Glosa ordinaria : 11. Prologus galeatus Hieronimi in libros Regum [saisie en cours]

Printer-friendly version

 

Rusch, t. 2,  p. 1 , facsim. Brepols, t. 2, p. 1 ; cf. Biblia sacra iuxta vulgatam versionem, Stuttgard, éd. Weber, p. 364-366.
 

|P1|Viginti et duas litteras esse apud hebreos, Syrorum quoque lingua et Chaldeorum testaturque hebraice magna ex parte confinis est. Nam et ipsi viginti duo elementa habent eodem sono, sed diversis characteribus. Samaritani etiam Pentatheucum Moysi totidem litteris scriptitant, figuris tantum et apicibus discrepantes. Certumque est Esdram scribam legisque doctorem post captam Hierosolimam et instaurationem templi sub Zorobabel alias litteras repperisse, quibus nunc utimur, cum ad illud usque ad tempus iidem Samaritanorum et Hebreorum characteres fuerint. In libro quoque Numerorum hec eadem supputatio sub levitarum ac sacerdotum censu mystice ostenditur. Et nomen Domini tetragrammaton in quibusdam grecis voluminibus usque hodie antiquis expressum litteris invenimus. Sed et psalmi tricesimus sextus, et centesimus decimus, et centesimus undecimus, et centesimus octavus[i] decimus, et centesimus quadragesimus quartus, quamquam diverso scribantur metro, tamen eiusdem numeri texuntur alphabeto. Et Hieremie Lamentationes et oratio eius, Salomonis quoque in fine Proverbia ab eo loco in quo ait: «Mulierem fortem quis inveniet»[1], eisdem alphabetis vel incisionibus supputantur. Porro quinque littere duplices apud hebreos sunt: caph, men, nun, phe, sade. Aliter enim scribuntur per has principia medietatesque verborum, aliter fines. Unde a plerisque duplices libri estimantur: Samuel, Malachim, Dabreiamin, Esdras, Hieremias cum Cinoth, id est Lamentationibus suis. Quomodo igitur viginti duo elementa sunt, per que scribimus hebraice omne quod loquimur, et eorum initiis vox humana conprehenditur, ita viginti duo volumina supputant, quibus quasi litteris et exordiis, in Dei doctrina, tenera adhuc et lactans viri iusti eruditur infantia.
|P2|Primus apud Hebreos liber vocatur Bresith, quem nos Genesim dicimus; secundus Ellesmoth, qui Exodus appellatur; tertius Vagethra, id est Leviticus; quartus Vagedaber, quem Numerum vocamus; quintus Addabarim, qui Deuteronomius prenotatur. Hi quinque sunt libri Moysi, quos proprie Thorath, id est Legem appellant.
|P3|Secundum prophetarum ordinem faciunt, et incipiunt a Hiesu filio Nave, qui apud illos Iosue Ben Num dicitur. Deinde subtexunt Sopthim, id est Iudicum librum; et in eundem conpingunt Ruth, quia in diebus Iudicum facta eius narratur hystoria. Tertius sequitur Samuel, quem nos Regnorum primum et secundum dicimus. Quartus Malachim, id est Regum, qui tertio et quarto Regnorum volumine continetur; meliusque multo est Malachim, id est Regum, quam Malachoth, id est Regnorum dicere, non enim multarum gentium regna describit, sed unius israelitici populi qui tribubus duodecim continetur. Quintus est Ysaias, sextus Hieremias, septimus Ezechiel, octavus liber duodecim Prophetarum, qui apud illos vocatur Thareasra.
|P4|Tertius ordo agiographa possidet, et primus liber incipit ab Iob, secundus a David, quem quinque incisionibus et uno Psalmorum volumine conprehendunt. Tertius est Salomon, tres libros habens: Proverbia, que illi Parabolas et Masloth appellat. Quartus  Ecclesiasten, id est Coeleth. Quintus est Canticum canticorum, quem Syrasyrim prenotant. Sextus est Daniel, septimus Dabreiamin, id est Verba dierum, quod significantius chronicon /Brepols, t. 2, p. 2a/  totius divine hystorie possumus appellare, qui liber apud nos Paralipomenon primus et secundus inscribitur; octavus Esdras, qui et ipse similiter apud Grecos et Latinos in duos libros divisus est, nonus Hester.
|P5|Atque ita fiunt pariter veteris legis libri viginti duo, id est Moysi quinque et prophetarum octo, agiographorum novem. Quamquam nonnulli Ruth et Cinoth inter agiographa scriptitent et hos libros in suo putent numero supputandos, ac per hoc esse prisce legis libros viginti quattuor, quos sub numero viginti quattuor seniorum Apocalipsis Iohannis inducit adorantes agnum et coronas suas prostratis vultibus offerentes, stantibus coram quatuor animalibus oculatis retro et ante, id est et in preteritum et in futurum respicientibus, et indefessa voce clamantibus: « Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui futurus est »[2].
|P6|Hic prologus Scripturarum quasi galeatum principium omnibus libris, quos de hebreo vertimus in latinum, convenire potest, ut scire valeamus, quidquid extra hos est, inter apocripha esse ponendum. Igitur Sapientia, que vulgo Salomonis inscribitur, et Ihesu filii Syrach liber et Iudith et Tobias et Pastor non sunt in canone. Machabeorum primum librum hebraicum repperi, secundus grecus est, quod  ex ipsa quidem phrasi probari potest.
|P7|Que cum ita se habeant, obsecro te lector, ne laborem meum reprehensionem estimes antiquorum. In tabernaculum Dei offert unusquisque quod polest, alii aurum et argentum et lapides pretiosos, alii byssum et purpuram et coccum offerunt et hiacintum; nobiscum bene agitur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos. Et tamen Apostolus contemptibiliora nostra magis necessaria iudicat. Unde et tota illa tabernaculi pulchritudo et per singulas species /Brepols, t. 2, p. 2b/ ecclesie presentis futureque distinctio pellibus tegitur et ciliciis, ardoremque solis et iniuriam imbrium ea que viliora sunt prohibent. Lege ergo primum Samuel et Malachim meum; meum, inquam, meum: quidquid enim crebrius vertendo et emendando sollicitius et didicimus et tenemus, nostrum est. Et cum intellexeris quod ante nesciebas, vel interpretem me estimato, si gratus es, vel paraphrasten, si ingratus, quamquam michi omnino conscius non sim mutasse me quippiam de hebraica veritate. Certe si incredulus es, lege grecos codices et latinos et confer cum his opusculis, que nuper emendavimus et ubicumque discrepare inter se videris, interroga quemlibet hebreorum cui magis accomodare debeas fidem, etsi nostra firmaverit, puto quod eum non estimes coniectorem, ut in eodem loco mecum similiter divinarit.
|P8|Sed et vos famulas Christi rogo, que Domini discunbentis pretiosissimo fidei mirro ungitis caput, que nequaquam Salvatorem queritis in sepulchro, quibus iam ad Patrem Christus ascendit, ut contra latrantes canes, qui adversum me rabido ore deseviunt et circumeunt civitatem atque in eo se doctos arbitrantur, si aliis detrahant, orationum vestrarum clipeos opponatis. Ego sciens humilitatem meam, illius semper sententie recordabor: « Dixi custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam, cum consisteret adversum me peccator; obmutui et humiliatus sum, et silui de[ii] bonis »[3].
Explicit prologus.
 



[1] Prov. 31, 10.
[2] Ap. 4, 8.
[3] Ps. 38, 2-3.



[i] centesimus octavus decimus] centesimus XVII Rusch
[ii] de Rusch ] a Amiatinus, Alcuinus (Weber A F).

 

AttachmentSize
GLOSSAE 11 PROLOGUS GALEATUS.pdf33.56 KB
ShareThis
Undefined

étiquettes menu: