76 marg.| Dicunt quidam in Parasceve, quando sole fugiente a sexta hora usque ad horam nonam, nox successit diei, duas noctes et dies ibi computandas usque ad mane sabbati, et apposito sabbato cum nocte sequenti, tres dies et noctes computari ; alii intelligunt sinodochicos, idest, a parte totum.||
|T56|{2 Et oravit Ionas ad Dominum de utero[xvii] piscis}
|G 77 int.| Postquam se sospitem sensit in utero ceti convertitur ad exorandum misericordiam Dei ||
|T57|{3 et DIXIT}
|G 78 int.| Christus inter mortuos liber[23] in inferno vivens clamat Non derelinques in inferno animam meam nec dabis sanctum tuum videre corruptionem[24]. ||
|T58|{CLAMAVI DE TRIBULATIONE mea ad Dominum et exaudivit me.}
|G 79 marg.| CLAMAVI DE TRIBULATIONE. Dum viderem immanem beluam, rictus apertos, recordatus sum Dei, et clamavi. Vel in aquis cedentibus, clamore locum inveniente, vel solo cordis affectu. ||
|G 80 marg.| Quantum ad Ionam patet quod, clausus utero in medio maris fuerit, Salvator vero in carne apparens habitationem huius terre tempestatibus plene expertus est, que ad comparationem celestis habitationis mare, et tempestas dicitur. Unde : « Infixus sum in limo profundi et non est substantia »[25] ; et iterum : « Veni in altitudinem maris et tempestas demersit me »[26]. ||
|G 81 marg.| Iuxta anagogem in corde maris, idest in mediis tempestatibus se esse conmemorat, et tamen inter amaras aquas temptatus iuxta omnia absque peccato, non sensit amaritudinem aquarum, sed circumdatus et refocillatus est dulcedine fluminis que letificat civitatem Dei.||
|G 82 marg.| In persona Ione patet hec omnia ad litteram facta. In Christo omnis temptatio sine peccato que Dei voluntate contigit, non opprimens sed transiens fuit, quia in eo vires amisit ut qui ea periclitari solebant per istum vincentem liberarentur. ||
|T59|{DE VENTRE INFERI}
|G 83 int.| idest de utero ceti qui pro magnitudine sua instar obtinet inferni ||
|T60|{CLAMAVI ET EXAUDISTI}
|G 84 int.| qui probas renes et corda ||
|T61|{vocem meam[xviii], 4 proiecisti me in profundum IN CORDE MARIS}
|G 85 int.| idest in inferno pro quo in evangelio in corde terre [Mat. 12, 14] sicut enim cor animalis in medio est, sic infernus in medio terre esse perhibetur. ||
|T62|{et flumen circumdedit me. Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. 5 Et ego dixi : ABIECTUS SUM}
|G 86 marg.| ABIECTUS SUM.Qui forma servi acceperam, fragilitatem hominis imitatus, antequam clamans exaudirer, dixi. Qui in te lumine lumen eram, homo factus abiectus sum, ut per hoc humanum genus ad te reducam.||
|G1 {a conspectu oculorum tuorum. Verumtamen rursus }
|G 87 int.| quamvis abiectus tempore ||
|T63|{VIDEBO TEMPLUM sanctum tuum.}
|G 88 int.| in profundo maris positus prophetali spiritu alibi est ||
|G 89 marg.| VIDEBO TEMPLUM.Hoc Ione convenit, vel optanti, vel confidenti, qui prophetico spiritu hoc futurum contemplabatur. Christo autem convenit iuxta quod legitur. « Pater clarifica me apud te claritate quam habui antequam mundus fieret »[27]. Sicut templum patris est filius, ita et templum filii est pater de quo ipse dixit : « Ego de patre exivi, et veni in mundum »[28]. ||
|T64|{6 Circumdederunt me AQUE multe[xix] usque ad animam}
|G 90 int.| aque mundi que limum trahunt secum corpus fovent set animam occidunt ; que tamen Christo nocere non potuerunt quia non necessitate set voluntate susceperat ||
 

 

 

 

 

 

|T65|{ABYSSUS VALLAVIT ME ;}
|G 91 marg.| ABISSUS VALLAVIT. Abissus hic accipiuntur contrarie fortitudines, vel tormentis dedite potestates ad quas in evangelio rogant demones, ne cogantur ire ut torqueantur[29].||
|T66|{PELAGUS OPERUIT caput meum. 7 Ad extrema montium descendi}
|G 92 marg.| PELAGUS OPERUIT.Hystoria patet quod Ionas venerit usque ad profunda terrarum, quibus quasi vectibus et columnis, Dei voluntate, terre globus sustentatur.||
|G 93 marg.| ALLEGORICE. In Christo homine principale et quasi caput fuit anima, que descendit ad inferiora loca ubi anime hominum sub dyaboli potestate tenebantur. Isti sunt vectes qui prohibent animas ab inferis exire ; hos vectes frangit Dominus et eos qui clausi tenebantur liberat.||
|T67|{terre vectes CIRCUMDEDERUNT[xx] me in eternum.}
|G 94 int.| alia litera concluserunt ||
|G 95 int.| opinione hominum ||
|T68|{ET}
|G 96 int.| et tamen ||
|G 97 int.| « non dabis sanctum tuum videre corruptionem »[30] ||
|T69|{sublevabis de corruptione}
|G 98 int.| ne in morte corruptus in bestie cibos transeamm ||
 

 

 

|T70|{vitam meam DOMINE DEUS MEUS.}
|G 99 int.| Hoc affectu blandientis quia communem omnium Deum beneficii magnitudine sibi facit proprium ||
|T71|{8 CUM ANGUSTIARETUR anima mea in me}
|G 100       marg.| CUM ANGUSTIARETUR.Hec Christo conveniunt dum dicit: « Tristis est anima mea usque ad mortem »[31] ; et iterum: « Pater in manus tuas commendo spiritum meum »[32].||
|T72|{Domini recordatus sum} 
|G 101       int.| Cum in ventre ceti ex fragilitate carnis nihil spei relictum esset recordatione Domini impossibilia vici ||
|T73|{UT VENIAT AD TE oratio mea ad templum sanctum tuum.}
|G 102       marg.| UT VENIAT AD. Idcirco in tribulatione Dei memor fui, ut de extremo maris oratio ad celos scandat: Ut veniat ad templum sanctum tuum, in quo eterna beatitudine frueris. Petit autem quasi pontifex, ut oratio sua ascendat ad Deum, ut in corpore suo populus liberetur.||
|G 103        int.| Ego ita, sed qui ||
|T74|{9 QUI CUSTODIUNT vanitates}
|G 104       marg.| QUI CUSTODIUNT. Cum omnia sint vanitas, omnes ex necessitate faciunt vanitatem, sed non omnes custodiunt quasi thesaurum, nec diligunt quod faciunt. Non ergo toti humano generi misericordiam denegat.||
|G 105       marg.| Deus natura misericors paratus est ut salvet per clementiam quos salvare non potest per iustitiam, sed nos misericordiam se offerentem vitio nostro relinquimus. Et nota quod propheta in ventre ceti sui periculi oblitus de natura rerum generali sententia phylosophatur. ||
|G 106       marg.| Iudei dum servant traditiones hominum, mandata Dei, qui semper misertus corum fuerat, derelinquunt.||
|T75|{frustra MISERICORDIAM SUAM derelinquent[xxi].}
|G 107       int.| sibi paratam ||
|G 108       int.| que non relinquit hominem in vanitate set expectat ut redeat ||
|T76|{ 10 EGO AUTEM}
|G 109       int.| qui pro salute multorum devoratus ||
|T77|{IN VOCE laudis}
|G 110       marg.| EGO AUTEM IN VOCE. Christus ante passionem quodammodo fugerat obedire Deo dum dicit: Non est bonum dare panem filiorum canibus[33]. Et iterum: « Pater si possibile est transeat a me calix iste »[34]. Sed post resurrectionem perfidos relinquens sponte predicat mundo quod fuerat imperatum ante passionem.||
|T78|{IMMOLABO TIBI}
|G 111       int.| meipsum qui sum hostia et pontifex ||
|T79|{QUECUMQUE VOVI reddam pro salute Domino.}
|G 112       marg.| QUECUMQUE VOVI. In passione nos omnes vovit Patri ut non periret aliquis de his qui sibi erant dati ; pro salute omnium promisit nec faciamus eum mendacem, mundi simus, ut offerat patri.||
|T80|{11 Et dixit Dominus pisci EVOME ILLUM[xxii]}
|G 113       int.| Precipitur ceto abissis et inferno ut terris restituant salvatorem, ut mortuos secum plurimos educat qui mortis vinculis tenebantur ||
|T81|{et evomuit Ionam in aridam}
|G 114       int.| ex imis vitalibus mortis victrix vita processit ||
 

 

Capitulum tertium

 

|G 115       int.| Non dicitur prophete : quare non fecisti quod preceperam ? ; sufficit ad correctionem naufragii devoratio ut qui imperantem non senserat sentiat Dominum liberantem ||
|T82|{1 ET FACTUM EST verbum Domini ad Ionam secundo dicens} 
|G 116       marg.| ET FACTUM EST. Hoc totum quod iubetur, quod obedit, quod non vult, quod iterum velle cogitur, quod secundo Patris voluntatem exequitur. Christo convenit ex forma servi.||
|G2 {2 Surge et vade ad[xxiii] NINIVEN}
|G 117        int.| mundum ||
|T83|{civitatem magnam et predica in ea predicationem quam EGO}
|G 118       int.| Pater ||
|G 119       int.| Ego a meipso non loquor[35] ; ||
|T84|{loquor ad te}
|G 120       int.| Filium ||
|T85|{3 ET SURREXIT}
|G 121       int.| a morte ||
|G 122       int.| sine mora obediens ||
|G 123       marg.|ET SURREXIT. Allegorice. Christus post inferos proprie surgere dicitur et predicare, quando apostolos mittit ad baptizandum[xxiv] homines in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Hoc est iter trium dierum. Hoc tamen sacramentum humane salutis via unius diei, id est unius Dei confessione perficitur Iona, idest Christo, in apostolis predicante, qui dixit: « Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi »[36].||
|T86|{IONAS}
|G 124        int.| Christus ||
|T87|{et abiit}
|G 125        int.| per apostolos ||
|T88|{in Niniven iuxta VERBUM}
|G 126       int.| preceptum ||
 

 

 

|T89|{Domini. ET NINIVE ERAT}
|G 127       marg.| ET NINEVE ERAT.Tam ampla erat Ninive ut vix posset circumiri itinere dierum trium. At ille memor precepti et sui naufragii inter trium dierum festinatione unius diei complevit. Quidam vero dicunt quod in tercia parte civitatis tantum predicaverit et statim predicationis sermo ad reliquos pervenerit.||
|G 128       marg.|Non dixit tribus diebus et noctibus, vel vno die et nocte, sed absolute, diebus, et die: ut ostenderet in misterio trinitatis et confessione unius Dei nihil esse tenebrosum.||
 

 

 

|T90|{civitas magna itinere dierum trium. 4 Et cepit Ionas introire[xxv] civitatem itinere diei unius. Et CLAMAVIT}
|G 129        int.| Christus stans in templo clamat : Qui sitit veniat ad me et bibat [Ioh. 7, 37]. Omnis vero sermo Christi, quia de magnis agit, clamor dicitur. ||
|T91|{et dixit : ADHUC QUADRAGINTA DIES et Ninive subvertetur. }
|G 130       marg.|ADHUC QUADRAGINTA DIES. « Adhuc tres dies et Ninive subvertetur » secundum Septuaginta. Sive per quadraginta dies, sive per triduum, idem Christus significatus est per quadraginta, scilicet quia peregit cum discipulis suis post resurrectionem quadraginta dies, et ascendit in celum per triduum, quia tercia die resurrexit.||
|G 131       marg.|Non est prophetia descendens de prescientia Dei, ubi omnia sicut sunt ita permanent sed est comminatio ad correctionem, proponens iustam ultionem secundum presentia peccata Ninivitarum.||
|G 132       marg.|Quadragenarius convenit peccatoribus ad penitentiam et ieiunium et orationem, et saccum et Iacrimas, et deprecandi perseverantiam: Hoc numero Moyses et Helias, et ipse Christus ieiunaverunt. Hic numerus nobis indicitur ad preparandas animas nostras ad esum corporis Christi.||
|G 133       marg.|Pulcher ordo. Precipit Deus prophete. Propheta predicat civitati, prius viri credunt, illis predicatibus ieiunium omnis etas induitur sacco. Viri non saccum, sed ieiunium predicant tantum sed illi quibus pententia precipitur ieiunio saccum addunt, ut inanis venter et luctuosus habitus, Deum fortius deprecentur.||
|G 134       marg.|Qui offenderant Deum luxu et ambitione, eorum damnatione placant, per que prius offenderant. Prius ieiunium, quod Deo in occulto offertur, deinde saccus qui exterius hominibus exhibetur.||
|G 135       marg.| HIERONYMUS. Ninive, scilicet eversa est Ninive, que mala erat et bona edificata, que non erat, stantibus menibus et domibus, eversa est civitas in perditis moribus. Et quamvis non sit factum quod illi homines timuerunt Iona prophetante futurum, factum est tamen quod fuerat Deo precipiente predictum.||
|T92|         {5 Et CREDIDERUNT}
|G 136       int.| prepucium credit circumcisio infidelis manet ||
|T93|         {viri Ninivite }
|G 137       int.| qui veniunt « in perfectum virum in etatem Christi »[37]. ||
|T94|         {in Domino[xxvi] et predicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis}
|G 138       int.| saccus et ieiunium arma sunt penitentium ||
|T95|         {a maiore usque ad minorem.}
|G 139       int.| quia nullus sine peccato nec infans unius diei ||
|T96|         {6 ET PERVENIT VERBUM ad regem Ninive. }
|G 140       marg.| ET PERVENIT VERBUM. Electis infirmis et ignobilibus mundi, tandem ad philosophos et potentes, qui mundum regere videbantur, pervenit verbum Christi: Prius Petrus piscator intrat, deinde Cyprianus, prius ydololatra, tandem credit et factus assertor veritatis, post auditum sermonem Ione Carthaginenses ad penitentiam vocat et Christum publice predicat. Ecce rex Ninive de solio surgit, purpuram sacco, unguenta luto, munditias sordibus commutat: Difficile est potentes et eloquentes in mundo ad Christi humilitatem converti.||
|T97|         {Et surrexit de solio suo}
|G 141       int.| humiliavit se deponens altitudinem potentie et eloquentie ||
 

 

|T98|         {et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco}

 

|G 142        int.| penitentie pro preteritis malis ||
|T99|         {et sedit in cinere}
|G 143       int.| sordidibus non sensuum sed verborum ||
 

 

 

|T100|     {7 ET CLAMAVIT}
|G 144       marg.| ET CLAMAVIT. Clamavit dicens in Ninive quod erat constitutum ex ore regis et principum eius, unde Septuaginta : « Et predicatum est in Ninive a rege et ab omnibus maioribus eius. »||
|T101|     {et dixit in Ninive ex ore regis et principum eius dicens : HOMINES}
|G 145        int.| rationales ||
|T102|     {et iumenta}
|G 146       int.| stulti ||
|G 147       int.| « Homines et iumenta salvabis Domine ».[38] ||
|T103|     {et boves}
|G 148       int.| prudentes ||
|T104|     {et pecora}
|G 149        int.| simplices ||
|T105|     {non gustent quidquam nec pascantur et aquam non bibant. 8 Et operiantur saccis}
|G 150       int.| lugubri habitu merore et tristicia que metaphorice saccus dicitur ||
 

 

|T106|     {homines et iumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur}

 

|G 151        int.| ad Dominum ||
 

 

|T107|     {vir a via sua mala}

 

|G 152        int.| que ex se ||
|T108|     {et ab iniquitate que est IN MANIBUS EORUM.}
|G 153       int.| non tantum in cogitatione sed et in opere ||
|T109|     {9 QUIS SCIT}
|G 154       marg.| QUIS SCIT. Sub ambiguitate dicit ut, dum homines dubii sunt de salute, fortius agant penitentiam [xxvii]et Deum magis ad misericordiam provocent.||
|T110|     {si convertatur}
|G 155       int.| conversis ||
|T111|     {et ignoscat}
|G 156       int.| sic ||
 

 

|T112|     {Deus et revertatur a furore ire sue}

 

|G 157       int.| quem iam pene cepit effundere ||
|T113|     {et }
|G 158       int.| eo conv<erso ||
|T114|     {non peribimus ? 10 Et VIDIT DEUS opera eorum quia conversi sunt de via sua mala et misertus est Deus }
|G 159       marg.| ET VIDIT DEUS.Et nunc Ninivitis, et quotidie populis mundi cominatur Deus ut agant penitentiam. Qui, si conversi fuerint, ipse quoque sententiam convertit et populi conversione mutatur.||
|G 160       marg.| Non audivit verba que Israel sepe solebat promittere: « Faciemus omnia quecunque dixerit nobis Dominus »[39], sed opera conspexit quia mavult vitam quam mortem peccatoris         [40]. Videns mutata opera libenter mutat sententiam. Potius dicamus quod perseveravit in proposito suo, a principio volens misereri. Non enim punire volebat, nec puniturus erat quod comminabatur.||
|T115|     {super MALITIAM}
|G 161        int.| afflictionem ||
|T116|     {quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit.}
 

 

Capitulum quartum

 

|T117|     {1 Et AFFLICTUS est Ionas afflictione magna et iratus est} 
|G 162       marg.| ET ADFLICTUS EST. Non contristatur quod gentium multitudo salvatur, sed quod videt gentem suam perire, et se de tanto numero prophetarum electum, qui per salutem aliorum, ruinam populi sui nunciaret, iam quodammodo de salute desperans Israelis. Sic Dominus flevit super Hierusalem et noluit panem filiom mittere canibus[41]. Apostoli quoque primum predicant Israeli. Paulus etiam optat anathema esse pro fratribus suis.
|G 163       marg.| Pulchre Ionas, idest dolens, tristis est usque ad mortem, quia ne periret populus iudeorum, quantum in se fuit, multa perpessus fuit, laboriosus propheta peregrinatione et naufragio pregravatus.||
|T118|     {2 et oravit ad Dominum et dixit :}
|G 164       int.| Dicturus se iuste voluisse effugere, quodammodo in iusticie arguit Deum. Querelas ergo suas obsecrationis exordio temperat. Quod enim ait obsecro blandientis affectu legendum est pro quo in hebreo legitur Anna que est interiectio blandientis. ||
|T119|     {Obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea ? Propter hoc preoccupavi ut fugerem in Tharsis ? SCIO ENIM QUIA tu Deus clemens et misericors es, patiens et multe miserationis et ignoscens super malitia.}
|G 165       marg.| SCIO ENIM QUIA. Sciebam te misericordem, et hoc esse facturum. Nolui nuntiare truculentum, sed volui fugere in Tharsis, idest vacare contemplationi, et in mare huius seculi quiete, et ocio perfrui, dimisi domum meam egressus de tuo sinu. Si dicerem te ignoscentem et misericordem, nullus ageret penitentiam. Si crudelem iudicem sciebam hoc non esse tue nature. In hoc ergo ambiguo malui fugere quam vel impenitentes lenitate decipere, vel de te predicare quod non eras. Tolle ergo animam meam.
|G 166       marg.| Propheta tristatus vult mori, ne conversa multitudine gentium Israel pereat in eternum.||
|T120|     {3 Et nunc Domine}
|G 167       int.| Tristis est anima mea usque ad mortem [Mat. 26, 38 ; Marc. 14, 34]. Et iterum : In manus tuas Domine commendo spiritum meum. [Ps. 30, 6] ||
|T121|     {tolle queso animam meam a me quia}
|G 168       int.| vivens unam gentem Israelis salvare non potui ; moriar et totus mundus salvabitur ; ||
|T122|     {melior est mihi mors quam vita.4 Et dixit Dominus : PUTASNE BENE IRASCERIS TU ?}
|G 169       marg.| PUTASNE. Non ait male iratus es, ne videatur reprehendere contristatum. Nec ait, bene iratus es, ne sue sententie contrairet: sed interrogat ipsum iratum ut vel causas ire respondeat, vel si ille tacuerit, verum Dei iudicium ex eius silentio comprobetur. ||
|T123|     {5 ET EGRESSUS EST Ionas}
|G 170       marg.| ET EGRESSUS EST. Ionas, idest columba vel dolens, egreditur de civitate quam edificavit Caim et habitat contra orientem unde sol oritur et ibi est in tabernaculo suo, labentiaque tempora expectat, contemplatus quid civitati mundi eveniat. Antequam Ninive salvaretur per evangelium Christi et are et cucurbita et versus oriens   manifestaretur. Ionas erat sub umbraculo quia nondum erat aperta veritas.||
|T124|     {de civitate}
|G 171       int.| mundi ||
|T125|     {et sedit contra orientem civitatis.}
|G 172       int.| quia tunc de Ninivitis cum eo nullus habitare poterat ||
|T126|     {Et fecit sibimet umbraculum ibi et sedebat }
|G 173       int.| sedet tanquam iudex[xxviii] vel a maiestate sua contractus ||
|T127|     {subter illud in umbra donec }
|G 174       int.| more scripture humanos Deo iugit affectus ||
|T128|     {videret quid accideret  civitati. 6 ET PREPARAVIT Dominus Deus ederam[xxix]}
 

 

 

|G 175       marg.| ET PREPARAVIT. In Hebreo cicion legitur, pro cucurbita que cito surgit et cito arescit. Comparatur Israeli parvas radices mittenti in terram, et conanti ut in altum sustollatur, sed altitudinem cedrorum Dei vel abietum non equanti.||
|G 176       marg.| Cucurbita vel hedera, genus virgulti vel arbuscule lata habentis folia, et densissimam umbram sustinentis, que per terram serpit et sine amminiculis quibus innitatur altiora, non appetit. Sed hanc preparavit Deus, ut sine aliquibus sustentamentis in altum subito consurgens, umbraculum preberet prophete, in quo ostensa Dei virtus est. Huic hedere vel cucurbite comparatur Israel qui quondam sub umbra sua protexit Ionam in Christum, conversionem gentium prestolantem, nec parvam letitiam tribuit ei faciens umbraculum potius quam domum, habens tectorum imaginem, non habens fundamenta.||
 

 

 

|T129|     {et ascendit}
|G 177       int.| subito mira Dei virtute ||
|T130|       {super caput Ione ut esset umbra super caput eius et protegeret eum. Laboraverat enim. Et letatus est Ionas super edera[xxx] letitia magna. 7 Et PARAVIT Deus }
|G 178       marg.| ET PARAVIT. Quidam vermem et ventum urentem Romanos intelligunt, qui post resurrectionem Christi Israel deleverunt.||
|T131|     {vermem[xxxi]}
|G 179       int.| Christum qui dicit Ego sum vermis et non homo[42]. ||
|T132|     {ascensu diluculi in crastinum et percussit ederam[xxxii]}
|G 180       int.| que antequam oriretur sol iusticie virebat sed surgente Christo desertum est umbraculum ab auxilio Dei et omnem virorem perdidit. ||
|T133|     {et exaruit. 8 Et cum ortus fuisset sol}
|G 181       int.| cuius luce discusse sunt tenebre Ninivitarum ||
|T134|     {precepit Dominus vento calido}
|G 182       int.| Unde in Osee « Adducet Dominus ventum urentem de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontes eius »[43].  ||
|T135|     {et urenti et percussit sol super caput Ione et estuabat}
|G 183        int.| cum Israele ||
|T136|     {Et petiit[xxxiii] anime sue ut moreretur.}
|G 184       int.| In baptismate ut in lavacro recipiat humorem quem in negatione perdiderat. Unde Petrus arentibus Iudeis loquitur : « Penitentiam agite et baptisetur unusquisque vestrum et accipietis donum Spiritus Sancti. »[44] ||
|T137|     {Et dixit : Melius est mihi mori quam vivere. 9 Et dixit Dominus}
|G 185        int.| Pater ||
|T138|     {ad IONAM}
|G 186        int.| Filium[xxxiv] || 
|T139|     {PUTASNE BENE IRASCERIS[xxxv] super ederam[xxxvi] ? Et dixit : Bene irascor ego usque ad mortem.}
|G 187       marg.| PUTASNE BENE <IRASCERIS>. Supra Ninivitis penitentibus et salvatis, similiter interrogatus, propheta nihil respondit, sed interrogationem Dei silentio comprobavit, sciens enim Deum clementem et ignoscentem malitiis, de salute gentium non dolebat, sed hic quia insiccata cucurbita aret Israel, et cum distinctione interrogatus est : ‘Bene irasceris tu super hederam ?’ Confidenter dicit : ‘Bene contristor ego usque ad mortem ; non enim sic volui salvare alios, ut perirent alii, non sic lucrari alienos ut perirem meos. Sic Christus plangit Hierusalem[45] usque ad mortem, non suam sed Iudeorum, ut moriantur negantes et resurgant Dei filium confitentes.||
|T140|     {10 Et dixit Dominus : TU}
|G 188       int.| Fili ||
|T141|     {doles super edera[xxxvii]}
|G 189        int.| Iudeis damnatis ||
|T142|     {in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret que}
|G 190       marg.| NON LABORASTI. Quantum in populo gentium ; unde Israel confitenter loquitur: Ecce tot annis servio tibi et nunquam dedisti michi hedum, sed huic qui devoravit substantiam cum meretricibus, occidisti vitulum saginatum. Qui non confutatur in hoc, sed audit: « Omnia mea tua sunt »[46]. Epulari autem oportebat pro reversione fratris. Pro gentibus siquidem preciosus sanguis Christi effusus est et ipse ad inferos descendit, ut populus ille celos ascenderet. Nullus tantus labor Erfurt, t. 3 f. 274rb ; facsim. Brepols t. 3 p. 403ab fuit pro fillis Israel ; unde et ipse minori fratri invidet.||
 

 

 

|T143|     {sub UNA NOCTE}
|G 191       int.| idest tempore ante adventum Christi ||
|T144|     {nata est et sub una nocte periit}
|G 192        int.| quando sol iusticie occubuit ei ||
|T145|     {11 Et ego non parcam Ninive civitati magne}
|G 193       int.| per quam significatur Ecclesia in qua maior est numerus quam duodecim tribuum Israel ||
|T146|     {in qua sunt PLUS QUAM CENTUM VIGINTI millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam et iumenta multa ?}
|G 194        int.| multus numerus irrationabilium ||
|G 195       marg.| PLUS QUAM CENTUM VIGINTI. Hoc potest intelligi de etate lactentium que innocens et simplex et, cum tantus sit numerus parvulorum, patet quod magna esset multitudo provectioris etatis. Vel cum Ninive sit magna urbs, et in domo magna sint vasa non solum aurea, sed et fictilia, potest dici quod erat plurima multitudo que ante actam penitentiam ignorabat quid esset inter bonum, et malum.||
 
|G 196 marg.| ET FACTUM EST. Ad ea que in mente prophete spiritu convolvebantur, continuatur hec coniunctio, scilicet et.||
|G 197 marg.| ET FACTUM EST. More prophete multa in spiritu videns de multis in hec verba prorumpit.||
|T147|{VERBUM Domini}
|G 198 int.| Christum super quem Spiritus in specie columbe qui et pro nobis dolens ||
|T148|{ad Ionam filium AMATHI}
|G 199 int.| veritatis : Deus veritas est.[47] ||
|T149|{dicens}
|G 200 int.| Pater ad Filium : ||
|T150|{2 Surge et vade IN CIVITATEM Niniven GRANDEM}
|G 201 marg.| CIVITATEM. Mundum, ut quem contempsit iudeus totus mundus recipiat. Quem quasi pulchram domum fecit Deus homini sibi servituro, qui quia per superbiam aberravit ad penitentiam revocatur. ||
|G 202 marg.| Ionas, qui interpretatur columba, mittitur ad Niniven que spaciosa dicitur. Sic Christus Spiritu Sancto plenus ad mundum, qui ex artificio creatoris secundum Grecam linguam cosmos, idest ornatus et pulcer dicitur ; unde « Vidit Deus cuncta que fecerat, et erant valde bona »[48]. Quem ergo contempsit Israel totus mundus exaudit ut deposita superbia qua corruit per descendentem Dei filium, humilis in celum ascendat.|| 
|G 203 marg.| Cum Ionas, secundum interpretationem, ipsius Christi figuram preferat, non est necesse ut totum ordinem historie secundum allegoriam ad Christum nitamur referre, sed ea tantum que sine periculo interpretationis sane possunt intelligi. Cum enim, sicut ait Apostolus, in primis parentibus sacramentum Christi et Ecclesie premissum sit, non omnia que de ipsis parentibus dicuntur, ad hoc sacramentum possunt referri.
|T151|{et predica in ea QUIA ASCENDIT malitia eorum[xxxviii] coram me.}
|G 204 marg.| QUIA ASCENDIT. Simile in Genesi : « Clamor Sodome et Gomorre multiplicatus est »[49]. Et ad Cain: « Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra »

 

 

|T152|{3 Et SURREXIT Ionas}
|G 205 int.| putans quod iram Dei vitare posset in alieno loco si Iudeam relinquat in qua solummodo Deum notum putabat et in hoc imitatus est Caim. ||
|G 206 marg.| ET SURREXIT. Noverat propheta, revelante spiritu, quod penitentia gentium ruina sit iudeorum. Et ideo amator patrie, non tam invidet Ninive quam cupit non perire populu suum. Sciebat enim Moyse orante Dominum occasionem liberationis Israhelitarum habuisse. Viderat etiam prophetas mitti ad iudeos ad penitentiam provocandos: Balaam etiam divinum de salute iudeorum prophetasse. Dolet ergo se solum electum, qui ad hostium civitatem mittatur, ubi est ydolorum cultus et Dei contemptus. Sciebat etiam quod quandoque gentes crederent et iudea Erfurt, t. 3 f. 272ra ; facsim. Brepols t. 3 p. 399a excecaretur. Timet ergo ne suo tempore per occasionem sue predicationis conversis gentibus iudei penitus relinquerentur, et ideo fugit.||
|T153|{ut fugeret in THARSIS a facie Domini.}
|G 207 marg.| Tharsis secundum IOSEPHUM civitas Cilicie, secundum quod in Paralipomenon legitur locus est Indie. Hebrei vero putant mare generaliter Tharsis vocari ; unde: « In spiritu vehementi conteres naves Tharsis »[51] id est maris. Quod magis convenit fugitivo et timido ut non certum locum fugere eligeret, sed sufficeret ei quocumque eum mare deferret. Vel secundum, quod Tharsis[xxxix], contemplatio dicitur gaudii[xl], propheta ad gaudium quietis ire festinat, magis volens se totum tradere theorice et perfrui pulcritudine et varietate scientie, quod significatur per Ioppen, que speciosa dicitur, quam occasione salutis gentium perire populum, de quo Christus secundum carnem erat nasciturus.||
|G 208 marg.| Mistice, Christus assumpta carne quodammodo fugiens patriam, idest celestia, venit in Tharsis, idest mare huius seculi in quoclamabat: « Pater, si fieri potest, transeant a me calix iste »[52] ne damnato iudeorum populo multitudo gentium credat, Et tantum dilexit populum illum, pro dilectione patrum et promissione ad Abraam ut in cruce diceret: « Pater ignosce illis quia nesciunt quid faciunt »[53]. Hac enim dilectione in extremo litore quod pulcerrimum dicebatur, eo quod in iudea erat, non vult tollere panem filiorum et dare canibus. Sed quia venerat ad oves Israel, dat vectoribus precium ut qui primum populum suum venerat salvare, salvet accolas maris et inter tempestates, idest suam passionem et crucis convitia, submersus in inferno, salvet eos quos quasi in navi dormiendo negligebat. ||
|G 209 marg.| Per fugam prophete potest significari humanum genus, quando contemnens precepta Dei ab eius facie recessit et mundo se tradidit, et postea seviente contra se mundi naufragio conpellitur reverti ad eum quem fugiebat, et que sibi salutaria putaverat vertuntur in perniciem, nec solum non prodest auxilium hominum his quibus prebetur, sed etiam prebentes pariter conteruntur, sicut legimus Egiptum vastatam ab Assiriis, quia contra voluntatem Dei prebebat auxilium Israhelitis.||
|T154|{Et DESCENDIT}
|G 210 int.| secundum situm loci ||
|T155|{in IOPPEN}
|G 211 int.| portum Iudee in quo usque hodie monstrantur saxa in quibus Andromeda ligata Persei auxilio est liberata. ||
|T156|{et invenit navem euntem in Tharsis. Et DEDIT}
|G 212 int.| mercedem subiectionis ||
|T157|{naulum eius et DESCENDIT IN EAM}
|G 213 int.| ut fugitivus solicite querens latebras ||
|T158|{ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. 4 DOMINUS AUTEM MISIT MAGNUM VENTUM IN MARE}
|G 214 int.| Deo adversante nichil securum ||
|T159|{et facta est TEMPESTAS MAGNA in mari}
|G 215 int.| cum prius omnia essent tranquilla ||
|T160|{et navis periclitabatur conteri}
|G 216 int.| quia periclitantem susceperat ||
|G 217 int.| concutiebatur ad contritionem ||
|T161|{5 Et timuerunt naute et CLAMAVERUNT viri ad deum suum}
|G 218 marg.| ET CLAMAVERUNT. Nescientes veritatem: non ignorant Dei providentiam, et sub errore religionis sciunt esse aliquid venerandum: Israel contra nec bonis nec malis intelligit Deum, et Christo plangente populum siccos habet oculos.||
|G 219 marg.| Quod cum suscepimus quod mare sevit, quod forte deprehenditur, quod ipse indicat quid de se fieri debeat, opus est tue voluntatis. Unde salvatori in Psalmo: “Domine ut facerem voluntatem tuam volui”[54]. ||
 

 

|G 220 marg.| Ante passionem Christi errores et diversa dogmata quasi contrarii fluctus turbabant naviculam Ecclesie et totum humanum genus, sed post passionem est tranquillitas fidei, pax orbis, conversio ad Deum, omnia secura. Ita post praecipitationem Ione mare fiat a fervore.||

 

|T162|{et miserunt vasa que erant in navi in mare}
|G 221 int.| arbitrantes navem solito onere gravari. Nesciunt totum pondus esse fugitivi prophete ||
|T163|{ut ALLEVIARETUR ab eis}
|G 222 int.| ut fructus levior transiliret ||
|T164|{Et Ionas descendit ad interiora navis et DORMIEBAT sopore gravi.}
|G 223 marg.| ET DORMIEBAT. Aliis turbatis propheta securus et tranquillus describitur, ut in interioribus navis placido somno perfruatur. Vel potest dici quod conscius fuge et peccati, aliis ignorantibus causam tempestatis, ipse fluctus contra se intumescentes videre non audet, et dormit non ex securitate sed ex tristicia, sicut apostoli in passione Domini.||
|G 224 marg.| Gravis somnus prophete significat hominem torpentem sopore erroris cui non sufficit surgere a facie Domini, sed insuper quadam vecordia obrutus ignorat Dei Erfurt, t. 3 f. 272va ; facsim. Brepols t. 3 p. 399a  iram et securus dormit, et profundum somnium rauca nare sonat. ||
|G 225 marg.| TROPOLOGIAM. Multi sunt qui, cum Iona navigantes et habentes proprios deos, ad contemplationem gaudii ire festinant. Sed postquam Ionas sorte fuerit deprehensus, et morte illius mundi sedata tempestas, et mari tranquillitas reddita[xli], tunc unus adorabitur Deus, et immolabuntur spiritales victime, quas iuxta[xlii] litteram in mediis fluctibus non habebant.||
 

 

 

|T165|{6 Et accessit ad eum}
|G 226 int.| naturale est unumquemque in suo periculo plus de alio quam de se sperare ||
|T166|{gubernator}
|G 227 int.| qui alios debuit consolari turbatus tanto discrimine ||
|T167|{et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris ?}
|G 228 int.| stulte securitatis arguit ||
|T168|{Surge invoca Deum tuum}
|G 229  int.| contra commune periculum communis fiat oratio ||
|T169|{si forte cogitet[xliii] Deus de nobis ut[xliv] non pereamus. 7 ET DIXIT VIR AD collegam suum}
|G 230 marg.| ET DIXIT VIR AD. Sepe experti naturam ventorum et tempestatum non vident ex solitis causis fluctus consurgere. Quod si esset sorte non quererent auctorem naufragii, nec per rem incertam certum periculum vitare cuperent.||
|T170|{Venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc[xlv] sit nobis.}
|G 231 int.| idest afflictio || 
|T171|{Et miserunt sortes et cecidit sors super Ionam. 8 Et dixerunt ad eum}
|G 232 int.| quem sors indicaverat cogunt propria voce confiteri ||
|G 233 marg.| Quod Matthias sorte eligitur, et hic fugitivus sorte deprehenditur, non agitur virtute sortium, sed voluntate Dei, qui sortes regebat incertas. Non ergo hoc exemplo debemus credere vel uti sortibus, quia privilegia singulorum non possunt legem facere communem. Voluntate Dei pharao et Nabuchodono<sor> iudicio somniorum futura cognoscunt, non tamen ideo ubique somniis est credendum.||
|T172|{INDICA NOBIS causa cuius istud malum sit[xlvi]}
|G 234 marg.| INDICA NOBIS. Sub mira brevitate interrogatur, persona, regio, civitas, ut ex his causa periculi cognoscatur.||
|T173|{quod est opus tuum}
|G 235 int.| quid operis agas ||
|T174|{que terra tua[xlvii] vel ex quo populo es tu ?}
|G 236 int.| de qua regione vel de populo cuius civitatis ||
|T175|{9 Et dixit ad eos : HEBREUS EGO SUM}
|G 237 int.| transitor sicut Abraam et alii patres qui fuerunt peregrini huius mundi ||
|G 238 marg.| HEBRAEUS EGO SUM. Non dixit ‘iudeus sum’, quod nomen imposuit populo scissura decem tribuum a duabus, sed ‘hebreus’ quod nomen generale erat tam duabus quam decem tribulus. ||
|T176|{et Dominum Deum celi}
|G 239 int.| non deos quos colitis sed eum qui omnia fecit et in omnibus potens est ||
|T177|{ego timeo}
|G 240 int.| idest colo quem vos ignoratis, vel timeo ut servus etsi non diligo ut filius ||
|G 241 marg.| Cum indicasset se Dominum timere, indicavit se etiam a facie ipsius Domini fugisse et eius precepta non fecisse, ideo timent viri quia intelligunt sanctum, et sancte gentis virum, et magnum esse qui fugit, sed maiorem eum qui querit non audent tradere, celare non possunt.||
|T178|{qui fecit MARE}
|G 242 int.| in quo fugio ||
|T179|{et ARIDAM}
|G 243 int.| de qua fugio ||
|G 244 int.| ad distinctionem maris non terram sed aridam, eleganter vocaton deos quos colitis sed eum qui omnia fecit et in omnibus potens est ||
|G 245 marg.| Cum confiteatur creatorem maris et aride, cur aridam relinquens arbitratur se conditorem maris in mari se posse vitare ?||
|T180|{10 Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti ? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis. 11 ET DIXERUNT[xlviii] :}
|G 246 marg.| ET DIXERUNT ad eum increpando, quasi si times Deum quem tam potentem predicas, quomodo putas te eum posse evadere? Vel interrogantes dicunt volentes nosse causam fuge : cur relicta propria terra mari salutem querat ?||
|T181|{QUID FACIEMUS TIBI}
|G 247 marg.| QUID FACIEMUS TIBI ? Rogant ut ipsi sit remedio qui fuit auctor peccati, quasi : exposuisti causam morbi, indica et sanitatis. Ex tumore maris intelligimus iram Dei contra nos, quod fugitivum suscepimus. Sed occidemus te, ut hanc iram mitigemus? Cum vero cultor Dei sis, tuum est imperare, quid opus sit facto: nostrum est manus adhibere, ut sic aversa ira Dei cesset mare. ||
|T182|{et}
|G 248 int.| eo facto ||
|T183|{cessabit mare a nobis ?}
|G 249 int.| ecce causa quare hec querebant : || 
 

 

 

|T184| QUIA MARE IBAT}
|G 250 int.| nutu Dei persequens fugitivum ||
|T185|{et intumescebat super eos[xlix]}
|G 251 int.| dum morantur naute asperius fiebat ostendens se ultionum creatoris non posse differre ||
|T186|{12 ET DIXIT AD EOS}
|G 252 marg.| ET DIXIT AD EOS. Fugitivus deprehensus non dissimulat, non negat, sed confessus culpam libenter assumit penam, malens ex suo peccato solus perire, quam alii secum peccent et pereant. Instruitur etiam per salutem et conversionem Erfurt, t. 3 f. 272vb ; facsim. Brepols t. 3 p. 399bnautarum, magnam Ninive multitudinem simili confessione posse salvari.||
|G 253 marg.| ALLEGORICE. Hi venti, hi fluctus ad Christum et ad ecclesiam periclitantem referuntur, vel ad Apostolos suscitates, qui eum in passione deferentes, in fluctibus turbantur. Dicit ergo Christus quia videt me mundus vobiscum ad contemplationem gaudii navigare ut « ubi ego sum et vos sitis »[55]. Idcirco fremit et me cupit devorare ut vos pariter occidat, nec intelligit quia velut escam in hamo capit ut mea morte moriatur. Tollite me et mittite me in mare. Tempestas que propter me contra vos sevit, me moriente sedabitur ; non est vestrum mortem arripere, sed illatam ab alio libenter suscipere, nisi ubi caritas periclitatur.||
|T187|{Tollite me et mittite me[l] in mare et cessabit mare a vobis.}
|G 254 int.| Me querit tempestas, me perdite ut mea morte vivatis ||
|T188|{ Scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis est hec[li]}
|G 255 int.| Non ignoro in meam penam elementa turbari ; si sensero tempestatem vos recipietis tranquillitatem ||
|T189|{super vos.}
|G 256 int.| qui me recepistis || 
|T190|{13 Et REMIGAVERUNT[lii] viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos.}
|G 257 marg.| ET REMIGAVERUNT. Prolata contra se sententia, tamen in cultorem Dei non audent manum mittere. Ideo laborant ad terram reverti, malentes perire quam sanguinem fundere. Remigant autem quia putant, absque sacramento illius qui passurus erat, posse navem de periculo liberari, cum Ione submersio sit navis relevatio.||
|T191|{14 Et CLAMAVERUNT ad Dominum}
|G 258 marg.| ET CLAMAVERUNT. Contestantur Deum, ut quod facturi sunt, non imputetur eis ad culpam. Quasi dicatur : nolumus interficere tuum prophetam, sed ipsi confessus est iram tuam, et templestas tua eum arguit, voluntas tua manibus nostris expletur. Simile quid facit et dicit Pilatus, qui lavans manus ait: « Mundus ego sum a sanguine iusti huius »[56]. Nolunt gentes perire Christum, innocentem testantur, et iudei dicunt: « Sanguis eius super nos et super filios nostros »[57].||
|T192|{et DIXERUNT}
|G 259 int.| scientes mortem peccati peiorem esse quam vite ; et ex magna fide pro anima alterius precantur cum ipsi periclitentur corpore ||
|T193|{Quesumus Domine ne pereamus in anima iusti[liii] viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti. 15 ET TULERUNT}
|G 260 int.| non rapiunt sed cum obsequio et honore portant ||
|T194|{Ionam}
|G 261 int.| Christum ||
|G 262 int.| non repugnantem sed manus per voluntatem Dei prebentem ||
|T195|{et miserunt in mare et stetit mare a fervore suo.}
|G 263 int.| mare quod absente Iona irascitur iam desideratum apprehendens tenet, gaudet et confovet et ex gaudio tranquilitas redit ||
|T196|{16 Et TIMUERUNT viri timore magno Dominum }
|G 264 int.| ex tota anima, ex toto corde, ex tota virtute ||
|G 265 marg.| ET TIMUERUNT. Ante passionem timetes clamabant ad deos suos, post passionem timent Deum venerando et colendo, et immolant hostias quas iuxta literam in fluctibus non habebant sed sacrificium spiritus contribulati », et vovent vota se amplius a Deo non recessuros cernentes ex fuga tempestatis verba prophete vera fuisse.||
|T197|{et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota.}
 

 

Capitulum secundum

 

|T198|{1 ET PREPARAVIT Dominus piscem grandem ut deglutiret Ionam.}
|G 266 int.| Morti et inferno precipit ut prophetam suscipiant sed quantum gaudent in devoratione tantum lugent in vomitu. ||
 

 

 

|G 267 marg.| ET PREPARAVIT. Vel ab initio cum conderet, vel iuxta navem fecit venire, ut precipitem susciperet et pro morte habitaculum preberet, ut qui in nave iratum senserat Deum, in morte sentiret propicium.||
|T199|{ET ERAT IONAS in ventre piscis}
|G 268 marg.| ET ERAT IONAS. Sicut Ionas per hoc, quod fuit tribus diebus, et tribus noctibus in ventre ceti, indicat passionem, sic et oratio eius tipus est orationis Christi.||
|T200|{TRIBUS DIEBUS ET TRIBUS NOCTIBUS.}
|G 269 int.| Sicut fuit Ionas tribus diebus et tribus noctibus in ventre ceti, sic erit filius hominis tribus diebus et tribus noctibus in corde terre[58].||
|G 270 marg.| Qui credit tres pueros ita de incendio liberatos, ut nec vestimenta eorum odor ignis attingeret, non debet dubitare de salute Ione in ventre ceti.||
|G 271 marg.| Dicunt quidam in Parasceve, quando sole fugiente a sexta hora usque ad horam nonam, nox successit diei, duas noctes et dies ibi computandas usque ad mane sabbati, et apposito sabbato cum nocte sequenti, tres dies et noctes computari ; alii intelligunt sinodochicos, idest, a parte totum.||
|T201|{2 Et oravit Ionas ad Dominum de utero[liv] piscis}
|G 272 int.| Postquam se sospitem sensit in utero ceti convertitur ad exorandum misericordiam Dei ||
|T202|{3 et DIXIT}
|G 273 int.| Christus inter mortuos liber[59] in inferno vivens clamat Non derelinques in inferno animam meam nec dabis sanctum tuum videre corruptionem[60]. ||
|T203|{CLAMAVI DE TRIBULATIONE mea ad Dominum et exaudivit me.}
|G 274 marg.| CLAMAVI DE TRIBULATIONE. Dum viderem immanem beluam, rictus apertos, recordatus sum Dei, et clamavi. Vel in aquis cedentibus, clamore locum inveniente, vel solo cordis affectu. ||
|G 275 marg.| Quantum ad Ionam patet quod, clausus utero in medio maris fuerit, Salvator vero in carne apparens habitationem huius terre tempestatibus plene expertus est, que ad comparationem celestis habitationis mare, et tempestas dicitur. Unde : « Infixus sum in limo profundi et non est substantia »[61] ; et iterum : « Veni in altitudinem maris et tempestas demersit me »[62]. ||
|G 276 marg.| Iuxta anagogem in corde maris, idest in mediis tempestatibus se esse conmemorat, et tamen inter amaras aquas temptatus iuxta omnia absque peccato, non sensit amaritudinem aquarum, sed circumdatus et refocillatus est dulcedine fluminis que letificat civitatem Dei.||
|G 277 marg.| In persona Ione patet hec omnia ad litteram facta. In Christo omnis temptatio sine peccato que Dei voluntate contigit, non opprimens sed transiens fuit, quia in eo vires amisit ut qui ea periclitari solebant per istum vincentem liberarentur. ||
|T204|{DE VENTRE INFERI}
|G 278 int.| idest de utero ceti qui pro magnitudine sua instar obtinet inferni ||
|T205|{CLAMAVI ET EXAUDISTI}
|G 279 int.| qui probas renes et corda ||
|T206|{vocem meam[lv], 4 proiecisti me in profundum IN CORDE MARIS}
|G 280 int.| idest in inferno pro quo in evangelio in corde terre [Mat. 12, 14] sicut enim cor animalis in medio est, sic infernus in medio terre esse perhibetur. ||
|T207|{et flumen circumdedit me. Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. 5 Et ego dixi : ABIECTUS SUM}
|G 281 marg.| ABIECTUS SUM.Qui forma servi acceperam, fragilitatem hominis imitatus, antequam clamans exaudirer, dixi. Qui in te lumine lumen eram, homo factus abiectus sum, ut per hoc humanum genus ad te reducam.||
|G3 {a conspectu oculorum tuorum. Verumtamen rursus }
|G 282 int.| quamvis abiectus tempore ||
|T208|{VIDEBO TEMPLUM sanctum tuum.}
|G 283 int.| in profundo maris positus prophetali spiritu alibi est ||
|G 284 marg.| VIDEBO TEMPLUM.Hoc Ione convenit, vel optanti, vel confidenti, qui prophetico spiritu hoc futurum contemplabatur. Christo autem convenit iuxta quod legitur. « Pater clarifica me apud te claritate quam habui antequam mundus fieret »[63]. Sicut templum patris est filius, ita et templum filii est pater de quo ipse dixit : « Ego de patre exivi, et veni in mundum »[64]. ||
|T209|{6 Circumdederunt me AQUE multe[lvi] usque ad animam}
|G 285 int.| aque mundi que limum trahunt secum corpus fovent set animam occidunt ; que tamen Christo nocere non potuerunt quia non necessitate set voluntate susceperat ||
 

 

 

|T210|{ABYSSUS VALLAVIT ME ;}
|G 286 marg.| ABISSUS VALLAVIT. Abissus hic accipiuntur contrarie fortitudines, vel tormentis dedite potestates ad quas in evangelio rogant demones, ne cogantur ire ut torqueantur[65].||
|T211|{PELAGUS OPERUIT caput meum. 7 Ad extrema montium descendi}
|G 287 marg.| PELAGUS OPERUIT.Hystoria patet quod Ionas venerit usque ad profunda terrarum, quibus quasi vectibus et columnis, Dei voluntate, terre globus sustentatur.||
|G 288 marg.| ALLEGORICE. In Christo homine principale et quasi caput fuit anima, que descendit ad inferiora loca ubi anime hominum sub dyaboli potestate tenebantur. Isti sunt vectes qui prohibent animas ab inferis exire ; hos vectes frangit Dominus et eos qui clausi tenebantur liberat.||
|T212|{terre vectes CIRCUMDEDERUNT[lvii] me in eternum.}
|G 289 int.| alia litera concluserunt ||
|G 290 int.| opinione hominum ||
|T213|{ET}
|G 291 int.| et tamen ||
|G 292 int.| « non dabis sanctum tuum videre corruptionem »[66] ||
|T214|{sublevabis de corruptione}
|G 293 int.| ne in morte corruptus in bestie cibos transeamm ||
 

 

 

|T215|{vitam meam DOMINE DEUS MEUS.}
|G 294 int.| Hoc affectu blandientis quia communem omnium Deum beneficii magnitudine sibi facit proprium ||
|T216|{8 CUM ANGUSTIARETUR anima mea in me}
|G 295 marg.| CUM ANGUSTIARETUR.Hec Christo conveniunt dum dicit: « Tristis est anima mea usque ad mortem »[67] ; et iterum: « Pater in manus tuas commendo spiritum meum »[68].||
|T217|{Domini recordatus sum} 
|G 296 int.| Cum in ventre ceti ex fragilitate carnis nihil spei relictum esset recordatione Domini impossibilia vici ||
|T218|{UT VENIAT AD TE oratio mea ad templum sanctum tuum.}
|G 297 marg.| UT VENIAT AD. Idcirco in tribulatione Dei memor fui, ut de extremo maris oratio ad celos scandat: Ut veniat ad templum sanctum tuum, in quo eterna beatitudine frueris. Petit autem quasi pontifex, ut oratio sua ascendat ad Deum, ut in corpore suo populus liberetur.||
|G 298  int.| Ego ita, sed qui ||
|T219|{9 QUI CUSTODIUNT vanitates}
|G 299 marg.| QUI CUSTODIUNT. Cum omnia sint vanitas, omnes ex necessitate faciunt vanitatem, sed non omnes custodiunt quasi thesaurum, nec diligunt quod faciunt. Non ergo toti humano generi misericordiam denegat.||
|G 300 marg.| Deus natura misericors paratus est ut salvet per clementiam quos salvare non potest per iustitiam, sed nos misericordiam se offerentem vitio nostro relinquimus. Et nota quod propheta in ventre ceti sui periculi oblitus de natura rerum generali sententia phylosophatur. ||
|G 301 marg.| Iudei dum servant traditiones hominum, mandata Dei, qui semper misertus corum fuerat, derelinquunt.||
|T220|{frustra MISERICORDIAM SUAM derelinquent[lviii].}
|G 302 int.| sibi paratam ||
|G 303 int.| que non relinquit hominem in vanitate set expectat ut redeat ||
|T221|{ 10 EGO AUTEM}
|G 304 int.| qui pro salute multorum devoratus ||
|T222|{IN VOCE laudis}
|G 305 marg.| EGO AUTEM IN VOCE. Christus ante passionem quodammodo fugerat obedire Deo dum dicit: Non est bonum dare panem filiorum canibus[69]. Et iterum: « Pater si possibile est transeat a me calix iste »[70]. Sed post resurrectionem perfidos relinquens sponte predicat mundo quod fuerat imperatum ante passionem.||
|T223|{IMMOLABO TIBI}
|G 306 int.| meipsum qui sum hostia et pontifex ||
|T224|{QUECUMQUE VOVI reddam pro salute Domino.}
|G 307 marg.| QUECUMQUE VOVI. In passione nos omnes vovit Patri ut non periret aliquis de his qui sibi erant dati ; pro salute omnium promisit nec faciamus eum mendacem, mundi simus, ut offerat patri.||
|T225|{11 Et dixit Dominus pisci EVOME ILLUM[lix]}
|G 308 int.| Precipitur ceto abissis et inferno ut terris restituant salvatorem, ut mortuos secum plurimos educat qui mortis vinculis tenebantur ||
|T226|{et evomuit Ionam in aridam}
|G 309 int.| ex imis vitalibus mortis victrix vita processit ||
 

 

Capitulum tertium

 

|G 310 int.| Non dicitur prophete : quare non fecisti quod preceperam ? ; sufficit ad correctionem naufragii devoratio ut qui imperantem non senserat sentiat Dominum liberantem ||
|T227|{1 ET FACTUM EST verbum Domini ad Ionam secundo dicens} 
|G 311 marg.| ET FACTUM EST. Hoc totum quod iubetur, quod obedit, quod non vult, quod iterum velle cogitur, quod secundo Patris voluntatem exequitur. Christo convenit ex forma servi.||
|G4 {2 Surge et vade ad[lx] NINIVEN}
|G 312  int.| mundum ||
|T228|{civitatem magnam et predica in ea predicationem quam EGO}
|G 313 int.| Pater ||
|G 314 int.| Ego a meipso non loquor[71] ; ||
|T229|{loquor ad te}
|G 315 int.| Filium ||
|T230|{3 ET SURREXIT}
|G 316 int.| a morte ||
|G 317 int.| sine mora obediens ||
|G 318 marg.|ET SURREXIT. Allegorice. Christus post inferos proprie surgere dicitur et predicare, quando apostolos mittit ad baptizandum[lxi] homines in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Hoc est iter trium dierum. Hoc tamen sacramentum humane salutis via unius diei, id est unius Dei confessione perficitur Iona, idest Christo, in apostolis predicante, qui dixit: « Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi »[72].||
|T231|{IONAS}
|G 319  int.| Christus ||
|T232|{et abiit}
|G 320  int.| per apostolos ||
|T233|{in Niniven iuxta VERBUM}
|G 321 int.| preceptum ||
 

 

 

|T234|{Domini. ET NINIVE ERAT}
|G 322 marg.| ET NINEVE ERAT.Tam ampla erat Ninive ut vix posset circumiri itinere dierum trium. At ille memor precepti et sui naufragii inter trium dierum festinatione unius diei complevit. Quidam vero dicunt quod in tercia parte civitatis tantum predicaverit et statim predicationis sermo ad reliquos pervenerit.||
|G 323 marg.|Non dixit tribus diebus et noctibus, vel vno die et nocte, sed absolute, diebus, et die: ut ostenderet in misterio trinitatis et confessione unius Dei nihil esse tenebrosum.||
 

 

 

|T235|{civitas magna itinere dierum trium. 4 Et cepit Ionas introire[lxii] civitatem itinere diei unius. Et CLAMAVIT}
|G 324  int.| Christus stans in templo clamat : Qui sitit veniat ad me et bibat [Ioh. 7, 37]. Omnis vero sermo Christi, quia de magnis agit, clamor dicitur. ||
|T236|{et dixit : ADHUC QUADRAGINTA DIES et Ninive subvertetur. }
|G 325 marg.|ADHUC QUADRAGINTA DIES. « Adhuc tres dies et Ninive subvertetur » secundum Septuaginta. Sive per quadraginta dies, sive per triduum, idem Christus significatus est per quadraginta, scilicet quia peregit cum discipulis suis post resurrectionem quadraginta dies, et ascendit in celum per triduum, quia tercia die resurrexit.||
|G 326 marg.|Non est prophetia descendens de prescientia Dei, ubi omnia sicut sunt ita permanent sed est comminatio ad correctionem, proponens iustam ultionem secundum presentia peccata Ninivitarum.||
|G 327 marg.|Quadragenarius convenit peccatoribus ad penitentiam et ieiunium et orationem, et saccum et Iacrimas, et deprecandi perseverantiam: Hoc numero Moyses et Helias, et ipse Christus ieiunaverunt. Hic numerus nobis indicitur ad preparandas animas nostras ad esum corporis Christi.||
|G 328 marg.|Pulcher ordo. Precipit Deus prophete. Propheta predicat civitati, prius viri credunt, illis predicatibus ieiunium omnis etas induitur sacco. Viri non saccum, sed ieiunium predicant tantum sed illi quibus pententia precipitur ieiunio saccum addunt, ut inanis venter et luctuosus habitus, Deum fortius deprecentur.||
|G 329 marg.|Qui offenderant Deum luxu et ambitione, eorum damnatione placant, per que prius offenderant. Prius ieiunium, quod Deo in occulto offertur, deinde saccus qui exterius hominibus exhibetur.||
|G 330 marg.| HIERONYMUS. Ninive, scilicet eversa est Ninive, que mala erat et bona edificata, que non erat, stantibus menibus et domibus, eversa est civitas in perditis moribus. Et quamvis non sit factum quod illi homines timuerunt Iona prophetante futurum, factum est tamen quod fuerat Deo precipiente predictum.||
|T237|{5 Et CREDIDERUNT}
|G 331 int.| prepucium credit circumcisio infidelis manet ||
|T238|{viri Ninivite }
|G 332 int.| qui veniunt « in perfectum virum in etatem Christi »[73]. ||
|T239|{in Domino[lxiii] et predicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis}
|G 333 int.| saccus et ieiunium arma sunt penitentium ||
|T240|{a maiore usque ad minorem.}
|G 334 int.| quia nullus sine peccato nec infans unius diei ||
|T241|{6 ET PERVENIT VERBUM ad regem Ninive. }
|G 335 marg.| ET PERVENIT VERBUM. Electis infirmis et ignobilibus mundi, tandem ad philosophos et potentes, qui mundum regere videbantur, pervenit verbum Christi: Prius Petrus piscator intrat, deinde Cyprianus, prius ydololatra, tandem credit et factus assertor veritatis, post auditum sermonem Ione Carthaginenses ad penitentiam vocat et Christum publice predicat. Ecce rex Ninive de solio surgit, purpuram sacco, unguenta luto, munditias sordibus commutat: Difficile est potentes et eloquentes in mundo ad Christi humilitatem converti.||
|T242|{Et surrexit de solio suo}
|G 336 int.| humiliavit se deponens altitudinem potentie et eloquentie ||
 

 

|T243|{et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco}

 

|G 337  int.| penitentie pro preteritis malis ||
|T244|{et sedit in cinere}
|G 338 int.| sordidibus non sensuum sed verborum ||
 

 

 

|T245|{7 ET CLAMAVIT}
|G 339 marg.| ET CLAMAVIT. Clamavit dicens in Ninive quod erat constitutum ex ore regis et principum eius, unde Septuaginta : « Et predicatum est in Ninive a rege et ab omnibus maioribus eius. »||
|T246|{et dixit in Ninive ex ore regis et principum eius dicens : HOMINES}
|G 340  int.| rationales ||
|T247|{et iumenta}
|G 341 int.| stulti ||
|G 342 int.| « Homines et iumenta salvabis Domine ».[74] ||
|T248|{et boves}
|G 343 int.| prudentes ||
|T249|{et pecora}
|G 344  int.| simplices ||
|T250|{non gustent quidquam nec pascantur et aquam non bibant. 8 Et operiantur saccis}
|G 345 int.| lugubri habitu merore et tristicia que metaphorice saccus dicitur ||
 

 

|T251|{homines et iumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur}

 

|G 346  int.| ad Dominum ||
 

 

|T252|{vir a via sua mala}

 

|G 347  int.| que ex se ||
|T253|{et ab iniquitate que est IN MANIBUS EORUM.}
|G 348 int.| non tantum in cogitatione sed et in opere ||
|T254|{9 QUIS SCIT}
|G 349 marg.| QUIS SCIT. Sub ambiguitate dicit ut, dum homines dubii sunt de salute, fortius agant penitentiam [lxiv]et Deum magis ad misericordiam provocent.||
|T255|{si convertatur}
|G 350 int.| conversis ||
|T256|{et ignoscat}
|G 351 int.| sic ||
 

 

|T257|{Deus et revertatur a furore ire sue}

 

|G 352 int.| quem iam pene cepit effundere ||
|T258|{et }
|G 353 int.| eo conv<erso ||
|T259|{non peribimus ? 10 Et VIDIT DEUS opera eorum quia conversi sunt de via sua mala et misertus est Deus }
|G 354 marg.| ET VIDIT DEUS.Et nunc Ninivitis, et quotidie populis mundi cominatur Deus ut agant penitentiam. Qui, si conversi fuerint, ipse quoque sententiam convertit et populi conversione mutatur.||
|G 355 marg.| Non audivit verba que Israel sepe solebat promittere: « Faciemus omnia quecunque dixerit nobis Dominus »[75], sed opera conspexit quia mavult vitam quam mortem peccatoris     [76]. Videns mutata opera libenter mutat sententiam. Potius dicamus quod perseveravit in proposito suo, a principio volens misereri. Non enim punire volebat, nec puniturus erat quod comminabatur.||
|T260|{super MALITIAM}
|G 356  int.| afflictionem ||
|T261|{quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit.}
 

 

Capitulum quartum

 

|T262|{1 Et AFFLICTUS est Ionas afflictione magna et iratus est} 
|G 357 marg.| ET ADFLICTUS EST. Non contristatur quod gentium multitudo salvatur, sed quod videt gentem suam perire, et se de tanto numero prophetarum electum, qui per salutem aliorum, ruinam populi sui nunciaret, iam quodammodo de salute desperans Israelis. Sic Dominus flevit super Hierusalem et noluit panem filiom mittere canibus[77]. Apostoli quoque primum predicant Israeli. Paulus etiam optat anathema esse pro fratribus suis.
|G 358 marg.| Pulchre Ionas, idest dolens, tristis est usque ad mortem, quia ne periret populus iudeorum, quantum in se fuit, multa perpessus fuit, laboriosus propheta peregrinatione et naufragio pregravatus.||
|T263|{2 et oravit ad Dominum et dixit :}
|G 359 int.| Dicturus se iuste voluisse effugere, quodammodo in iusticie arguit Deum. Querelas ergo suas obsecrationis exordio temperat. Quod enim ait obsecro blandientis affectu legendum est pro quo in hebreo legitur Anna que est interiectio blandientis. ||
|T264|{Obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea ? Propter hoc preoccupavi ut fugerem in Tharsis ? SCIO ENIM QUIA tu Deus clemens et misericors es, patiens et multe miserationis et ignoscens super malitia.}
|G 360 marg.| SCIO ENIM QUIA. Sciebam te misericordem, et hoc esse facturum. Nolui nuntiare truculentum, sed volui fugere in Tharsis, idest vacare contemplationi, et in mare huius seculi quiete, et ocio perfrui, dimisi domum meam egressus de tuo sinu. Si dicerem te ignoscentem et misericordem, nullus ageret penitentiam. Si crudelem iudicem sciebam hoc non esse tue nature. In hoc ergo ambiguo malui fugere quam vel impenitentes lenitate decipere, vel de te predicare quod non eras. Tolle ergo animam meam.
|G 361 marg.| Propheta tristatus vult mori, ne conversa multitudine gentium Israel pereat in eternum.||
|T265|{3 Et nunc Domine}
|G 362 int.| Tristis est anima mea usque ad mortem [Mat. 26, 38 ; Marc. 14, 34]. Et iterum : In manus tuas Domine commendo spiritum meum. [Ps. 30, 6] ||
|T266|{tolle queso animam meam a me quia}
|G 363 int.| vivens unam gentem Israelis salvare non potui ; moriar et totus mundus salvabitur ; ||
|T267|{melior est mihi mors quam vita.4 Et dixit Dominus : PUTASNE BENE IRASCERIS TU ?}
 

 

|G 364 marg.| PUTASNE. Non ait male iratus es, ne videatur reprehendere contristatum. Nec ait, bene iratus es, ne sue sententie contrairet: sed interrogat ipsum iratum ut vel causas ire respondeat, vel si ille tacuerit, verum Dei iudicium ex eius silentio comprobetur. ||

 

|T268|{5 ET EGRESSUS EST Ionas}
|G 365 marg.| ET EGRESSUS EST. Ionas, idest columba vel dolens, egreditur de civitate quam edificavit Caim et habitat contra orientem unde sol oritur et ibi est in tabernaculo suo, labentiaque tempora expectat, contemplatus quid civitati mundi eveniat. Antequam Ninive salvaretur per evangelium Christi et are et cucurbita et versus oriens   manifestaretur. Ionas erat sub umbraculo quia nondum erat aperta veritas.||
|T269|{de civitate}
|G 366 int.| mundi ||
|T270|{et sedit contra orientem civitatis.}
|G 367 int.| quia tunc de Ninivitis cum eo nullus habitare poterat ||
|T271|{Et fecit sibimet umbraculum ibi et sedebat }
|G 368 int.| sedet tanquam iudex[lxv] vel a maiestate sua contractus ||
|T272|{subter illud in umbra donec }
|G 369 int.| more scripture humanos Deo iugit affectus ||
|T273|{videret quid accideret  civitati. 6 ET PREPARAVIT Dominus Deus ederam[lxvi]}
 

 

 

|G 370 marg.| ET PREPARAVIT. In Hebreo cicion legitur, pro cucurbita que cito surgit et cito arescit. Comparatur Israeli parvas radices mittenti in terram, et conanti ut in altum sustollatur, sed altitudinem cedrorum Dei vel abietum non equanti.||
|G 371 marg.| Cucurbita vel hedera, genus virgulti vel arbuscule lata habentis folia, et densissimam umbram sustinentis, que per terram serpit et sine amminiculis quibus innitatur altiora, non appetit. Sed hanc preparavit Deus, ut sine aliquibus sustentamentis in altum subito consurgens, umbraculum preberet prophete, in quo ostensa Dei virtus est. Huic hedere vel cucurbite comparatur Israel qui quondam sub umbra sua protexit Ionam in Christum, conversionem gentium prestolantem, nec parvam letitiam tribuit ei faciens umbraculum potius quam domum, habens tectorum imaginem, non habens fundamenta.||
 

 

 

|T274|{et ascendit}
|G 372 int.| subito mira Dei virtute ||
|T275|   {super caput Ione ut esset umbra super caput eius et protegeret eum. Laboraverat enim. Et letatus est Ionas super edera[lxvii] letitia magna. 7 Et PARAVIT Deus }
|G 373 marg.| ET PARAVIT. Quidam vermem et ventum urentem Romanos intelligunt, qui post resurrectionem Christi Israel deleverunt.||
|T276|{vermem[lxviii]}
|G 374 int.| Christum qui dicit Ego sum vermis et non homo[78]. ||
|T277|{ascensu diluculi in crastinum et percussit ederam[lxix]}
|G 375 int.| que antequam oriretur sol iusticie virebat sed surgente Christo desertum est umbraculum ab auxilio Dei et omnem virorem perdidit. ||
|T278|{et exaruit. 8 Et cum ortus fuisset sol}
|G 376 int.| cuius luce discusse sunt tenebre Ninivitarum ||
|T279|{precepit Dominus vento calido}
|G 377 int.| Unde in Osee « Adducet Dominus ventum urentem de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontes eius »[79].  ||
|T280|{et urenti et percussit sol super caput Ione et estuabat}
|G 378  int.| cum Israele ||
|T281|{Et petiit[lxx] anime sue ut moreretur.}
|G 379 int.| In baptismate ut in lavacro recipiat humorem quem in negatione perdiderat. Unde Petrus arentibus Iudeis loquitur : « Penitentiam agite et baptisetur unusquisque vestrum et accipietis donum Spiritus Sancti. »[80] ||
|T282|{Et dixit : Melius est mihi mori quam vivere. 9 Et dixit Dominus}
|G 380  int.| Pater ||
|T283|{ad IONAM}
|G 381  int.| Filium[lxxi] || 
|T284|{PUTASNE BENE IRASCERIS[lxxii] super ederam[lxxiii] ? Et dixit : Bene irascor ego usque ad mortem.}
|G 382 marg.| PUTASNE BENE <IRASCERIS>. Supra Ninivitis penitentibus et salvatis, similiter interrogatus, propheta nihil respondit, sed interrogationem Dei silentio comprobavit, sciens enim Deum clementem et ignoscentem malitiis, de salute gentium non dolebat, sed hic quia insiccata cucurbita aret Israel, et cum distinctione interrogatus est : ‘Bene irasceris tu super hederam ?’ Confidenter dicit : ‘Bene contristor ego usque ad mortem ; non enim sic volui salvare alios, ut perirent alii, non sic lucrari alienos ut perirem meos. Sic Christus plangit Hierusalem[81] usque ad mortem, non suam sed Iudeorum, ut moriantur negantes et resurgant Dei filium confitentes.||
|T285|{10 Et dixit Dominus : TU}
|G 383 int.| Fili ||
|T286|{doles super edera[lxxiv]}
|G 384  int.| Iudeis damnatis ||
|T287|{in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret que}
|G 385 marg.| NON LABORASTI. Quantum in populo gentium ; unde Israel confitenter loquitur: Ecce tot annis servio tibi et nunquam dedisti michi hedum, sed huic qui devoravit substantiam cum meretricibus, occidisti vitulum saginatum. Qui non confutatur in hoc, sed audit: « Omnia mea tua sunt »[82]. Epulari autem oportebat pro reversione fratris. Pro gentibus siquidem preciosus sanguis Christi effusus est et ipse ad inferos descendit, ut populus ille celos ascenderet. Nullus tantus labor Erfurt, t. 3 f. 274rb ; facsim. Brepols t. 3 p. 403ab fuit pro fillis Israel ; unde et ipse minori fratri invidet.||
 

 

 

|T288|{sub UNA NOCTE}
|G 386 int.| idest tempore ante adventum Christi ||
|T289|{nata est et sub una nocte periit}
|G 387  int.| quando sol iusticie occubuit ei ||
|T290|{11 Et ego non parcam Ninive civitati magne}
|G 388 int.| per quam significatur Ecclesia in qua maior est numerus quam duodecim tribuum Israel ||
|T291|{in qua sunt PLUS QUAM CENTUM VIGINTI millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam et iumenta multa ?}
|G 389  int.| multus numerus irrationabilium ||
|G 390 marg.| PLUS QUAM CENTUM VIGINTI. Hoc potest intelligi de etate lactentium que innocens et simplex et, cum tantus sit numerus parvulorum, patet quod magna esset multitudo provectioris etatis. Vel cum Ninive sit magna urbs, et in domo magna sint vasa non solum aurea, sed et fictilia, potest dici quod erat plurima multitudo que ante actam penitentiam ignorabat quid esset inter bonum, et malum.||
 



[1] III Reg. 17, 24 : « … verum est. »
[2] IV Reg. 14, 25 : « Ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, iuxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ est in Opher. »
[3] Gen. 18, 20.
[4] Ps. 138, 7.
[5] Math. 12:41 : « Viri Ninivite surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam quia penitentiam egerunt in predicatione Ione, et ecce plus quam Ionas hic. »
[6] III Reg. 17, 24 : « … verum est. »
[7] IV Reg. 14, 25 : « Ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, iuxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ est in Opher. »
[8] Gen. 18, 20.
[9] Ps. 138, 7.
[10] Math. 12:41 : « Viri Ninivite surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam quia penitentiam egerunt in predicatione Ione, et ecce plus quam Ionas hic. »
[11] Cf. Io. 14, 6 ; 17, 17.
[12] Gen. 1:30.
[13] Gen 18:20.
[14] Gen 4:10
[15] Ps. 47:8.
[16] Math. 26:39.
[17] Luc. 23:34.
[18] Ps. 39:9.
[19] Io. 14:3.
[20] Dn. 13:3.
[21] Mt. 27:25.
[22] Mat. 12, 14.
[23] Ps. 87, 6.
[24] Ps. 15, 10.
[25] Ps. 69, 3.
[26] Ps. 69, 3.
[27] Io. 17, 5-6.
[28] Io. 16, 28.
[29] Cf. Math. 8:31.
[30] Ps. 15, 10 ; Ac. 13, 35.
[31] Mat. 26, 38 ; Marc. 14, 34.
[32] Luc. 23, 46 ; cf. Ps. 30, 6.
[33] Cf. Math. 15, 26 ; Marc. 7, 27.
[34] Math 26, 39.
[35] Io. 14, 10.
[36] Math. 28, 20.
[37] cf. Eph. 4, 13 : « .. in virum perfectum, in mensuram etatis plenitudinis Christi. »
[38] Ps. 35, 7.
[39] Ier 42:20.
[40] Cf. Ez. 33, 11 : « Dic ad eos : Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. » Cf. Ez. 18, 32.
[41] Math. 15, 26 ; Marc. 7, 27.
[42] Ps. 21, 7.
[43] Os. 13, 15.
[44] Act. 2, 38
[45] Cf. Luc. 19, 41.
[46] Luc. 15, 31 ; Io. 17, 10.
[47] Cf. Io. 14, 6 ; 17, 17.
[48] Gen. 1:30.
[49] Gen 18:20.
[50] Gen 4:10
[51] Ps. 47:8.
[52] Math. 26:39.
[53] Luc. 23:34.
[54] Ps. 39:9.
[55] Io. 14:3.
[56] Dn. 13:3.
[57] Mt. 27:25.
[58] Mat. 12, 14.
[59] Ps. 87, 6.
[60] Ps. 15, 10.
[61] Ps. 69, 3.
[62] Ps. 69, 3.
[63] Io. 17, 5-6.
[64] Io. 16, 28.
[65] Cf. Math. 8:31.
[66] Ps. 15, 10 ; Ac. 13, 35.
[67] Mat. 26, 38 ; Marc. 14, 34.
[68] Luc. 23, 46 ; cf. Ps. 30, 6.
[69] Cf. Math. 15, 26 ; Marc. 7, 27.
[70] Math 26, 39.
[71] Io. 14, 10.
[72] Math. 28, 20.
[73] cf. Eph. 4, 13 : « .. in virum perfectum, in mensuram etatis plenitudinis Christi. »
[74] Ps. 35, 7.
[75] Ier 42:20.
[76] Cf. Ez. 33, 11 : « Dic ad eos : Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. » Cf. Ez. 18, 32.
[77] Math. 15, 26 ; Marc. 7, 27.
[78] Ps. 21, 7.
[79] Os. 13, 15.
[80] Act. 2, 38
[81] Cf. Luc. 19, 41.
[82] Luc. 15, 31 ; Io. 17, 10.




[i] eorum ] eius Weber


[ii] Tharss Rusch
[iii] gaudii] igaudii Rusch (cacogr.)
[iv] reddita] scrips., iuddita Rusch (cacogr.)
[v] iuxta ] scrips., rexta Rusch (cacogr.)


[vi] cogitet ] recogitet Weber



[vii] ut ] et Weber



[viii] hoc ] + malum Weber



[ix] sit ] + nobis Weber



[x] tua ] + et quo vadis ? Weber



[xi] dixerunt ] + ad eum Weber



[xii] super eos ] om. Weber



[xiii] me ] om. Weber



[xiv] grandis est hec ] hæc grandis venit Weber



[xv] remigaverunt ] remigabant Weber



[xvi] iusti ] om. Weber



[xvii] de utero ] Deum suum de ventre Weber



[xviii] meam ] + et Weber



[xix] multe ] om. Weber



[xx] circumdederunt ] concluserunt Weber



[xxi] derelinquent ] derelinquunt Weber



[xxii] Evome illi ] om. Weber



[xxiii] ad ] in Weber


[xxiv] baptizandum] baptisandum Rusch


[xxv] introire ] + in Weber



[xxvi] Domino ] Deum Weber


[xxvii] ad misericordiam] corr., pamisericordiam Rusch (cacogr.)


[xxviii] iudex ] scrips., index Rusch



[xxix] ederam ] hederam Weber



[xxx] edera ] hedera Weber



[xxxi] vermem ] vermen Weber



[xxxii] ederam ] hederam Weber



[xxxiii] petiit ] petivit Weber



[xxxiv] Filium ] scripsi, illi Rusch



[xxxv] irasceris ] + tu Weber



[xxxvi] ederam ] hederam Weber



[xxxvii] edera ] hederam Weber



[xxxviii] eorum ] eius Weber


[xxxix] Tharss Rusch
[xl] gaudii] igaudii Rusch (cacogr.)
[xli] reddita] scrips., iuddita Rusch (cacogr.)
[xlii] iuxta ] scrips., rexta Rusch (cacogr.)


[xliii] cogitet ] recogitet Weber



[xliv] ut ] et Weber



[xlv] hoc ] + malum Weber



[xlvi] sit ] + nobis Weber



[xlvii] tua ] + et quo vadis ? Weber



[xlviii] dixerunt ] + ad eum Weber



[xlix] super eos ] om. Weber



[l] me ] om. Weber



[li] grandis est hec ] hæc grandis venit Weber



[lii] remigaverunt ] remigabant Weber



[liii] iusti ] om. Weber



[liv] de utero ] Deum suum de ventre Weber



[lv] meam ] + et Weber



[lvi] multe ] om. Weber



[lvii] circumdederunt ] concluserunt Weber



[lviii] derelinquent ] derelinquunt Weber



[lix] Evome illi ] om. Weber



[lx] ad ] in Weber


[lxi] baptizandum] baptisandum Rusch


[lxii] introire ] + in Weber



[lxiii] Domino ] Deum Weber


[lxiv] ad misericordiam] corr., pamisericordiam Rusch (cacogr.)


[lxv] iudex ] scrips., index Rusch



[lxvi] ederam ] hederam Weber



[lxvii] edera ] hedera Weber



[lxviii] vermem ] vermen Weber



[lxix] ederam ] hederam Weber



[lxx] petiit ] petivit Weber



[lxxi] Filium ] scripsi, illi Rusch



[lxxii] irasceris ] + tu Weber



[lxxiii] ederam ] hederam Weber


[lxxiv] edera ] hederam Weber

 

AttachmentSize
GLOSSAE 44 Ionas.pdf214.64 KB
ShareThis
Undefined

étiquettes menu: